Articulus 29
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI NONI : IGITUR EZECHIAS REGNARE CŒPIT.
RECITATUR hic historia Ezechiæ devotissimi regis, qualiter Dei cultum reparavit. Igitur Ezechias regnare cœpit quum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Abia, filia Zachariæ. Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus. Exordium hujus capituli, quarto libro Regum expositum est.
In ipso anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, quas impius Achaz clausit, ad exstirpandum ritum cultus divini, secundum legem Moysis in templo consueti, et instauravit eas, quia deterioratæ fuerunt et deformatæ per idololatras. Adduxitque, id est, ad se vocavit, sacerdotes atque Levitas, de diversis locis habitationum suarum, et congregavit eos in plateam orientalem, id est in atrium quod erat ante faciem templi respicientis ad orientem : sicque atrium illud fuit in parte orientali respectu templi, et in atrio illo stetit altare holocaustorum.1 Dixitque ad eos : Audite me, Levitæ. Per Levitas intelligit etiam sacerdotes, qui erant de genere Levi, sicque ratione originis vocantur Levitæ. Frequenter tamen accipiuntur, prout a sacerdotibus distinguuntur ratione officii. Et sanctificamini, id est, per continentiam, orationes, jejunia, seu per aquam lustrationis lotionemque vestium, aptate vos ad exercitia cultus divini. Mundate domum Domini Dei patrum vestrorum a spurcitiis idololatriæ, a corporalibus quoque immunditiis : et forsan consecraverunt seu dedicaverunt eam de novo, quia multipliciter fuerat violata atque polluta ; et auferte omnem immunditiam de sanctuario.
Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum. Averterunt patres nostri facies suas a tabernaculo Domini Dei nostri, illud non ingrediendo ad exercendum ea quæ Dei sunt, et præbuerunt dorsum, per inobedientiam et mentis aversionem a Deo ; et item per hoc, quod more gentilium adoraverunt facie versa ad orientem, quum juxta legis præceptum adorare debuerint ad occasum juxta templi situm. Clauserunt ostia quæ erant in porticu, id est in atrio, et exstinxerunt lucernas, quæ jugiter ardere debebant in prima et exteriori parte templi. Incensumque non adoleverunt, id est non incenderunt super altare thymiamatis, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel. Et omnium horum causa malorum fuit Achaz. Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem : prout præcedenti capitulo patuit; tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris. Et corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filiæ nostræ et conjuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus. Nunc ergo placet mihi, ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israel, id est, pacto obligemus nos ad serviendum Deo vero, et avertet a nobis furorem iræ suæ.
Filii mei, nolite negligere. Ezechias adhuc quasi adolescens, regia auctoritate sacerdotes et Levitas nominat filios, maxime quia in veteri lege rex sacerdotibus et pontifice dignior fuit. Vos elegit Dominus, ut stetis coram eo in loco sacrato, et ministretis illi in cultu tabernaculi et sacrificiis, colatisque eum, orando et sacrificando pro populo, et cremetis ei in-
B
C censum, scilicet thymiama incendendo ad A Dei honorem : quod fuit officii sacerdotum. Hinc in libro Numerorum Moyses ait Levitis : Num parum vobis est, quod separavit vos Deus Israel ab omni populo, et junxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei?6
Surrexerunt ergo Levitæ : Mahath filius Amasai, et Joel filius Azariæ, de filiis Caath. Porro de filiis Merari : Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gerson : Joah filius Zemma, et Eden filius Joah. At vero de filiis Elisaphan : Samri et Jahiel. De filiis quoque Asaph : Zacharias et Mathanias. Necnon de filiis Heman : Jahiel et Semei. Sed et de filiis Idithun : Semeias et Oziel. Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent, id est purgarent, domum Dei. Sacerdotes quoque ingressi templum Domini, ut sanctificarent illud. Nam ipsum templum, scilicet Sancta et Sancta sanctorum, Levitis non licuit introire; sacerdotes vero intrabant in Sancta, hoc est in exteriorem templi partem. Extulerunt omnem immunditiam, quam intro repererant in vestibulo domus Domini, id est, sordes exportaverunt de Sanctis usque in atrium; quam tulerunt Levitæ, id est, de atrio exportaverunt, et asportaverunt ad torrentem Cedron, qui inter Jerusalem Olivetique montem currebat, foras. Cæperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum domus templi Domini, porticu seu atrio illo jam emundato. Expiaveruntque templum diebus octo. Sicque diu occupati fuerunt in expurgando. Siquidem Achaz idola sua et deorum suorum imagines, aliasque spurcitias constituerat ibi, et parietibus atriis ac templi affixit. Et in die sextadecima ejusdem mensis, quod cæperant impleverunt : quia non solum exportaverunt immunda, sed et vasa ac utensilia cultus divini expiaverunt, quemadmodum subditur.
Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis, cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est; et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini.
Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit, id est congregavit, omnes principes civitatis Jerusalem, puta majores et in officiis constitutos, et ascendit in domum Domini, scilicet usque in atrium. Obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, id est pro remissione culparum eorum qui subjunguntur : pro regno, id est pro rege et majoribus ac domesticis regis, pro sanctuario, id est pro templi ministris, pro Juda, id est pro communitate. In Levitico habetur, quid pro peccato sacerdotis, quid item pro peccato multitudinis, et quid pro peccato principis, quid demum pro peccato cujuslibet de populo fuerat offerendum. Hac autem vice, in qua tam multi sacerdotes, Levitæ et principes et subjecti fuerant congregati, ita quod pro singulis seorsum offerri non potuit, oblata sunt præfata septenaria pecorum. Siquidem septenario universitas designatur. Dixitque Ezechias sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini. Quamvis enim rex, principes seu populus exhibuit animalia offerenda, oblatio tamen fiebat per manus et obsequium sacerdotum super altare holocaustorum. Sanguinem etiam pecorum oblatorum fuderunt partim super altare :7 de quo ritu super Leviticum est plenius dictum.
Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare. Mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt. Immolaverunt agnos, et fuderunt super altare sanguinem. Applicaverunt hircos pro peccato offerendos coram rege et universa multitudine, imposue- runtque manus suas super eos, id est, quidam ex parte omnium, posuerunt manus super hircos immolandos: prout in Levitico habetur, quod offerens manum imponeret super hostiam immolandam:8 ubi rationes horum inductæ sunt litterales ac spirituales. Et immolaverunt eos sacerdotes, et adsperserunt sanguinem eorum coram altari holocausti ad basim9 ipsius, pro piaculo universi Israelis, id est pro remissione culparum totius plebis. Pro omni quippe Israel collective accepto, præceperat rex ut holocaustum fieret, et, pro id est, pro peccato etiam suo. Quamvis enim hostia pro peccato personæ, non consuevit tota comburi, tamen hostia pro totius populi peccatis oblata, tota comburebatur, et quantum ad hoc, fuerat holocaustum; vel holocaustum fiebat ad divinæ reverentiam majestatis.
Deinde describitur qualiter piissimus Ezechias ordinavit in domo Domini Levitas cantores, qui Deum ore laudarent, et cum hoc in musicis instrumentis eum glorificarent, præsertim hora sacrificiorum, sicut de hoc supra dictum est sæpe. Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetæ: qui ipsos sacerdotes, Levitas, cantores et janitores diviserunt in turmas, et distinxerunt per ordines sub certis capitibus, prout dictum est sæpius.10 Siquidem præceptum Domini fuit, ut taliter fieret per manum, id est per institutionem et subministrationem, Prophetarum ejus jam præfatorum, qui ex divina inspiratione sic ordinaverunt, idcirco eorum præceptum, fuit præceptum Dei. Steteruntque Levitæ tenentes organa David, et sacerdotes tubas.
