Skip to the text

Articulus 25

DECLARATIO CAPITULI VICESIMI QUINTI : REGNAVIT AUTEM AMASIAS FILIUS EJUS PRO EO.

HIC agitur de regno Amasiæ. Regnavit autem Amasias filius ejus pro eo. Viginti quinque annorum erat Amasias quum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan, de Jerusalem. Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto. Quumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos, qui occiderant regem patrem suum, sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysis, ubi præcepit Dominus, dicens:1 Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.2 Littera ista exposita est quarto libro Regum pro parte magna.

Qualiter vero congressus sit contra Idumæos, quarto Regum breviter, hic vero diffuse describitur, nec magna est difficultas in textu.3 Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones, in universo Juda et Benjamin; et recensuit a viginti annis et sursum, invenitque triginta millia juvenum, qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum. Quo constat, quod parvum habebat exercitum, quia sub patre ejus innumerabiles erant occisi a Syris. Mercede quoque conduxit de Israel ei, Amasias Prohetæ : Num con- satis regis es? quas dicat, Non spectat arguere me. Quesce a tua reprene, ne interficia te. Ecce quanta ira et impatietia. Discedensque ta ab incorrigibi et obstinato, Scio, quod cogitaveri Dominus occidere fecisti hoc malin; deos falsos coficit insuper non quievisti consilio nunc et Salomon a : Viro qui corridura cervice citemnit, repentinerveniet interits. Unde constat, detestabile sit, incepationi non acre. Pessimum vno est, increpanti nari, minari, resiere. Ideo in liverbiorum scripum est : Egestas minia ei qui de rit disciplinam ; sem acquiescit arguenti, glorificaque, sicut Propha iste prædixit, digit Amasiæ, ut in fine capituli hic Igitur Amasia rex Juda, inito consilio, misit a Joas filium Joa- tis Jehu, regem Israel, dicens : Vemus nos mutus At ille remisit dicens : Carduum qui est in Liba- dit ad cedrum Luni, dicens : Da tam filio meo utrem. Et ecce be- erant in silva Libani, transie- conculcaverunt carduum. Dixi- cussi Edom; et id circo erigitur in superbiam. Ide in domo tua. Sum adversum te rovocas, ut ca- dit, et Juda tecum? Noluit autem Amasias, eo quod Domini esset vo- tat traderetur in hanus hostium, deos Edom. Ascedit igitur Joas

Israel, et fugit in tabernacula sua. Porro Amasiam regem Juda, filium Joas, filii Joachaz, id est Ochosiæ, qui alio nomine dictus est Joachaz, cepit Joas rex Israel in Bethsames Juda, id est in prælio juxta urbem regni Juda, nomine Bethsames, et adduxit in Jerusalem; destruxitque murum ejus, videlicet urbis Jerusalem, a porta Ephraim, quæ dicitur porta Vallis, usque ad portam Anguli, quadringentis cubitis. Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quæ repererat in domo Dei, et apud Obededom, in thesauris4 etiam domus regiæ, necnon et filios obsidum, id est obstagiorum, reduxit in Samariam.5 Hoc sonat, quasi in Jerusalem fuissent obsides ex regno Israel, et illos Joas eruerit ac secum reduxerit : quod et aliqui dicunt, adjicientes, quod filii obsidum (de quibus nunc est sermo) erant filii principum detentorum in obsides ab Amasia. Alii dicunt, quod obsides isti erant principes regis Juda, quos Joas cepit in prælio, secumque duxit in Jerusalem, atque pro eis filios eorumdem accepit, et secum perduxit. Unde quarto libro Regum legitur, quod tulit obsides secum.

Vixit autem Amasias filius Joas, rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz, rex Israel, quindecim annis. Reliqua autem sermonum Amasiæ priorum et novissimorum, scripta sunt in libro Regum Juda et Israel. Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Quumque fugisset Lachis, miserunt et interfecerunt eum ibi; reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.

D Cetera hic non exposita, super præfatum librum Regum exposita constant. centum millia robustorum, centum talentis argenti.

Venit autem homo Dei ad illum, qui erat propheta, et ait : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel. Non est enim Dominus cum Israel et cunctis filiis Ephraim : quia idolis serviebant, et propter eorum peccata Deus subtraxisset Amasiæ auxilium suum, eo quod in idololatris esset confisus. Ideo princeps christianus non debet in adjutorium suum provocare homines publice sceleratos. Quod si putas in robore exercitus bella consistere, id est victoriam principaliter dependere ex multitudine et fortitudine corporali bellatorum, et non potius ex moderamine providentiæ Dei, et dispositione divinæ justitiæ, quæ secundum merita atque demerita hominum disponit exitus præliorum, superari te faciet Deus ab hostibus, quamvis paucis. Talis namque opinio derogaret fidei et Scripturis, et providentiæ Dei. Dei quippe est adjuvare justos, et eos quibus ex occultis causis vult largiri triumphum, et in fugam convertere alios. Deus enim ad libitum suum corda immutat, vires confortat, et animum quocumque voluerit, vertit, quemadmodum Isaias fatetur :6 Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, robur multiplicat.7 Dixitque Amasias ad hominem Dei : Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israel ? Et respondit ei homo Dei : Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.

Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum. At illi, scilicet centum millia decem tribuum, contra Judam vehementer irati, quia videbant se tanquam iniquos et alienos a Deo repelli, reversi sunt in regionem suam, mercede eis collata retenta : sicque Amasias cum paucis prævaluit populo magno, quoniam credidit et acquievit Prophetæ. Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir, decem millia. Et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad præruptum cujusdam petræ, præcipitaveruntque eos de summo in præceps, qui universi crepuerunt. At ille exercitus quem remiserat Amasias, ne secum iret ad prælium, diffusus est in civitatibus Juda, a Samaria usque ad Bethoron. Primo tamen, ut dictum est, redierunt in propria, et regi suo nuntiaverunt qualiter tanquam viles et adversarii Dei fuerunt abjecti ab Amasia. Tunc de regis sui licentia redierunt ad impugnandum Amasiam : quod dicitur factum post reditum Amasiæ. Et interfectis tribus millibus de populo Juda, diripuit prædam magnam de ejus terra : quod justo Dei judicio creditur factum, quoniam Amasias ex collato sibi triumpho intumuit.

Amasias vero post cædem Idumæorum, et allatos sibi deos filiorum Seir, statuit illos sibi in deos, et adorabat eos, et illis adolebat incensum. Circa quod scribit Lyra : In libro de Hebraicis quæstionibus dicitur, quod morientibus victisque Idumæis, idola responderunt Idumæos hoc pati, quia negligentes fuerunt in veneratione ipsorum :8 quod audiens Amasias, coluit eos. Sed Lyra hoc reprobat, dicens : Nulla glossa Hebraica dicit hoc, nec aliquis expositor Latinus authenticus.9 Verumtamen Magister in historiis ait : Amasias deos quos tulerat, adoravit, quia audivit eos dantes responsa, ideo perisse Amalecitas seu Idumæos, quoniam negligentes fuerunt in cultu ipsorum. Denique satis credibile est, dæmones sic respondisse per idola, tum ad majorem idololatrarum illorum deceptionem, tum ad Amasiæ subversionem : qui etiam perpendere tenebatur, quod responsa talia, essent dæmonum verba.

Quamobrem iratus Dominus contra Amasiam, misit ad illum Prophetam qui diceret ei. Et in hoc declaratur ineffabilis pietas Dei, qui ad tam ingratum et improbum regem redarguendum, mittere dignabatur sanctum Prophetam. Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua ? quasi diceret, Nec te poterunt liberare. Quumque hæc ille loqueretur, re- spondit ei, Amasias Prophetæ: Num consiliarius regis es? quasi dicat, Non spectat ad te, arguere me. Quiesce a tua reprehensione, ne interficiam te. Ecce quanta superbia, ira et impatientia. Discedensque Propheta ab incorrigibili et obstinato, Scio, inquit, quod cogitaverit Dominus occidere te, quia fecisti hoc malum; deos falsos colendo, et insuper non acquievisti consilio meo. Hinc et Salomon ait: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus.10 Unde constat, quam detestabile sit, increpationi non acquiescere. Pessimum vero est, increpanti indignari, minari, resistere. Ideo in libro Proverbiorum scriptum est: Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.11

Denique, sicut Propheta iste prædixit, sic contigit Amasiæ, ut in fine capituli hic recitatur. Igitur Amasias rex Juda, inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joachaz filii Jehu, regem Israel, dicens: Veni, videamus nos mutuo. At ille remisit nuntios, dicens: Carduus qui est in Libano, misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Et ecce bestiæ quæ erant in silva Libani, transierunt et conculcaverunt carduum. Dixisti: Percussi Edom; et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua. Cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum? Noluit autem audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium, propter deos Edom. Ascendit igitur Joas rex Israel, et mutuos sibi præbuere conspectus. Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Juda. Corruitque Juda coram

Israel, et fugit in tabernacula sua. Porro Amasiam regem Juda, filium Joas, filii Joachaz, id est Ochosiæ, qui alio nomine dictus est Joachaz, cepit Joas rex Israel in Bethsames Juda, id est in prælio juxta urbem regni Juda, nomine Bethsames, et adduxit in Jerusalem; destruxitque murum ejus, videlicet urbis Jerusalem, a porta Ephraim, quæ dicitur porta Vallis, usque ad portam Anguli, quadringentis cubitis. Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quæ repererat in domo Dei, et apud Obededom, in thesauris12 etiam domus regiæ, necnon et filios obsidum, id est obstagiorum, reduxit in Samariam. Hoc sonat, quasi in Jerusalem fuissent obsides ex regno Israel, et illos Joas eruerit ac secum reduxerit: quod et aliqui dicunt, adjicientes, quod filii obsidum (de quibus nunc est sermo) erant filii principum detentorum in obsides ab Amasia. Alii dicunt, quod obsides isti erant principes regis Juda, quos Joas cepit in prælio, secumque duxit in Jerusalem, atque pro eis filios eorumdem accepit, et secum perduxit. Unde quarto libro Regum legitur, quod tulit obsides secum.

B

Vixit autem Amasias filius Joas, rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz, rex Israel, quindecim annis. Reliqua autem sermonum Amasiæ priorum et novissimorum, scripta sunt in libro Regum Juda et Israel. Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Quumque fugisset Lachis, miserunt et interfecerunt eum ibi; reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.

D Cetera hic non exposita, super præfatum librum Regum exposita constant.

Footnotes

  1. IV Reg. xiv, 1-6. ↩

  2. Deut. xxiv, 6. ↩

  3. IV Reg. xiv, 7. ↩

  4. IV Reg.xiv, 14. ↩

  5. II Par. xxv, 24. ↩

  6. Prov. XXI, 1. ↩

  7. Is. XL, 29. ↩

  8. Hieron. ↩

  9. Hist. lib. IV Reg. c. 19. ↩

  10. Prov. xxix, 1. ↩

  11. Prov. xiii, 18. ↩

  12. IV Reg. xiv, 14. ↩

Chapter 26 of 37