Skip to the text

Articulus 23

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI TERTII: ANNO AUTEM SEPTIMO CONFORTATUS JOIADA, ASSUMPSIT CENTURIONES.

CONSEQUENTER in præsenti capitulo recitatur, qualiter Joas filius Ochoziæ institutus sit rex, et Athalia interfecta, cultusque Dei reparatus in templo. Anno autem septimo confortatus Joiada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismael filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiæ, et Elisaphat filium Zechri; et iniit cum eis fædus. Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Israel, veneruntque in Jerusalem. Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege. Dixitque ad eos Joiada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David. Iste est ergo sermo quem facietis: Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum et Levitarum et janitorum, erit in portis; tertia vero pars, ad domum regis; et tertia, ad portam quæ appellatur Fundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini; nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis. Ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt; et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. Levitæ autem circumdent regem, habentes singuli arma sua; et si quis alius ingressus fu- erit templum, interficiatur; sintque cum rege et intrante et egrediente.

Fecerunt ergo Levitæ et universus Juda, juxta omnia quæ præceperat Joiada pontifex. Et assumpserunt singuli viros, qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui jam impleverant sabbatum, et egressuri erant. Siquidem Joiada pontifex non dimiserat abire turmas, quæ sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. Deditque Joiada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini. Constituitque omnem populum tenentium pugiones, a parte templi dextera, usque ad partem templi sinistram, coram altari et templo, per circuitum regis. Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem. Unxit quoque illum Joiada pontifex, et filii ejus; imprecatique sunt ei atque dixerunt, Vivat rex.

Quod quum audisset Athalia, vocem scilicet currentium, atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. Quumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes turmasque circa eum, omnemque populum terræ gaudentem atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiæ, insidiæ. Egressus autem Joiada pontifex ad centuriones et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Præcepitque sacerdos, ne occideretur in domo Domini. Et imposuerunt cervicibus ejus manus. Quumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.

Pepigit autem Joiada fædus inter se universumque populum et regem, ut esset populus Domini.1 Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam; et altaria ac simulacra illius confregerunt. Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.

Totus hujus historiæ sensus, scriptus est atque expositus quarto Regum libro. Nam et verba pauca quæ hic adduntur, ibi inserta fuerunt atque explanata. Hic tamen inter cetera adjungitur: Constituit autem Joiada præpositos in domo Domini, ut sub manibus sacerdotum et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini, offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysis, in gaudio et canticis juxta dispositionem David. Præpositus domus Dei, solet pontifex accipi; sed ita non sumuntur hoc loco isti præpositi, sed potius possunt intelligi viginti quatuor præcipui sacerdotes post pontificem, quos David instituit, et successive ministrabant ac sacrificabant in templo cum sacerdotibus et Levitis, cantoribus et janitoribus sibi subjectis, prout supra primo libro expositum est;2 et quando sacrificabant, Levitæ et cantores psalmos canebant cum gaudio spirituali, sicut hic tangitur. Offerebant autem præpositi illi sub manibus, id est simul per ministeria sacerdotum ac Levitarum. Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. Assumpsitque centuriones et fortissimos viros, ac principes populi, et omne vulgus terræ, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium portæ superioris, in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali. Lætatusque est omnis populus terræ, et urbs quievit. Porro Athalia interfecta est gladio.

Footnotes

  1. IV Reg. XI, 4 et seq. ↩

  2. I Par. XXIV, 3 et seq. ↩

Chapter 24 of 37