Skip to the text

Articulus 28

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI OCTAVI : VIGINTI ANNORUM ERAT ACHAZ QUUM REGNARE CŒPISSET.

IN isto capitulo consequenter de Achaz fit mentio. Viginti annorum erat Achaz quum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus, sed ambulavit in viis regum Israel, insuper et statuas fudit Baalim. Ipse est qui adolevit incensum in valle Benenom, et lustravit filios suos in igne, juxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel. Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.

Tradiditque eum Dominus Deus ejus, qui fuit Deus ipsius Achaz creatione, non veneratione, in manu regis Syriæ. Qui percussit eum, id est quosdam de populo ejus: non enim percussit ipsum Achaz in corpore, sed in rebus ac subditis; magnamque prædam cepit de ejus imperio, id est de terra regni Achaz, et adduxit in Damascum. Manibus quoque regis Israel traditus est, et percussus plaga grandi, non in sua persona, sed modo prætacto. Sed his objici potest illud quarti Regum: Tunc ascendit Rasin rex Syriæ, et Phacee filius Romeliæ rex Israel, in Jerusalem ad præliandum;12 quumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.

Ad istud breviter dici potest, secundum quod Josephus tangit, quod quantum ad hoc non potuerunt superare eum, quod urbem Jerusalem propter murorum suorum fortitudinem capere non valebant. Porro Lyra hic scribit, quod Achaz obsessus a rege Syriæ et rege Israel, et valde perterritus, consolabatur ab Isaia propheta, prout in Isaiæ volumine legitur; sed Achaz idololatra discredens Prophetæ, et diffidens de Dei auxilio, postulavit a rege Assyriorum subsidium. Veniente ergo rege Assyriorum et impugnante Syriæ regnum, rediit ad sua rex Syriæ: quo regresso, sperans Achaz soli regi Israel prævalere, iniit contra eum certamen, et victus fuit Achaz cum suis. — Magister vero in historiis verius ac plenius circa hoc scribit, dicens ipsum Achaz bis fuisse obsessum a regibus illis. Et in prima obsidione Jerusalem, Achaz contra illos congressus est et victus, et filius ejus Zacharias occisus est, multaque millia secum; princeps quoque militiæ ejus Dichan captus; et tunc rex Israel secum duxit captiva multa millia mulierum et puerorum ac puellarum. Deinde secundo obsederunt Jerusalem; tuncque Achaz valde expavit, sed confortavit eum Isaias: Ne timeas, inquiens, a duabus caudis titionum fumigantium istorum.3 Et addidit: Pete signum a Domino. Achaz vero non credidit, nec petere voluit signum, sed ad regem confugit Assyriorum, qui venit et cepit Damascum, ac regem ejus Rasin occidit.4 Huic recitationi videtur hæc littera amplius consonare.

Occdiditque Phacee filius Romeliæ, de Juda centum viginti millia in die una, omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum. Eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis Achaz: forsan iste Maasias fuit alter a Zacharia filio Achaz, quem Josephus dicit occisum; et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege. Ceperuntque filii Israel de fratribus suis, id est ex terra regni Juda, ducenta millia mulierum, puerorum et puellarum, et infinitam prædam; pertuleruntque eam in Samariam, ut subjugarent eos in servos et ancillas, ut infra habetur in textu. Verumtamen increpati in reditu a Propheta nomine Oded, mutaverunt propositum, et remiserunt captivos, sicut diffuse consequenter recitatur in littera, quæ expositione non indiget.

Ea tempestate erat ibi Propheta Domini, nomine Oded. Qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis:5 Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad cælum pertingeret vestra crudelitas. Insuper filios Juda et Jerusalem vultis vobis subjicere in servos et ancillas: quo nequaquam facto opus est. Peccastis enim super hoc Domino Deo vestro. Sed audite consilium meum, et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.6 Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Johanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos qui veniebant de prælio, et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? Grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel. Dimiseruntque viri7

Israel bellatores prædam, et universa quæ ceperant, coram principibus et omni multitudine. Steteruntque viri, quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos omnes qui nudi erant, vestierunt de spoliis. Quumque vestiissent eos et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam, quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt eos in Jericho civitatem Palmarum, ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.

Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium.8 Hoc consonat præfatæ narrationi Magistri in historiis, quod scilicet post primam obsidionem et debellationem suam Achaz postulavit a rege Assyriorum subsidium. Veneruntque Idumæi, et percusserunt multos ex Juda, et ceperunt prædam magnam. Philistiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad meridiem Juda, id est, urbes Juda sitas in campis juxta confinia Palæstinæ, et in meridiana plaga regni Juda respiciente terram Philistinorum, invaserunt. Isti ex antiquo oderunt Judæos : ideo visa eorum debilitatione, auxerunt calamitatem ipsorum. Ceperuntque Bethsames et Aialon, et Gaderoth, Socho quoque et Thamnan et Gamzo cum viculis, et habitaverunt in eis. Humiliaverat enim Dominus Juda propter Achaz regem Juda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum. Adduxitque contra eum Theglathphalasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit. Iste fuit rex, a quo Achaz jam ante petierat opem, et munera ei miserat pretiosa.9 Nihilo minus tempore procedente, idem rex venit et devastavit regnum impiissimi Achaz, et oppressit muneribus quæ ei contulit Achaz. Igitur Achaz spoliata domo Domini, et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.

Insuper et tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum : quia in tribulationibus tantis non est reversus ad cor, nec Isaiæ obtemperavit, sed deos Syriæ, a quibus fuit percussus, adoravit et coluit. Siquidem Syri ad consultationem deorum et dæmoniorum suorum impugnaverunt impium Achaz, sicque percussus asseritur a diis Syrorum.1011 Ipse per se rex Achaz immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit : Dii regum Syriæ auxiliantur eis; quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi : quum econtrario ipsi fuerint ruina ei, et universo Israel. Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis : diripuit enim ea et fregit, atque in alios usus convertit, ac munera inde donavit regi Assyriorum ; clausit januas templi Dei, ut cultus Dei omnino cessaret in templo, et fecit sibi altaria in universis angulis Jerusalem. In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.

Reliqua autem sermonum ejus, et omnium operum suorum priorum et novissimorum, scripta sunt in libro Regum Juda et Israel. Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Jerusalem : non in civitate David, id est, non in ea parte Jerusalem, quæ dicta est civitas David, ubi erat ager regalium sepulcrorum; sed in alia parte Jerusalem, tanquam indignum uti consortio sepulturæ regum bonorum. Ideo subditur : Neque enim receperunt eum in sepulcris regum Israel, id est, non permiserunt corpus ejus locari in aliquo regalium sepulcrorum, in quibus communiter sepeliebantur reges Israel, id est reges Juda nati ex Jacob, qui alio nomine dictus est Israel, qui præfuerunt tribubus Juda et Levi ac Benjamin natis ex Israel :12 sicque reges Israel accipiuntur hic non pro regibus decem tribuum, ut communiter in libris Regum accipi solent. Regnavitque Ezechias filius ejus pro eo.

Footnotes

  1. Is. vii, 1. ↩

  2. V Reg. xvi, 1. ↩

  3. Is. vii, 4. ↩

  4. Is. vii, 3 et 4. ↩

  5. Hist. lib. Reg. c. 25. ↩

  6. Dithan ↩

  7. Ibid. 11. ↩

  8. Hist. lib. IV Reg. c. 25. ↩

  9. IV Reg. xvi, 7, 8. ↩

  10. Is. vii; ↩

  11. IV Reg. xvi, 10-13. ↩

  12. Gen. xxxii, 28; xxxv, 10. ↩

Chapter 29 of 37