Et jussit Ezechias ut offerrentur holocausta, quæ ad Dei honorem totaliter com-burebantur, super altare quod erat in atrio. Ex quo enim sacrilegus Achaz polluit illud altare et atrium per diversa sacrificia ido-lorum, voluit Ezechias ut Deo sacrificaretur hac vice super altare illud omni genere sacrificiorum legalium juxta Moysis traditionem. Fuerunt autem quædam11 sacrificia pro peccato, quædam pro pace, quædam pro salute, et quædam holocausta;12 rursus, quædam ex debito, quædam spontanea ex speciali devotione: et de omni genere sacrificiorum istorum est tunc facta oblatio, ut elici posse videtur ex isto capitulo. Quumque per sacerdotes offerrentur holocausta, cæperunt Levitæ cantores, laudes, scilicet psalmos et cantica sancta, canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis, quæ David rex Israel repererat, concrepare. Omni autem turba adorante, cantores et hi qui tenebant tubas, erant in officio suo, donec compleretur holocaustum, quatenus Deus sacrificia acceptaret:13 quæ non habuerunt vim justificandi ex opere operato, utpote ex se ipsis, sed ex opere operante, id est ex offerentium devotione et sacerdotum oratione, Levitarumque psalmodiis et laudibus.
Quumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt: id est, cum humili genuflexione seu inclinatione vero Deo cultum latriæ exhibuerunt, et gratias ei egerunt de divini recuperatione obsequii. Oraverunt que, ut Dominus sacrificia habere digna-retur accepta. Præcepitque Ezechias, et principes, id est præcipui sacerdotes, vel alii eminentiores et officiati majores, Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus, id est psalmis, David et Asaph videntis, id est canticis a David et Asaph compositis, vel psalmis qui cantabantur sub eo, quia psallentibus præfuit;14 qui laudaverunt Deum magna lætitia, et incurvato genu adoraverunt.
Ezechias autem etiam hæc addidit: Implestis manus vestras Domino, id est, ad Dei honorem cœpistis agere bona, et sacrificia manibus adduxistis aut obtulistis, fuistisque liberales in offerendo; accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Istud exponi potest de sacrificiis votivis, spontaneis et pro gratiarum actione oblatis. Hinc subditur: Obtulit ergo universa multitudo per manus sacerdotum hostias pacificas et laudes, id est victimas gratiarum actionis, et holocausta ad summæ reverentiam majestatis, in recognitionem quod omnia bona deriventur ab ipsa, et quod homo se totum debeat Deo, mente devota. Porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit: Tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos. Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia: id est, tot animalia separaverunt et deputaverunt ad hoc, quod tempore opportuno immolarentur Deo. Sanctificari etenim dicitur, quod divino cultui applicatur aut deputatur.
Sacerdotes vero pauci erant, tunc præsentes, et satis sanctificati; nec poterant sufficere, ut pelles holocaustorum aut etiam aliorum sacrificiorum detraherent: quod tamen ad eorum spectabat officium. Quamvis autem holocausta totaliter comburebantur, pelles tamen primo detrahebantur, erantque sacerdotum, nisi quando pro [ipsorum aut] totius communitatis peccato holocaustum offerebatur.15 Unde et Levitæ fratres eorum adjuverunt eos: quia urgende necessitate, quæ dispensationis est mater, poterant ita cooperari sacerdotali officio; donec, id est quousque, impleretur opus divini obsequii in oblationibus, et sanctificarentur antistites, id est, sacerdotes sufficienter purgarentur, et aptarentur ad suorum exsecutionem officiorum. Antistes, pro magno sacerdote seu episcopo accipi solet: qui vocatur antistes, quasi ante alios stans; sed hic pro sacerdote accipitur. Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur, id est, ad sua officia coaptantur et purificantur, quam sacerdotes. Nam et inferiora et imperfectiora ad suam facilius pertingunt perfectionem, quam eminentiora: ideo Levitæ citius erant in numero sufficienti, quam sacerdotes. Aliam causam quidam assignant, dicentes quod Achaz elongaverat sacerdotes a civitate et templo cultus divini: sed qua ratione elongavit inde sacerdotes, videtur quod et Levitas, quia utrique ad cultum Dei in templo et atrio fuerunt electi. At vero de consecratione sacerdotum et Levitarum, scribitur in libro Exodi, in Levitico et alibi.161718
Fuerunt ergo holocausta plurima immolata, adipes pacificorum, id est hostiarum quæ offerebantur pro pace data, in gratiarum actionem, vel pro pace obtinenda aut conservanda, et libamina holocaustorum, hoc est materiæ liquidæ, ut vinum et oleum, quæ simul cum holocaustis offerebantur. Et completus est cultus domus Domini, id est veneratio Dei et ejus obsequium in templo et atrio. Lætatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum. Virtuosi etenim gaudent in actibus bonis, et de reverentia Deo exhibita, quum et Philosophus dicat, quod signum virtutis est delectatio fiens in opere bono. Repente quippe hoc fieri placuerat, hoc est, valde complacuit Ezechiæ ac populo, quod reparatio cultus divini, mundatio templi, et obsequium Dei in eo, fuerunt tam subito, expedite et prospere adimpleta. Ipsi etiam voluerunt, ut omnia ista absque dilatione peragerentur.
