Articulus 22
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SECUNDI : CONSTITUERUNT AUTEM HABITATORES JERUSALEM OCHOZIAM, FILIUM EJUS MINIMUM, REGEM PRO EO.
SEQUITUR historia de Ochozia filio Joram regis Juda; estque littera hujus capituli libro quarto Regum pene tota exposita. Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus, id est ipsius Joram, minimum, id est juniorem, regem pro eo. Ceteri enim, ut dictum est, erant occisi. Omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerunt latrones Arabum, qui irruerant in castra. Regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda. Quadraginta duorum annorum erat Ochozias quum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: quoniam primo anno regni sui fuit a Jehu occisus. Sed oritur dubium, qualiter Ochozias poterat esse quadraginta duorum annorum, dum cœpit regnare, quum quarto Regum libro ac præcedenti dicatur capitulo, quod Joram pater ejus triginta duorum erat annorum, dum cœpit regnare, et octo annis regnavit, sicque quadragenarius obiit. Rursus, quarto Regum libro asseritur, quod Ochozias regnare exorsus est, dum erat annorum viginti duorum. Ad hoc expositores respondent, quod teste Hieronymo, Joram regnavit annis viginti octo: sed octo anni computantur in numero, quia tot annis præfuit bene; ceteri omittuntur, quia in eis idololatriæ deservivit: juxta quem sensum dicitur Saul duobus annis regnasse. Itaque viginti anni quibus Joram regnavit inique, qui quarto Regum tacentur, hoc loco nectuntur annis vitæ filii ejus.
Et nomen matris ejus Athalia, filia Amri. Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab. Mater enim ejus impulit eum, ut impie ageret, hoc est, Athalia filium suum Ochoziam vehementer instigavit et traxit ad idololatriam. Fecit ergo malum in conspectu Domini, sicut domus Achab avi sui. Ipsi enim, qui erant de genere et familia Achab, fuerunt ei, scilicet Ochoziæ, consiliarii post mortem patris sui in interitum ejus; ambulavitque in consiliis eorum. Ex eorum ergo iniquo consilio tam dire excessit, quod meruit corporaliter occidi, æternaliter damnari: et ita ex illorum consilio incurrit triplicem mortem, videlicet mortem culpæ mortalis, et corporalis occisionis, atque miseriæ infernalis.
Et perrexit cum Joram filio Achab, rege Israel, in bellum contra Hazael regem Syriæ, in Ramoth Galaad;1 vulneraveruntque Syri Joram. Qui reversus est ut curaretur in Jezrael. Multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Joram, rex Juda, descendit ut inviseret Joram fratrem matris suæ, filium Achab, in Jezrael ægrotantem. Voluntatis quippe Dei fuit adversus Ochoziam, hoc est, in ejus justum interitum, ut veniret ad Joram, ut scilicet simul cum ipso Joram occideretur a Jehu; et quum venisset, et egrederetur cum eo, puta cum Joram, adversum Jehu filium Namsi, hoc est in ipsius occursum, non tamen intentione pugnandi contra eum; quem Jehu unxit Dominus, id est, per unum ex discipulis Elisei fecit ungi in regem, ut deleret domum, id est posteritatem, Achab: de cujus semine fuit et Ochozias, ideo Dominus voluit eum occidi a Jehu.
Quum ergo everteret Jehu domum Achab, interficiendo ejus progeniem, invenit principes Juda, qui erant ministri Ochoziæ, et filios fratrum Ochoziæ. Nam fratres Ochoziæ, quamvis fuerunt occisi, filii tamen
Reg. viii, 29; ix, 14 seq.
Par. xxi,
Reg. ix, bid. viii, 11 Par. 5, 20.
Reg. viii,
Reg. xiii,
B
C
D eorum manserunt superstites. Qui ministrabant ei, scilicet patruo regi Ochoziæ; et interfecit illos: prout quarto Regum libro legitur. Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria, adductumque ad se, occidit. Istud videtur contrariari historiæ quarti Regum libri, in quo legitur: Ochozias autem rex Juda, videns hoc, fugit per viam domus horti, persecutusque est eum Jehu, et ait: Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver. Ad hoc respondetur, quod Ochozias conspiciens qualiter Joram occidebatur a Jehu, fugit in urbem Jezrael, interim quod Jehu cum suis fuit occupatus circa Joram, et corporis sui projectionem in agrum Naboth. Audiens autem, quod Jehu veniret ad Jezrael, fugit inde in urbem Samariæ fortem, et ibi Jehu per suos satellites reperit eum, quem jussit sibi adduci, adductumque ad se, occidit. Tamen ut quarto Regum habetur, non statim occidit eum totaliter, sed in ascensu Gaver vulneravit letaliter, et inde Ochozias fugit in Mageddo, obiitque ibidem. Et sepelierunt eum, non ipse Jehu et servi sui, sed ministri Ochoziæ tulerunt corpus ejus in Jerusalem, et sepelierunt in civitate David, eo quod esset filius Josaphat, qui quæsierat Dominum in corde suo.2
Quæ autem hic sequuntur, exposita sunt libro quarto Regum. Nec erat ultra spes aliqua, ut de stirpe quis regnaret Ochoziæ. Siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram. Porro Josabeth filia regis, tulit Joas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio3 filiorum regis quum interficerentur, absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Josabeth autem quæ absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Joiadæ pontificis, soror Ochoziæ: et idcirco Athalia non interfecit eum. Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
Footnotes
Chapter 23 of 37