Skip to the text

Articulus 24

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI QUARTI : SEPTEM ANNORUM ERAT JOAS QUUM REGNARE CŒPISSET.

SCRIPTURA hoc loco enarrat, qualiter Joas in principio regni sui, et deinceps per longum tempus bene se habuit in suo regimine circa Deum et populum, et qualiter tandem inciderit vitia magna, atque propterea pœnas adversitatesque maximas. Porro prima pars hujus capituli, exposita est quasi tota libro quarto Regum. Septem annorum erat Joas quum regnare cœpisset. Nec erat ætas illa sufficiens ad regnandum, quum scriptum sit, Væ terræ cujus rex puer est ; sed necessitate urgente, sapientissimus pontifex Joiada unxit puerum illum in regem, ut finis imponeretur pessimo regimini detestandæ Athaliæ, et quoniam Joiada erat sufficientissimus defectus pueri illius supplere, et eum in cunctis dirigere. Et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia, de Bersabee.12 Fecitque quod bonum est coram Domino, cunctis diebus Joiadæ sacerdotis.3 Accepit autem ei Joiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias. Accepit ergo ei tunc Joiada pater ejus uxores duas, quod utique tunc licitum erat, imo multi præcedentium regum habuerunt valde plures :4 quod quoniam multis fuit ruinæ occasio, voluit pontifex virtuosus, ut Joas contentus esset duabus uxoribus.

Post quæ placuit regi Joas, ut instauraret domum Domini, id est, ruinas et fracturas templi repararet. Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israel pecuniam, id est, de quolibet capite seu patrefamilias, vel de quolibet viro apto ad bellum, qui scilicet sit ad minus viginti annorum, accipite medium siclum, prout fieri debuit, quando populus numerabatur, ut in libro Exodi legitur, ad sarta tecta templi5 Dei vestri reparanda, hoc est, ad reformandum ea quæ in tecto templi, aut aliis ejus partibus erant corrupta aut lapsa. Quod autem subjungitur, per singulos annos, ad utrumque potest referri, ut scilicet vel talis collectio pecuniarum, vel talis instauratio ruinarum, fieret omni tempore opportuno;6 festinatoque hoc facite. Porro Levitæ egerunt negligentius, id est, hi quibus commissa fuit illa collectio, pigre exsecuti sunt regis præceptum. Vocavitque rex Juda Joiadam principem sacerdotum, et dixit ei: Quare non fuit tibi curæ, ut cogeres, id est, corripiendo et corrigendo diligenter induceres, Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam, quæ constituta est a Moyse servo Domini, id est, de habitatoribus Jerusalem ceterarumque urbium regni mei levare præfatum medium siclum a quolibet viro, prout in Exodo jussum est, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii, id est, unusquisque de populo, comportaret partem suam ad templum in atrium ejus?

Denique, quæ sequuntur, possunt esse vel verba regis Joas, assignantis causam suæ increpationis, vel verba auctoris hujus voluminis, insinuantis cur necesse fuit pecuniam colligi. Athalia enim impiissima in Deum, cujus cultum destruxit, et in proximum: nam regnandi libidine filios filii sui puerulos trucidavit, et ita secuta est Jezabel matrem suam; et filii ejus. Naturales filii Athaliæ, fratres Ochoziæ, omnes fuerunt occisi a latrunculis Arabum, juxta præhabita supra. Idcirco per filios Athaliæ, intelliguntur vel ejus cognati ex parte Achab et Jezabel, vel hi quos ad idololatriam traxit, vel, ut aliqui dicunt, sacerdotes Baal quos nutrivit ut filios. Destruerunt domum Dei, id est templum, illud non conservando, nec ejus ruinas reintegrando; et de universis quæ sanctificata fuerant in domo, id est templo, Domini, id est de vasis sacris et ornamentis, et pecuniis in templo oblatis, ornaverunt fanum Baalim, id est templum Baal.

Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam, id est repositorium oblationum, posueruntque eam juxta portam [domus] Domini forinsecus, id est in atrio juxta januam ejus, juxta altare holocausti. Hoc est quod quarto Regum libro fertur: Tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen unum desuper, et posuit illud juxta altare, ad dexteram ingredientium domum Domini. Et prædicatum est in Juda et Jerusalem, id est, per sacerdotes seu Levitas denuntiatum per totum regnum, ut deferrent singuli viri pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israel in deserto, scilicet medium sicli: quod vocabatur pretium pro redemptione animæ, quoniam non misit Dominus plagam in populum, quando in sua numeratione solvit unusquisque vir hoc argentum juxta legis præceptum; sicque facta est copiosissima pecuniarum oblatio ad usum templi præfatum. Lætatique sunt cuncti principes et omnis populus; et ingressi, contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur. Quumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam, quæ erat in arca. Porro arcam reportabant ad locum suum. Sicque faciebant per singulos dies.

