Skip to the text

Articulus 20

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI : POST HÆC CONGREGATI SUNT FILII MOAB ET FILII AMMON.

MIRA et magna victoria Josaphat regi collata, jam describitur. Post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis. Per istos de Ammonitis, intelliguntur hoc loco Idumæi, qui infra in isto capitulo vocantur, mons Seir, et vocantur hic Ammonitæ :1 vel, quia ex una parte erant de plebe illa; vel, quia confœderati et associati eis fuerunt, aut eorum vexillis signati. Porro Magister in historiis scribit, quod Arabes erant. Ad Josaphat, id est contra eum : nam adhuc longe erant ab eo; ut pugnarent contra eum. Veneruntque nuntii et indicaverunt Josaphat regi, dicentes : Venit contra te multitudo magna de his locis, quæ trans mare Mortuum sunt, et de Syria : sicque fuerunt ibi et Syri; et ecce consistunt in Asasonthamar, quæ est Engaddi.

Josaphat autem timore perterritus : primi etenim motus non possunt totaliter reprimi. Josaphat tamen non diu mansit in illo timore quodammodo prædominante, sed spe et fortitudine mentis repressit eumdem. Nam subditur : totum se contulit, id est, toto corde se recollegit et præparavit, ad rogandum Dominum, ut auxiliaretur suis cultoribus; et prædicavit jejunium in universo Juda, id est, toti populo per nuntios jussit, ut jejunarent ad impetrandum Dei auxilium.2 Nam et oratio adjuta jejunio, volat in cœlum; similiter eleemosynis multum juvatur : ita quod eleemosyna atque jejunium sunt duæ alæ orationis. Congregatusque est Judas, scilicet habitatores Jerusalem, aliarumque urbium, ad deprecandum Dominum in templo : cujus consecratio auxit orationis ibi factæ exaudibilitatem, quoniam et Salomoni Deus promiserat quod orantium ibi vota audiret.3 Sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum.

Quumque stetisset Josaphat in medio cœtu Juda et Jerusalem, in domo Domini ante atrium novum, ait : Domine, Deus patrum nostrorum, tu es Deus in cœlo, et dominaris cunctis regnis gentium de jure, non tamen prorsus de facto. Non enim Deo obediunt omnia regna, et tamen omnipotentiæ ejus subjecta sunt, et facit in omnibus atque de omnibus quidquid ei placuerit, et ex se ipso competit ei super omnia auctoritas et potestas. In manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere. Nonne tu, Deus noster, interfecisti omnes habitatores terræ hujus, coram populo tuo Israel, et dedisti eam semini Abraham amici tui, in sempiternum? Habitaveruntque in ea, et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo, dicentes, id est, patres nostri, videlicet Salomon et populus ejus ædificaverunt in terra ista promissionis templum tuæ majestati, in quo Salomon in persona omnium et pro omnibus exoravit :45 Si irruerint super nos mala, id est adversa, utpote gladius judicii, pestilentia et fames, id est, [gladius] tuo judicio venire permissus aut missus, aut judicum armatura, seu per quem exercetur judicii exsecutio. Unde in libro Job habetur: Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse judicium.6 Hinc in Ezechiele et Jeremia Dominus nominat gladium inter quatuor judicia sua pessima, id est pœnalissima, quæ sunt, gladius, fames, pestis, et bestiæ.78 Stabimus coram domo hac, id est in atriis templi, quæ erant in facie templi seu domus Dei, in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum; et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies nos, salvosque facies.9

Nunc ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, id est Idumæi habitantes in monte Seir, seu in terra Edom montuosa, per quos non concessisti filiis Israel ut transirent quando egrediebantur de Ægypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos. Qualiter intelligendum sit hoc, patet ex dictis in libris Deuteronomii et Judicum.1011 Siquidem filii Israel transierunt ex latere per Idumæam, et per aliquam partem regnorum Moab et Ammon, prout in Deuteronomio manifeste habetur, non tamen ad nocendum aut impugnandum, sed pertransierunt velociter, et declinaverunt ab eis pro posse: sicque dicuntur non transisse per illos, id est per medium terræ ipsorum itinere consueto. Econtrario agunt, et nituntur ejicere nos de possessione, quam tradidisti nobis, Deus noster. Ergo non judicabis eos? id est, quum sis justus omnium judex, tantam illorum impietatem dijudicabis et punies.12

In nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quæ irruit super nos. Hoc mirum videtur, quum supra descripti sint principes et exercitus Josaphat, ita quod quinque erant principes illi, sub quorum primo erant viri robustissimi trecenta millia, sub secundo ducenta octoginta millia, sub tertio ducenta millia, sub quarto totidem, sub quinto centum octoginta millia militum expeditorum, qui omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis, et in universo Juda.13 Sed forte hac vice non fuerant congregati, aut propter adversariorum repentinum adventum nequibant se apte colligere et parare, vel adversarii erant mirabiliter multi et fortes. Sed quum ignoremus quid agere debeamus via humana, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros interiores dirigamus ad te, id est ad intuendum et invocandum infinitam misericordiam tuam. Istud est in omni tentatione et angustia unicum saluberrimumque consilium.

Omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis: ut ex hoc Dominus amplius ad misericordiam provocaretur, quoniam mulieres et pueri ac puellæ sunt miserabiles personæ et pronæ ad fletum. Itemque, ut ex tanta orantium multitudine oratio exaudibilior fieret, juxta illud ad Corinthios: Ut ex multarum personis facierum, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis.1415

Deinde narratur, qualiter pius Dominus devotissimum regem et populum ejus afflictum, orationibus, jejuniis, vigiliisque lassatum, cito consolari dignatus est. Erat autem Jahaziel filius Zachariæ, filii Banaiæ, filii Jehiel, filii Mathaniæ, Levites de filiis Asaph, super quem factus est Spiritus Domini, id est, in cujus corde diffusa est a Spiritu Dei revelatio prophetalis, in medio turbæ, et ait: Attendite, omnis Juda et qui habitatis in Jerusalem, et tu, rex Josaphat. Hæc dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem. Non enim est vestra pugna, sed Dei: id est, Deus pugnabit pro vobis, quia et isti contra vos convenerunt injuste atque ad Dei injuriam, cujus estis cultores, et moti sunt contra vos propter ea quæ Deus in patribus vestris est operatus. Cras descendetis contra eos. Ascensuri enim sunt per clivum, id est montuosum ascensum, nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis, qui est contra solitudinem Jeruel. Non enim eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos. O Juda et Jerusalem, nolite timere, nec paveatis. Cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.

Josaphat ergo et Juda, et omnes habitatores Jerusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, humillime ei ac devotissime regratiantes, et ex zelo justitiæ contra adversarios laborantes, et adoraverunt eum. Porro Levitæ de filiis Caath, et de filiis Core, laudabant Dominum Deum Israel voce magna in excelsum, psalmos canendo seu cantica sancta.

Quumque mane surrexissent Josaphat et sui, egressi sunt per desertum Thecue. Perfectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda et omnes habitatores Jerusalem. Credite in Domino Deo vestro, et securi eritis. Credite Prophetis ejus, et cuncta evenient prospera: ne vestra incredulitate ponatis obicem gratiæ vobis promissæ. Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini, ut laudarent eum in turmis suis, id est, ordinate distinxit et disposuit eos, sicut erant a David divisi, ut unaquæque eorum turma Deum laudaret, et antecederent exercitum, tanquam speciales milites Dei ad communitatis tutelam, et vulgi propugnatores, spiritualibus armis tuentes eos qui sequebantur, ac voce consona dicerent:1617 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.

Quumque cœpissent laudes canere, id est Deum laudare, vertit Dominus insidias eorum, utpote adversariorum, in semetipsos, filiorum scilicet Ammon et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam, et percussi sunt: ita quod sibi invicem fecerunt quod populo Judæorum facere decreverunt. Nam filii Ammon et Moab, tanquam mutuo propinquiores, consurrexerunt adversus habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos. Quumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi, videlicet Moabitæ in Ammonitas, mutuis concidere vulneribus. Sicque Dominus miscuit in his spiritum vertiginis et furoris, inquietudinem contentionis et litis, sic quod contra se invicem corrixari ac superbire ac insanire cœperunt: quod Deo permittente per angelos malos creditur factum. Porro Juda quum venisset ad speluncam, quæ respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem potuisset evadere. Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum. Inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque et vasa pretiosissima, et diripuerunt, ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre, præ prædæ magnitudine.18

Die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis. Etenim (quoniam ibi benedixerunt Domino) vocaverunt locum illum vallis Benedictionis, usque in præsentem diem. Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos in Jerusalem, cum lætitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis. Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini. Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum, id est, habitatores regnorum undique situatorum perterriti sunt, et Deum Israel servili quodam timore formidare cœperunt, quum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel, id est, quod illos taliter prostravisset: propter quod non audebant regem Josaphat impugnare. Quievitque regnum Josaphat, et præbuit ei Dominus pacem per circuitum.

Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum quum regnare cœpisset. Viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Azuba filia Selahi. Et ambulavit in via patris sui Asa, nec declinavit ab ea, faciens quæ placita erant coram Domino. Per hoc justitia Asa regis evidenter insinuatur, eo quod hoc commemoretur pro præcipuo filii sui, scilicet Josaphat regis, præconio, quod secutus est opera patris sui Asa. Verumtamen excelsa non abstulit. Quod qualiter intelligendum sit, in expositione superiorum est expressum.19 Et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum. Jam habitum est supra in diversis capitulis de grandi Judæorum devotione ad Deum sub Asa et Josaphat, sub quibus percusserunt fœdus cum Domino, et in toto corde suo Domino juraverunt, eumque invenerunt. Deinde per jejunia et orationes, per laudes, sacrificia et gratiarum actiones erexerunt corda sua ad Dominum. Quomodo ergo nunc dicitur, quod populus adhuc non direxit cor suum ad Dominum? Respondetur, quod hoc dicitur ad insinuandum quamdam eorum imperfectionem, ita quod non direxerunt cor suum ad Deum stabiliter et perfecte, quoniam multi ex eis adhuc contra legis præceptum obtulerunt sacrificia Deo alibi quam in templo. Videntur tamen quadam dispensatione seu permissione in hoc ipso excusari a culpa mortali. Nam multi justi reges permiserunt hoc fieri, quia a diebus Judicum et David ac Salomonis erant assuefacti in hoc.

Reliqua autem gestorum Josaphat, priorum et novissimorum, scripta sunt in libris Jehu filii Hanani, quæ digessit in libro Regum Israel. Post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda, cum Ochozia rege Israel, fratre uxoris filii sui, scilicet Joram, cujus opera fuerunt impiissima; et particeps fuit, ut facerent naves quæ irent in Tharsis. Feceruntque classem in Asiongaber. Sicque, quemadmodum Asa circa finem vitæ suæ in quibusdam excessit, ita et Josaphat, minus tamen quam Asa. Punivit quoque Dominus culpam hanc Josaphat per hoc, quod naves ejus quas misit pro auro seu aliis rebus pretiosis in Tharsis et in Asiongaber, id est in mare et in locum illum juxta mare Rubrum, contritæ sunt : et apparet, quod classes Ochoziæ ibant cum classibus Josaphat. Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa, ad Josaphat, Ibid. xv, 14, 15; xvii, 7-9; xix, 4. dicens : Quia habuisti fœdus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.

Moraliter ex isto capitulo instruuntur Christiani, qualiter in omni tam corporali quam spirituali conflictu, eis vel a visibilibus aut ab invisibilibus hostibus imminente, debeant se habere.20 Nempe principes pugna corporali eis instante, non debent immoderate timere, sed se totos ad Dominum exorandum conferre, in ipso confidere, subditos suos per se et spirituales viros hortari, ut vitam suam in cunctis emendent, orationibus et jejuniis vacant. Specialiter vero a religiosis et clero debent orationum et Missarum postulare suffragia, et ordinare ut psalteria et litaniæ legantur, Missæ celebrentur quamplurimæ, processionesque fiant. Quod si viderint adversarios suos exsistere fortiores, cum omni humilitate fateantur, dicentes : In nobis, o Domine, non est tanta fortitudo, ut possimus multitudini super nos irruenti resistere; sed quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Denique in spirituali conflictu constitutis contra invisibiles inimicos nobis callidiores, fortiores ac plures, istud potissime est dicendum, præsertim dum acriter impugnamur : tuncque cum omni fiducia et fervore clamemus ad Dominum, ejus invocantes auxilium incessanter. Postremo, omnia hæc sunt specialiter Christianis contra infideles præliatturis, agenda.

Footnotes

  1. vers. 10. ↩

  2. Tob. XII, 8, 9. ↩

  3. III Reg. IX, 3; ↩

  4. III Reg. VIII, 22 et seq.; ↩

  5. II Par. VI, 12 et seq. ↩

  6. Job xix, 29. ↩

  7. Ezech. xiv. 21; ↩

  8. Jer. xiv. 12. ↩

  9. II Par. VII, 12-16. ↩

  10. Deut. n; ↩

  11. Judic. xi, 17, 18. ↩

  12. Ps. vii, 12. ↩

  13. II Par. xvii, 14-19. ↩

  14. II Cor. 1, 11. ↩

  15. II Cor. i, 11. ↩

  16. Ps. cxxxv. ↩

  17. Par. xxv. ↩

  18. c. xix, 14. ↩

  19. II Par. xvii. ↩

  20. Sensus moralis. ↩

Chapter 21 of 37