Articulus 18
EXPOSITIO CAPITULI OCTAVIDECIMI: FUIT IGITUR JOSAPHAT DIVES ET INCLYTUS MULTUM.
HISTORIA hujus capituli refert, qualiter Josaphat rex iverit cum Achab regem Israel ad prælium contra Syriæ regem. Fuit igitur Josaphat dives et inclytus multum: quia non solum in temporalibus, sed et in supernaturalibus gratiæ donis ac meritis fuit abundans, et nobilis corde, præsertim magnanimis, ut condecet regem; et affinitate, id est matrimoniali propinquitate, conjunctus est Achab regi Israel, quia Athaliam filiam hujus Achab accepit filio suo Joram in conjugem, ut infra scriptum est.1 Descenditque post duos annos ad eum, puta ad Achab, in Samariam. Tertio Regum scriptum est, In anno tertio descendit, etc. Dicique potest, quod post aliquot annos initi connubii aut sponsalium inter Joram atque Athaliam, Josaphat sit profectus invisere Achab tanquam affinem.2 Ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi et populo qui venerat cum eo, persuasitque illi ut ascenderet secum in Ramoth Galaad: id est, ipse Achab precibus et rationibus induxit regem Josaphat, ut secum ascenderet versus urbem nomine Ramoth, sitam in terra Galaad, ad obtinendum et recuperandum eam de manu regis Syrorum. Dixitque Achab rex Israel ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus; tecumque erimus in bello.
Dixit Josaphat ad regem Israel: Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini. Congregavit igitur rex Israel prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere? At illi: Ascendite, inquiunt, et tradet eos Deus in manus regis. Dixitque Josaphat: Numquid non est hic Prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus? Et ait rex Israel ad Josaphat: Est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem. Sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore. Est autem Michæas filius Jemla. Dixitque ei Josaphat: Ne loquaris, rex, hoc modo. Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Michæam filium Jemla. Porro rex Israel et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio. Sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis. Sedecias vero filius Chanaan, fecit sibi cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam. Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manus regis.
Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant. Quæso ergo te, ut sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera. Cui respondit Michæas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar. Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite. Cuncta enim prospera3 evenient, et tradentur hostes in manus vestras. Dixitque rex: Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est, in nomine Domini. At ille ait: Vidi universum Israel dispersum in montibus, sicut oves absque pastore. Et dixit Dominus: Non habent isti dominos; revertatur unusquisque in domum suam in pace. Et ait rex Israel ad Josaphat: Nonne dixi tibi, quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt? At ille: Idcirco (ait) audite verbum Domini. Vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et a sinistris. Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Quumque diceret unus hoc modo, et alter alio, processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo, inquit, decipies? At ille respondit: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis; egredere, et fac ita. Nunc igitur ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
Accessit autem Sedecias filius Chanaan, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? Dixitque Michæas: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo tuo, ut abscondaris.
Præcepit autem rex Israel, dicens: Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech; et dicetis: Hæc dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace. Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est Dominus locutus in me. Et ait: Audite, omnes populi.
Igitur ascenderunt rex Israel, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad. Dixitque rex Israel ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam; tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israel habitu, venit ad bellum. Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum, aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel. Itaque, quum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Israel est iste. Et circumdederunt eum, dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo. Quum enim vidissent duces equitatus, quod non esset rex Israel, reliquerunt eum. Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israel inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum. Et finita est pugna in die illo. Porro rex Israel sedebat in curru suo contra Syros, usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.4
Tota hæc historia exposita est libro tertio Regum, capitulo vicesimo secundo.
Footnotes
Chapter 19 of 37