Skip to the text

Articulus 19

EXPOSITIO CAPITULI NONIDECIMI: REVERSUS EST AUTEM JOSAPHAT REX JUDA IN DOMUM SUAM PACIFICE IN JERUSALEM.

CONSEQUENTER narratur, qualiter post præfatum bellum Josaphat se habuit. Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem, D quia Deo auxiliante evasit periculum. Cui occurrit Jehu filius Hanani, videns, id est propheta. Tertio Regum fertur, quod Baasa rex Israel interfecit Jehu filium Hanani prophetam, quum increpatus fuisset ab illo:1 quod factum est adhuc regnante Asa; et inter Baasa et Achab fuerunt reges Israel, Ela et Zambri et Amri;2 Achab vero fuit filius Amri. Quomodo ergo Jehu filius Hanani occurrit, increpationemque intulit Josaphat regi, quum longe antea fuerit interfectus? Ad quod respondere videtur difficile, nisi forte fuerint duo ejusdem nominis atque officii, vel unus fuerit resuscitatus a Domino.

Et ait ad eum: Impio præbes auxilium, id est, Achab idololatræ subvenisti, et his qui oderunt Dominum, amicitia jungeris, hoc est, familiaritatem amicabilem et affinitatem inisti cum Achab et Jezabel atque Athalia, pertinentibusque ad eos, et idcirco iram quidem Domini merebaris, id est, a Deo puniri meruisti et occidi in bello; sed opera bona inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum, ut requireres Dominum Deum patrum tuorum, id est, propter ista et alia opera tua virtuosa quæ Deus conspexit in te, misericorditer tibi pepercit. Verumtamen impios tenemur diligere, non in quantum tales, sed in quantum sunt homines felicitatis capaces, ad Dei imaginem facti;3 sed eorum familiaritas seu amicitia socialis vitanda est, nec subveniendum est eis in causa injusta. Hanc autem increpationem Josaphat rex non solum patientissime tulit, sed etiam ex ea provocatus est ad meliora. Unde subjungitur:

Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem. Rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, id est de uno regni sui extremo usque ad aliud, visitando, instruendoque populum suum. Dicitur autem ad illos exisse, vel per se ipsum, quemadmodum quarto Regum legitur de Josia;4 vel per suos ministros, mittendo videlicet sacerdotes et Levitas ac principes ad populum exhortandum, ut supra est descriptum.5 Et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum: eos scilicet qui erant aversi, ad pœnitentiam admonendo; et stantes, ad profectum trahendo. Constituitque judices terræ, id est populi habitantis in terra, vel terrenarum ac minorum causarum, quia causæ majores pertinebant ad judices superiores, ut infra inducitur; in cunctis civitatibus Juda munitis, id est regni sui, intelligendo per Juda etiam Benjamin, per singula loca, id est in portis urbium, sicut tunc moris erat, ut judices invenirentur in promptu in causis minoribus et humanis.

Et præcipiens judicibus: Videte, ait, quid faciatis, id est, actus vestros, verba et sententias diligenter pensate, ne devietis in aliquo. Non enim hominis exercetis judicium, sed Domini, id est, in judicando estis vicarii Judicis summi (sic et rex in regnando), et a Deo auctoritas ac potestas judiciaria derivatur, ita quod Dei locum vicemque suppletis. Ideo judices, sicut et principes, dii in Scripturis vocantur, juxta illud in Exodo:6 Diis non detrahes. Et rursus: Dominus domus applicabitur ad deos. Et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit: id est, si juste judicaveritis, habebitis præmium gloriosum a Deo; si injuste, supplicium. Sit timor Domini vobiscum, id est, filialis timor Dei jugiter cordibus vestris inhæreat. Timor namque retrahit a peccato, ideo valde necessarius judicibus principibusque consistit: qui nisi timuerint Deum, tanto facilius poterunt se injuste habere, aliis quoque nocere, quanto major eis inest libertas, ampliorque potestas et major peccandi occasio. Et cum diligentia cuncta facite, id est prudenter, non præcipitanter: quia in judicando multa sunt consideranda, et causa quæ ignoratur, est diligentissime investiganda; et qui judicat homines, debet perpendere, quod ipse paulo post adsistet tribunali Altissimi, judicandus ab illo.

