Articulus 21
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI PRIMI : DORMIVIT AUTEM JOSAPHAT CUM PATRIBUS SUIS.
AGITUR jam de filio Josaphat qui patri suo successit in regno, sed non in regendo officio, quia pater suus fuit rex optimus, et iste tyrannus pravissimus, vas iræ, et homo miserrimus. Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, quum sexaginta esset annorum, et sepultus est cum eis in civitate David; regnavitque Joram filius ejus pro eo. Qui habuit fratres, filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michael, et Saphatiam. Omnes hi filii Josaphat regis Juda; deditque eis pater suus multa munera auri et argenti, et pensationes, id est ponderationes rerum pretiosarum, vel ut aliqui legunt, pensiones aut pensitationes, id est annuos census seu reditus, cum civitatibus munitissimis in Juda, dando unicuique eorum aliquas urbes, in quibus præerant, tamen sub rege. Regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus. Surrexit autem Joram super regnum patris sui. Quumque se confirmasset Joram, id est, consilio impiorum atque auxilio se firmasset, occidit omnes fratres suos, sicut Abimelech occidit omnes fratres suos, gladio: ut bona eorum solus haberet, et ne populus ipsum propter suam perversitatem abjiceret, et aliquem fratrum suorum promoveret in regem; et quosdam de principibus Juda, quos vidit suæ malignitati contrarios, et suo proposito adversantes.
Triginta duorum annorum erat Joram quum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque in viis, id est vitiis et idololatriis, regum Israel, sicut egerat domus Achab. Filia quippe Achab erat uxor ejus. Et fecit malum in conspectu Domini. Noluit autem Dominus disperdere domum David, propter pactum quod inierat cum eo, et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus in omni tempore. In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Judæ, et constituit sibi regem. Quumque transiret Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus.1 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda, usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum. Insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et prævaricari Judam, hoc est idololatriam exercere.
Allatæ autem sunt ei litteræ ab Elia propheta. Quod dupliciter potest intelligi: primo, quod Elias propheta personaliter attulit litteras istas ad Joram; secundo, quod aliquis ex parte Eliæ detulit eas. In quibus scriptum erat: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda; sed incessisti per iter regum Israel, et fornicari fecisti Judam et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab; insuper et fratres tuos domum patris tui, meliores te, occidisti: ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis et uxoribus tuis, qui tibi communicaverunt in vitiis, universaque substantia tua. Tu autem ægrotabis pessimo languore uteri, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies.
Circa hæc oritur quæstio, quomodo Elias propheta potuit litteras istas portare aut destinare ad Joram, quum Elias translatus jam fuerit, Josaphat adhuc regnante: præsertim quum quarto Regum libro recitetur, quemadmodum ipso Josaphat pergente ad prælium cum Joram filio Achab, deficienteque aqua, sciscitatus sit Josaphat:2 Estne hic Propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum?3 Responditque unus: Est hic Eliseus, qui fundebat aquam super manus Eliæ.4 Ad istud aliqui responderunt, quod iste Elias propheta, fuit alter a magno illo Elia. Nam et Magister in historiis scribit: Tulit ad Joram Elias quidam propheta epistolam correctoriam.5 Alii dicunt, quod Elias præscius futurorum, scripsit epistolas istas ante suam translationem, et post eam apportatæ sunt ad Joram. Hinc refert Lyra: Dicunt Hebræi, quod istæ epistolæ fuerunt ad Joram allatæ post translationem Eliæ.
Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philistinorum et Arabum, qui confines sunt Æthiopibus; et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam.6 Diripueruntque cunctam substantiam, quæ inventa est in domo regis; insuper et filios ejus et uxores. Textus iste planissimus est. Nec remansit ei filius nisi Joachaz, qui minimus natu erat: qui alio nomine appellatur Ochozias, et Ahazias, et Azarias. Sicque per quæ impius ille Joram peccavit, per hæc punitus est:7 quia sicut fratres suos occidit, sic filii sui occisi sunt.
Et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore, id est dolore, insanabili, scilicet ægritudine chronica, id est temporali et diuturna, ut patet consequenter in littera. Quumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus. Et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, hoc est pœnalissima, in qua nec pœnituit. Et non fecit ei populus secundum morem combustionis, exsequias, id est, regio honore non sepelierunt, comburendo super corpus ejus aromata, ut fuerat consuetudo, sicut fecerat majoribus ejus. Triginta duorum annorum fuit quum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte. Et sepelierunt eum in civitate David; verumtamen non in sepulcro regum. Unde et Josephus: Separatum, inquit, tumulum tradiderunt ei sine regalibus exsequiis; et hoc in detestationem facinorum ejus.
Cetera hujus capituli verba hic non exposita, aut penitus plana sunt, aut quarto Regum libro sunt elucidata.
Ecce ex isto docemur capitulo, quam secreta et metuenda sint Dei judicia, et quod nemo potest de parentum suorum electione aut sanctitate præsumere, quoniam optimus ille rex Josaphat, tam sceleratissimum ac reprobissimum habuit filium. Insuper constat ex dictis, qualiter divina justitia quædam scelera ob nimiam eorum enormitatem punire incipiat in præsenti, et postea puniat ea in sempiternum. Iterum innotescit ex his, qualiter sanctus et justus Deus omnipotens interdum privet reprobos in præsenti optato fine, atque cupito malignitatis eorum effectu. Siquidem crudelissimus et penitus inhumanus iste Joram, regno non contentus, proprios fratres peremit, ut civitates et opes eis collatas acquireret: et ecce privatus est subito proprio regno, omnique prosperitate et sanitate ac vita.
Footnotes
Chapter 22 of 37