Et congregata est infinita pecunia, quam dederunt rex et Joiada his qui præerant operibus domus Domini. At illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini; fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cæperat, fulciretur. Egeruntque hi qui operabantur, id est artifices, industrie, id est prudenter, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, hoc est, parietum seu murorum templi læsio reformabatur, ac suscitaverunt domum Domini ad statum pristinum, bene reparando eamdem, et firmiter eam stare fecerunt. Quumque complessent omnia opera quæ in templi reparatione necessaria erant, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniæ, quæ fuit residua. De qua facta sunt vasa templi, in ministerium ad holocausta, hoc est materiæ holocaustorum emptæ, vel altare holocausti reparatum, phialæ quoque et cetera vasa aurea et argentea. Nec istud obviat his quæ quarto Regum libro scripta sunt:7 Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini et fuscinulæ: quia hoc, sicut ibidem innuitur, intelligendum est, quod pecunia illa non fuit oblata ad talem usum, nec durante templi reparatione fiebant illa ex ipsa pecunia. Et offerebant holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Joiadæ.

Senuit autem Joiada senectute sancta, plenus dierum, id est fructibus et meritis operum virtuosorum, quæ multis diebus exercuit; et mortuus est quum esset centum et triginta annorum. Circa hoc in Scholastica fertur historia: Joiada sacerdos solus legitur post Moysen centum triginta annis vixisse.8 Sed advertendum, quod Moyses legitur vixisse annis centum viginti, non centum triginta.9 Multi quoque post Moysen vixerunt plus quam annis centum triginta. Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel, et cum David, et cum domo ejus, id est propter excellentias suarum virtutum et beneficentiarum, quas impendit toti regno, et specialiter posteris David, ad quos regnum David reduxit.

Postquam autem obiit Joiada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem. Principes isti fuerunt iniqui, et diabolica tentatione faciliter victi, ita quod idololatræ fieri cupiebant: quod sine re-

IV Reg. xi, 3. gis consensu facere non audentes, exhibuerunt ei honorem divinum, atque ut fertur, blandiebantur ei, dicentes ac persuadentes quod dignus esset tali honore, eo quod in infantia sua fuisset conservatus et enutritus in templo sex annis : quod non contigisset, nisi divinum quid fuisset in eo, quoniam aliis quam sacerdotibus non licuisset sine periculo ingredi in ipsum Dei templum ultra atrium, sine periculo, per momentum. Qui delinitus eorum obsequiis, id est vitiose emollitus a virtutum constantia et soliditate justitiæ, sacrilego illorum honore sibi exhibito, acquievit eis ad idololatriam exercendam : et ita videtur fuisse occulte superbus, seu a stabili fundamento virtutum et gratiæ alienus, quia tam cito et facile est deceptus, tamque enormiter lapsus. Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus. Et facta est ira Domini contra Judam et Jerusalem, propter hoc peccatum. Mittebatque eis Prophetas, ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.

Spiritus itaque Dei induit Zachariam, filium Joiadæ, sacerdotem summum : id est, Spiritus Sanctus assumpsit sibi personam hanc elegantem, ad utendum eo tanquam instrumento, et ad loquendum per eum ; et stetit in conspectu populi, id est in templo coram rege et principibus ac frequentia populi, et dixit eis : Hæc dicit Dominus Deus : Quare transgredimini præceptum Domini, idololatriam prohibentis, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos? Qui congregati adversus eum, miserunt lapides, id est, Zachariam lapidaverunt, juxta regis imperium, in atriis domus Domini, videlicet inter templum et altare holocaustorum. Et non est recordatus Joas rex misericordiæ, quam fecerat Joiada pater illius, utpote Zachariæ, secum, prout præcedenti capitulo est descriptum ; sed interfecit filium ejus crudelissima et injustissima morte. Qui quum moreretur, ait : Videat Dominus, et requirat, id est, tantam inju-

II Par. xxiii. stitiam vestram in me, ostendat se cognoscere per debitam ultionem : quod zelo justitiæ, non livore vindictæ, sanctus martyr ille locutus est, præsertim quoniam tantam Dei injuriam in idololatria illa, non potuit æquanimiter sustinere. Iste est Zacharias, secundum Hieronymum, de quo in Evangelio loquitur Christus. Ex illo tempore, ut Epiphanius ait, non accepit populus Judæorum responsum divinum manifeste, nec ex Dabir, neque ex Ephod, ut ante. Porro Dabir, secundum Josephum, fuit gemma quadra, duorum digitorum magnitudinem habens, in medio rationali inter alias gemmas sita : cujus radius, mutatioque coloris, signum erat divinæ propitiationis et subventionis seu exauditionis.

