Skip to the text

Articulus 27

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SEPTIMI : VIGINTI QUINQUE ANNORUM ERAT JOATHAN QUUM REGNARE CŒPISSET.

AGITUR hic de regimine Joathan filii Oziæ. Et quæ hoc loco scribuntur de isto, pro magna parte quarto libro Regum exposita sunt.1 Viginti quinque annorum erat Joathan quum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus. Vidit enim patris sui satis terribilem ac subitaneam plagam :2 ex qua timoratior factus est. Excepto quod non est ingressus templum Domini ad exercendum sacerdotale officium, sicut Ozias. Hoc refertur non ad illud quod dictum est, Fecitque rectum, quia sic ingredi templum, fuisset obliquum; sed ad illud, Juxta omnia quæ fecerat Ozias, quia in tali ingressu non est patrem suum secutus. Et adhuc populus delinquebat, in excelsis sacrificando.

Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. Urbes quoque ædificavit in montibus Juda : quia urbes sic situatæ, sunt inexpugnabiliores ; et in saltibus castella et turres, id est, in nemoribus aut prope construxit fortalitia, forsitan contra latrunculos, ut vias regni sui servaret securas. Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eum. Dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei. Hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.3 Corroboratusque est Joathan, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.

Reliqua autem sermonum Joathan, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro Regum Israel et Juda. Viginti quinque annorum erat quum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Dormivitque Joathan cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius ejus pro eo.

Footnotes

  1. IV Reg. xv. 33-38. ↩

  2. II Par. xxvi, 19. ↩

  3. Ibid. 16. ↩

Chapter 28 of 37