Articulus 26
EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI SEXTI : OMNIS AUTEM POPULUS JUDA FILIUM EJUS OZIAM ANNORUM SEDECIM, CONSTITUIT REGEM PRO AMASIA PATRE SUO.
DE prosperitatibus, virtutibus et operibus Oziæ regis, et tandem de ejus culpa et debita pœna agit præsens capitulum. Omnis autem populus Juda filium ejus, videlicet Amasiæ, Oziam, qui etiam dictus est Azarias, imo et Zacharias, secundum quosdam, annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo. Pontifex tamen unxit eum in regem, et populus acceptavit. Ipse ædificavit Ailath, et restituit eam ditioni Juda, postquam dormivit rex cum patribus suis. Sedecim annorum erat Ozias quum regnare cæpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Jechelia, de Jerusalem. Fecitque quod erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus, et exquisivit Dominum in diebus Zachariæ intelligentis et videntis Deum. Iste Zacharias creditur fuisse filius Zachariæ sacerdotis occisi a Joas. Iste itaque Zacharias Oziam docuit et direxit.1 Quumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus.
Denique egressus est, et pugnavit contra Philistiim, et destruxit murum Geth, et murum Jabniæ, murumque Azoti. Ædificavit quoque oppida in Azoto, id est prope Azotum et in terminis ejus, et in Philistiim; et adjuvit eum Deus contra Philistiim: sicque Philistæos sibi subjecit, quorrum terram Dominus Israeli promisit; et contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas. Appendebantque Ammonitæ munera Oziæ. Et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Ægypti propter crebras victorias, quia et Arabes vicit et Ammonitas.
Ædificavitque Ozias turres in Jerusalem super portam Anguli, et super portam Vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas: sicque reparavit, quæ Joas rex Israel destruxit ibidem.2 Exstruxitque turres in solitudine pro tutela et custodia gregum suorum atque pastorum, et effodit cisternas plurimas pro gregibus adaquandis, eo quod haberet multa pecora, tam in campestribus quam in eremi vastitate: quæ partim pugnando obtinuit. Vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo. Erat quippe homo agriculturæ deditus. Fuit autem exercitus bellatorum ejus, qui procedebant ad prælia, sub manu Jehiel scribæ, Maasiæque doctoris, et sub manu Hananiæ, qui erat de ducibus regis. Omnisque numerus principum per familias suas virorum fortium, duum, id est duorum, millium sexcentorum; et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum, qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversarios dimicabant. Præparavit quoque eis et Ozias, id est cuncto exercitui, clypeos et hastas et galeas et loricas, arcusque et fundas ad jaciendos lapides. Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit, et in angulis murorum, ut mitterent sagittas et saxa grandia. Egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum. Ex quo constat, quam præpotens fuit et copiosus in numero bellatorum.
Sed quum corroboratus esset, potestate, fama, honore et gloria, divitiis atque potentia, quæ sæpe fiunt etiam bonis incitamentum elationis, elevatum est cor ejus A tumore superbiæ, in interitum suum, quia in hoc peccavit mortaliter, et morte civili percussus est, et neglexit Dominum Deum suum, id est, justitiam Dei non consideravit consideratione practica et formata, nec honoravit Deum legitime. Ingressusque in templum Domini, id est in primam partem templi, quæ dicitur Sancta, in quam sibi introire non licuit, quia non erat sacerdos, adolere voluit incensum super altare thymiamatis, quod erat in præfata templi parte, non in atrio.3 Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et pontifex, et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi, restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario, ne contempseris, quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo, id est, usurpatorie tu agis, intromittendo te sacerdotali officio, cui regale officium est commissum.
Iratusque Ozias: in quo patet superbia et incorrigibilitas ejus; et tenens in manu thuribulum, ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte ejus. Ibi enim cœpit primo oriri, vel saltem apparere, et toto corpore perfusus est lepra, ad innuendum quam turpiter egit, et ad humiliandum tantam superbiam. Coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis. Quumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini. Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini: sicque fuit civiliter mortuus. De qua morte illud in Isaia exponitur: In anno quo mortuus est rex Ozias. Porro Joathan filius ejus rexit domum regis, et judicavit populum terræ.4
Reliqua autem sermonum, id est operum, Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta, in libro speciali, qui non habetur, non autem in libro visionum suarum. Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulcrorum, eo quod esset leprosus; et regnavit Joathan filius ejus pro eo.5 Quarto Regum libro legitur, Sepelierunt eum in civitate David: ergo videtur fuisse sepultus cum regibus. Et respondendum, quod fuit sepultus cum eis in eodem loco communi, hoc est, in agro in quo erant sepulcra regalia, non tamen in eodem loco proprio, id est non in sepulcro regali alicujus regis. Propter quod Josephus dicit eum solum inter reges esse sepultum in hortis. De his in Scholastica recitatur historia: Quum ditatus esset Ozias mortali substantia, contra immortalem Deum agere nisus est, quia in festo Propitiationis pontificali stola indutus, ingressus est templum adolere incensum;6 et factus est terræ motus, et claritas solis valde effulsit et incidit in faciem regis, et percussus est lepra in facie. Ante civitatem vero scissa est media pars montis Olivarum ad occidentem et devoluta, ita ut vias clauderet, et regios hortos opprimeret. Verumtamen quidam dixerunt, quod Ozias ex quadam excessiva, sed indiscreta, devotione usurpaverit sibi sacerdotale officium.
Postremo, quum dignitas sacerdotii evangelicæ legis, sit incomparabiliter major legalis sacerdotii dignitate, et ipse Ozias rex lepra percussus sit, eo quod actum illius legalis sacerdotii exsequi sit conatus: quid damnationis imminet quibusdam sacerdotibus atque episcopis evangelicæ legis, qui quum in episcopos et sacerdotes sint consecrati, tamen ex quadam superbia omittunt exsequi debitum sui officii, impie erubescentes Missarum solennia celebrare, sacramenta conferre, et populo evangelizare, sicut professi sunt et tenentur, quasi sint nimis boni ad talia exsequenda?
Footnotes
Chapter 27 of 37