Consequenter narratur, quam cito et copiose oratio seu potius prophetia Zachariæ contra Joas ac populum sit impleta. Quumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ, et tractaverunt eum ac principes ejus et populum, sicut in textu, qui planus est, recitatur. Venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum. Et certe, quum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum. In Joas quoque ignominiosa exercuere judicia. Et abeuntes, dimiserunt eum in languoribus magnis : id est, eum irreverenter turpiterque tractaverunt ac graviter afflixerunt, quatenus qui sibi divinos permisit exhiberi honores, tam vilissime ac bestialiter tractaretur. Surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis Zachariæ filii Joiadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulcris regum. Insidiati vero sunt ei Zachar filius Semaath Ammonitidis, et Josabad filius Semarith Moabitidis.

Porro filii ejus, ac summa pecuniæ, quæ adunata fuerat sub eo in præfata oblatione, et instauratio domus Dei, scripta sunt

Hier. in Matthæum. Matth. xxiii, 35. diligentius in libro Regum. In libro Regum quem habemus, non fit mentio, nisi de uno filio Joas, scilicet Amasia, nec summa illa ibi taxatur.10 Idcirco per librum Regum hic allegatum, intelligendus putatur aliquis liber, in quo facta hujus Joas et aliorum quorumdam regum Juda ab aliquo Propheta fuerunt conscripta: qui liber non invenitur. Siquidem liber Regum quem habemus, ex multis hujusmodi libris est compilatus, ut Magister in historiis tangit;11 qui etiam addit, quod omnes filii Zachariæ cum eo lapidati fuerunt, præter unum qui et post vocatus est Zacharias.

Moraliter ex isto capitulo informamur, quam necessarium sit perseverare usque in finem, seque in vera et stabili humilitate fundare, et esse jugiter timoratum.12 Siquidem Joas iste qui multis annis tam juste vixit, et tanti erat fervoris, quod tam pontificem virtuosum, quam sacerdotes ac Levitas de eorum negligentia increpavit, ac circa templi instaurationem fuit tam studiosus, paulo post ad tam enormissima lapsus est scelera, nec acquievit Prophetis, et justum pontificem, cui tam gratus exsistere tenebatur, crudelissima morte peremit, eo quod juste et pie corriperetur ab illo. Videamus ergo et nos, ne ex aliorum adulatione flectamur a via justitiæ, et trahamur ad vitia. Nec alicui nisi Deo, et aliis in Deo, placere optemus. Caveamus etiam, ne paternam aut fraternam correptionem impatienter aut arroganter feramus, et ne corripientem lædere affectemus; nec aliquis tam vanus et excæcatus consistat, quod supra merita sua cupiat honorari, vel immoderate se sinat laudari aut venerari: ne cum miserrimo isto Joas dispereamus. Quinimo exemplo Zachariæ, zelo justitiæ ferveamus, injuriam Dei non dissimulemus, præceptum correptionis fraternæ viriliter et prudenter implere conemur. Postremo, ad reparandas ecclesias, vetustate aut negligentia læsas aut lapsas, principes et prælati, ac ceteri inardescant et conferant, magisque doleant scissuras et destructiones in domo Dei, quam in ædibus suis.

Footnotes

  1. IV Reg. xii, 1. ↩

  2. II Par. xxiv, 1. ↩

  3. IV Reg. xii. ↩

  4. Eccle. x, 16. ↩

  5. Exod. xxx, 12-16. ↩

  6. IV Reg. ↩

  7. IV Reg. xii, 13. ↩

  8. Hist. lib. IV Reg. c. 17. ↩

  9. Deut. xxxiv, 7. ↩

  10. IV Reg. xiv, 1-20. ↩

  11. Hist. lib. IV Reg. in contrarietatum solutione. ↩

  12. Sensus moralis. ↩

Chapter 25 of 37