Non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas: juxta illud Psalmi, Quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.7 Ipse etenim essentialiter sanctus est, omnisque sanctitatis et æquitatis origo, causa et mensura seu regula, juxta quod in libro Sapientiæ scri-

Sap. xii, 16. ptum est : Virtus tua, Domine, justitiæ initium est. Nec personarum acceptio : quia unicuique secundum merita sua largitur, neque alicui obligatur. Ideo in libro Job asseritur : Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet. Nec cupido munerum : quia bonorum nostrorum non eget, et ejus sunt omnia. Ideo judices debent eum præcipue formidare, tanquam justissime judicandi ab eo, qui a veritate et æquitate nequaquam flexibilis est. Propter quod ait Scriptura : Præbete aures, vos qui continetis multitudines, quoniam data est vobis potestas a Domino, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur. Cito et horrende apparebit vobis, quoniam judicium durissimum in his qui præsunt, fiet.

Job xxxiv, 10, 11.

Ps. xv, 2; 1 Par. xxix, 11, 12.

Sap. vi, 3, 4, 6.

Præterea præceptum fuit a Domino in Deuteronomio, ut in urbe principali cultus divini et sacrificiorum, constituerentur judices principales, ad quos in gravioribus ac majoribus causis ac casibus haberetur recursus. Scriptum est equidem in Deuteronomio : Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris, surge et ascende ad locum quem Dominus elegerit, veniesque ad sacerdotes, qui indicabunt tibi judicii veritatem. Quoniam ergo Jerusalem fuit metropolis regni, in qua fuit templum, sanctus rex Josaphat statuit ibi judices tales, sicut jam subditur : In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas et sacerdotes, et principes familiarum ex Israel, id est, aptiores ex familiis Levitarum ac sacerdotum, ac majores elegit ad tantum officium, ut judicium verum et justum, et causam Domini, id est, id quod Deo complacitum est, et quæ causa sit rationabilis ac divina, indicarent habitatoribus ejus.

Deut. xvii, 8, 9. judicarent

Præcepitque eis, dicens : Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto. Omnem causam quæ venerit ad vos, fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis, et inter cognationem et cognationem, ubicumque quæstio est de lege, id est de aliquo pertinente ad legem divinam, quantum ad testimonia seu credenda, de mandato, id est de aliquo casu pertinente ad præcepta moralia, de cæremoniis, id est de præceptis cæremonialibus, de justificationibus, id est præceptis judicialibus, per quæ inter homines conservatur justitia ; ostendite eis veram solutionem, et quid placeat aut displiceat Deo, ut non peccent in Dominum, et ne veniat, hoc est, ut non veniat, ira, id est ultio, Dei super vos, propter omissionem impletionis vestri officii, et super fratres, id est subditos vestros, qui pares sunt vobis in natura, et similes in religione. Hinc scriptum est per Malachiam : Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent de ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.8 Sic ergo agentes, non peccabitis.

Amarias autem sacerdos summus, et, pro id est, pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit, in his scilicet quæ pontificale concernunt officium : ut quærat oraculum Dei, atque ab ipso responsa recipiat, et ingrediatur in Sancta sanctorum ; in difficillimis quoque discernat ac judicet, maxime in credendis et in necessariis ad salutem. Porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, id est princeps sæcularisque judex, super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent : id est, in causis civilibus erit vicarius regis, et judex puniens reos. Vel sensus est, quod ex parte auctoritateque regis compescet et puniet illos, qui præfatorum judicum sententiis obtemperare noluerint. Rex enim fuit absolute supremus in populo in veteri lege. Habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.

Ecce ex isto capitulo commendatur nobis patientia, justitia, caritas, sapientia, et zelus præfervidus boni communis sancti Josaphat regis : quem prælati et principes in his debent virtutibus imitari, et per se ipsos ac suos vicarios, informare, hortari, corripere, reformareque subditos ; præcipuamque diligentiam adhibere circa officiatos ac judices, admonendo eosdem juxta præhabita, ut in cunctis timorate, prudenter et juste se habeant sine omni personarum acceptione et cupiditate. Quod si contingat principem aut prælatum, quantumlibet magnum, aliquando a viro bono caritative et juste increpari, non debet super hoc indignari, sed patienter suscipere, seque ad meliora extendere.9

Footnotes

  1. III Reg. xvi, 7. ↩

  2. III Reg. xvi, 8, 10, 23, 28. ↩

  3. Gen. 1, 27. ↩

  4. IV Reg. xxiii, passim. ↩

  5. II Par. xvii, 7-9. ↩

  6. Exod. xxii, 28, 8. ↩

  7. Ps. xci, 16. ↩

  8. Malach. ii, 7. ↩

  9. Philipp. III, 13. ↩

Chapter 20 of 37