Amplius, de spirituali intelligentia hujus capituli, et rationibus sacrificiorum prædictorum, multa valde possent hic introduci:19 de quibus, brevitati studens, pertranseo, præsertim quoniam super Leviticum copiose sunt posita.20 Moraliter vero, docemur ex isto capitulo, quam magnum Dei donum sit, habere virtuosum prælatum, et quanta subditorum salus, gratia, et profectus inde nascantur; quam item periculosum sit, vitiosum aut negligentem præsidentem habere. Propter quod Salomon dixit: Regnantibus impiis, ruinæ populi. Et rursus: Quum impii sumpserint principatum, gemet populus. Hinc populus Dominum jugiter deprecetur, ut sibi de idoneo et condigno providere dignetur principe et prælato.21 Præterea devotio, diligentia, ardor, religio electi Ezechiæ, nobis ex isto capitulo clare atque uberrime commendantur. Et ipse rex Ezechias universis principibus et prælatis proponitur in exemplum, ut ipsius fervorem et zelum, diligentiam et fidelitatem sectentur, quatenus pro bono communi, et generali reformatione summe solliciti sint, ac indilate laborent.22 Et quoniam juxta Apostolum, non solum corda, sed etiam membra ac corpora nostra templum sunt Spiritus Sancti, non differamus, nec omittamus emundare nos plene ab omni inquinamento carnis et spiritus, ut Spiritus Sanctus in nobis gratiose habitare dignetur, et deliciæ Dei ac Creatoris nostri sint, esse nobiscum.232425
Footnotes
-
Ezech. viii, 16. ↩
-
II Par. viii, 24. ↩
-
IV Reg. viii, 1-3. ↩
-
II Par. xxviii. ↩
-
Lev. xxiv, 2-4. ↩
-
Num. XVI, 9. ↩
-
Lev. IV. ↩
-
Lev. I, 4. ↩
-
Lev. IV, 3-12; 13-21; 22-26; 27-35. ↩
-
Par. XXIV. (VI). ↩
-
II Par. IV, 20, 1, 12. ↩
-
Lev. I-vii; Nun. xv. ↩
-
IV Reg. XI, 10-16; II ar. XXVIII. ↩
-
I Par. XVI. 5, 7. ↩
-
Lev. 1, 6; vii, 8; iv, 11, 12, 20. ↩
-
Exod. xxix; ↩
-
Lev. viii; ↩
-
Num. vi. ↩
-
Sensus spiritualis. ↩
-
Lev. i-vii. ↩
-
Prov. xxviii, 12; xxix, 2. ↩
-
Lev. i, 6; vii, 8; iv, 11, 12, 20. ↩
-
I Cor. iii, 6; vi, 15, 19. ↩
-
Prov. viii, 31. ↩
-
II Cor. vii, 1. ↩
Chapter 30 of 37