Skip to the text

Articulus 30

ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI : MISIT QUOQUE EZECHIAS AD OMNEM ISRAEL ET JUDAM.

NARRAT præsens capitulum, quam solenniter ac devote rex Ezechias et populus ejus celebraverunt festivitatem paschalem in primo sui imperii anno. Misit quoque Ezechias ad omnem Israel, hoc est ad eos qui ex decem tribubus nondum capti fuerunt, et Judam, id est ad populum regni sui; scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen, hoc est ad reliquias illarum tribuum, imo et ceterarum, ut infra innuitur, ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, id est ad Jerusalem et ad templum, et facerent Phase Domino Deo Israel, id est, Pascha secum celebrarent, quod extra urbem cultus divini et templi celebrari non licuit.1

Inito ergo consilio regis et principum, et universi cœtus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo: hoc est, ipse rex et principes ac seniores et patresfamilias Jerusalem, celebrato super hoc concilio, definierunt celebrare solennitatem paschalem mense secundo anni illius:2 non obstante quod Dominus jussit in Exodo, ut celebratio illa inciperet quartadecima die mensis, qui apud Judæos est primus mensis anni, qui concurrit cum nostro Martio vel Aprili. Siquidem in Numerorum libro Dominus jussit, ut qui legitime impediti, non poterant facere Phase juxta legem mense primo, quartadecima mensis illius die, facerent illud mense secundo, quartadecima ejus die.34567 Tale autem impedimentum contigerat istis. Unde subjungitur: Non enim occurrerant facere tempore suo, hoc est, dispositi non fuerunt Pascha peragere tempore determinato in lege: cujus multæ causæ subduntur. Una est: quia sacerdotes qui possent sufficere ad offerendum solennia sacrificia, tunc septem diebus solennitatis illius offerenda, atque ad alia tunc per sacerdotes agenda, sanctificati non fuerant, hoc est satis parati, purgati, et consecrati ad exsequenda sua officia. Alia causa est: et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem, id est, de urbibus nondum convenit in ipsam regni metropolim. Non enim cognoverunt satis tempestive, templum esse tam repente purgatum, cultumque Dei recuperatum.

Placuitque sermo regi et omni multitudini, secum tunc exsistenti; et decreverunt, ut mitterent nuntios ad universum Israel de Bersabee usque Dan, hoc est per totam terram regni Israel, ab uno termino ejus qui dicebatur Bersabee, usque ad alium qui dictus est Dan, ut venirent et facerent Phase Domino Deo Israel in Jerusalem. Multi enim non fecerant, sicut in lege præscriptum est, scilicet in Exodo et alibi:8 quod scilicet omni anno venirent in Jerusalem, præsertim in festo paschali, in Pentecoste quoque, et in festo Tabernaculorum; nisi forte dispensaretur cum eis, ob longitudinem viæ, de adventu in9

Pentecoste et Tabernaculorum celebritate. Achaz quippe observantiam horum impedivit pluribus annis.

Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio et principum ejus in universum Israel et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes: Filii Israel, revertimini ad Dominum Deum Abraham, Isaac et Israel; et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manus regis Assyriorum: id est, vobis ipsis propitius erit, qui nondum capti estis. Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, et tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis. Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri, id est, mentes vestras non exhibeatis indociles et rebelles. Tradite manus vestras Domino, id est, exhibete vos paratos Deo servire, et hoc ipsum, si placet, juramento et voto firmate, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum. Servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus. Si enim vos reversi fueritis ad Dominum reditione mentali, per contritionem et dilectionem divinam, et fratres vestri et filii vestri habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos: id est, Deus per merita vestræ conversionis et justæ conversationis inclinabit corda gentilium principum ad miserendum ac parcendum vestris cognatis, quos habent captivos; et revertentur in terram hanc. Pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.

Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem, per terram Ephraim et Manasse, usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos. Per quod patet ipsorum obstinatio in idololatria aliisque peccatis. In Scholastica historia additur, quod occiderunt quosdam ex cursoribus seu nuntiis Ezechiæ;10 propter quod meruerunt postea captivari. Attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon, acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem. Isti non coluerunt idola sicut præfati, aut non erant idololatriis et aliis vitiis ita immersi, sed pœnituerunt. In Juda vero facta est manus Domini, hoc est, Deus pietatem suam gratiose ostendit in populo Ezechiæ, ut daret eis cor unum, id est sic, quod dedit eis voluntatem concordem, et sensum unanimem ad celebrandum festum paschale, ut facerent juxta præceptum regis et principum, verbum Domini.

Congregatique sunt in Jerusalem populi multi, ut facerent solennitatem Azymorum in mense secundo. Et surgentes destruxerunt altaria, quæ erant in Jerusalem; atque universa, in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron. Immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitæ, tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini; steteruntque in ordine suo, juxta dispositionem et legem Moysis hominis Dei. Sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum. Qualiter intelligendum sit hoc, verba pandunt sequentia, eo quod multa turba sanctificata non esset, et idcirco immolarent Levitæ phase his qui non occurrerant sanctificari Domino. Est itaque sensus, quod multi illorum qui debebant in suis domibus agnum immolare paschalem, non erant ita purificati, quod secundum legis tenorem poterant agnum offerre manibus suis in propriis ædibus. Idcirco Levitæ jam purificati, obtulerunt pro illis, partemque sanguinis agni oblati attulerunt sacerdotibus, ut funderetur super altare holocausti.11

Magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Issachar et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat. Isti effugerunt manus Assyriorum, vel se abscondendo, vel ad regnum Juda, aut alia regna confugiendo; et quidam ex his venerunt ad Ezechiæ admonitionem. Comedit phase, id est agnum paschalem cum azymis panibus, non juxta quod scriptum est, id est aliter quam lex tradit, utpote absque prævia purificatione ab omni immunditia legali, ut erat contactus immundi, fluxus seminis, irregularitas ex præsentia mortui, et consimilia: de quibus in Levitico continetur, et ibi ex dictis Alexandri de Hales super tertium Sententiarum et ex dictis Thomæ in prima secundæ, atque ex scriptis Guillelmi Parisiensis, libro de Fide et legibus, expositum recolo. Et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum, et non imputabit eis, quod minus sanctificati sunt. Ex his verbis innuitur, quod isti non purificati habuerunt excusationem: quia etsi exteriori immunditia legis erant detenti, intus tamen devoti erant, et ex integro corde Dominum requirebant. Ideo exterior immunditia legis, quæ frequenter caruit culpa, non imputabatur eis in casu isto, vel faciliter eis indulgebatur ad preces Ezechiæ, quia non habuerunt tempus se purificandi ante esum agni paschalis. Hinc subditur: Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo. Nam pium et fiduciale desiderium ejus habuit vim orationis, et illud Dominus adimplevit, de quo ait Psalmista: Desiderium pauperum (id est humilium) exaudivit Dominus, præparationem cordis eorum, videlicet non solum orationem, sed etiam dispositionem ad orandum, audivit auris tua.12 Isti itaque etsi peccaverunt edendo pascha non purificati, non tamen ex contemptu.

Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Jerusalem, solennitatem Azymorum septem diebus in lætitia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levitæ quoque et sacerdotes, per organa quæ suo officio congruebant. Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, verba consolatoria et beneplacentia eis loquendo, qui habebant intelligentiam bonam super Domino, hoc est, per scientiam sapidam formatam, practicamque notitiam, et per sapientiam salutarem, quæ est donum Spiritus Sancti, Dominum cognoverunt.13 Et comederunt septem diebus solennitatis, quibus duravit paschalis festivitas illa, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.14

Placuitque universæ multitudini, ut celebrarent etiam alios septem dies: et ita ex devotione duplicaverunt celebrationem festi paschalis; quod et fecerunt cum ingenti gaudio spirituali, recolendo beneficia Dei, præsertim liberationem ex Ægypto, in cujus memoriam instituta fuit paschalis celebritas.15 Ezechias autem rex Juda præbuerat multitudini mille tauros et septem millia ovium; principes vero dederant populo, scilicet multitudini, cui dedit et Ezechias, tauros mille et oves decem millia. Ista pecora dederunt vulgo in esum et sumptuum relevamen: ex quibus tamen fiebant quædam oblationes, quarum aliquæ partes cedebant in esum sacerdotum, et aliquæ in offerentium usum. Sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo: quia infra hos septem dies additos, completa eorum sanctificatio seu consecratio fuit.

Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam universæ frequentiæ quæ venerat ex Israel: ita quod interior eorum jucunditas redundavit ac refulsit in corpore et in vultu; proselytorum quoque, id est conversorum ad Judaismum, qui erant de terra Israel, id est, qui in regno decem tribuum morabantur, et habitantium in Juda, id est eorum qui in regno Juda manebant. Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea urbe non fuerat: quia non solum gaudebant his diebus de festo paschali; sed et de templi repentina ac prospera emundatione, de divini cultus reparatione, de reformatione totius regni in melius, et quia ex decem tribubus tam multi convenerant; de purificatione quoque et innovatione Levitarum et sacerdotum, et quia sperabant sibi de cetero adfuturum gratiosum Dei auxilium.

Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ, benedicentes populo. Et exaudita est16 vox eorum, pervenitque oratio ad habitaculum sanctum cœli, id est, nubes et cœlum penetravit, et usque ad Dei thronum pervenit in cœlum empyreum, in quo Deus specialiter esse, habitare, operari et exaudire asseritur. Etenim angeli sancti orationes devotorum illorum Deo in cœlo obtulerunt, et Deo orationes illæ placuerunt: propter quod ad habitaculum sanctum cœli pervenisse dicuntur, quoniam residenti in cœlo erant placentes;1718 et item ratione effectus, quoniam a rege cœlorum sunt exauditæ.

At vero de spirituali intelligentia eorum quæ in isto tanguntur capitulo, scilicet de mystica significatione agni paschalis et concernentium istam materiam, plurima dici possent: de quibus pertranseo, quoniam super Exodum et alibi, inde diffuse tractatum est.

Footnotes

  1. Deut. XVI, 6. ↩

  2. Exod. XII, 14; XXIII, 14, 15, 17; ↩

  3. Lev. XXIII, 5, 6; ↩

  4. Deut. XVI, 16. ↩

  5. Num. XXVIII, 16, 17; ↩

  6. Num. XXVIII, 16, 17; ↩

  7. Lev. XXIII, 5, 6; ↩

  8. Exod. XII, 14; XXIII, 14, 15, 17; ↩

  9. Deut. XVI, 16. ↩

  10. Hist. lib. IV Reg. c. 27. ↩

  11. Lev. vii, 2, 3; -xv, xxi. ↩

  12. Ps. ix, 17. ↩

  13. Ps. xi, 2. ↩

  14. Lev. xxiii, 5-8. ↩

  15. Exod. xii, 14. ↩

  16. Is. xi, 2. ↩

  17. Exod. xii; ↩

  18. Lev. xxiii. ↩

Chapter 31 of 37