Articulus 31
DECLARATIO CAPITULI TRICESIMI PRIMI: QUUMQUE HÆC FUISSENT RITE CELEBRATA.
HIC enarratur qualiter sanctus Ezechias cultum Dei plenius renovavit per templi ministros. Quumque hæc, quæ præcedenti capitulo sunt relata, fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel qui inventus fuerat in urbibus Juda, præcipue viri, et fregerunt simulacra, quæ invenerunt in regno Juda, et in decem tribuum terra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent. Reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas.
Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas, per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet, quam Levitarum: id est, tam sacerdotes quam Levitas ordinate distinxit atque divisit, sicut instituit David, ordinando viginti quatuor turmas sacerdotum:123 ita quod unicuique turmarum illarum præfuit unus supremus sacerdos in ea, habens sub se viginti quatuor sacerdotes, totidemque Levitas, tot etiam janitores, ut in Scholastica fertur historia; ad holocausta et pacifica, id est ad offerendum holocautomata, hostiasque pacificas, quas sacerdotes immolabant; Levitæ vero sacerdotibus ministrabant. Ut ministrarent quique in suis officiis, et confiterentur canerentque, hoc est, Deum laudarent ac psallerent, in portis castrorum Domini, id est in atriorum ingressu.
Pars autem regis eorum erat, id est portio regem contingens, seu onus eum concernens, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere, id est juge sacrificium, quo omni mane immolabatur unus agnus, et etiam quolibet vespere: qui agni totaliter comburebantur in altari holocaustorum, unus per diem, alter per noctem; sabbatis quoque, id est quolibet sabbato, et calendis, id est exordiis mensium, et solennitatibus ceteris, scilicet Pentecostes, Tabernaculorum et Expiationis, quia in his temporibus specialia sacrificia offerebantur4, sicut scriptum est in lege Moysis, præsertim in Levitico, et item in libro Numerorum. Præcepit etiam populo habitantium Jerusalem, ut darent partes sacerdotibus et Levitis, id est decimas atque primitias, ut possent vacare legi Domini, hoc est divino cultui, et sacrificiis legis, ac orare pro populo, et docere ac psallere: ideo sustentandi erant a populo. Nec soli habitatores Jerusalem, sed ceteri quoque Judæi tenebantur ad istud. Istud etiam jussum fuit a Deo per Moysen in pluribus locis: ideo jussio Ezechiæ fuit quasi quædam commemoratio et innovatio jussionis divinæ, quia sub Achaz ista erant diu omissa.
Quod quum percrebuisset, hoc est, ex publica fama insonuisset, in auribus multitudinis: quia ad aliarum urbium et villarum habitatores devenit; plurimas obtulere primitias filii Israel, frumenti, vini et olei, mellis quoque; et omnium quæ gignit humus, decimas obtulerunt. Sed et filii Israel et Juda, qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum quæ voverant Domino Deo suo; atque universa portantes, id est prima ac præcipua de suis pecoribus et fructibus terræ ac jumentorum. Erant enim devoti et fervidi sub Ezechia, sequentes ejus vestigia. Atque universa portantes ad templum, ad usum ministrantium ibi: tamen et alibi dabantur sacerdotibus ac Levitis pro sustentatione ipsorum; fecerunt acervos plurimos decimarum et primitiarum. Mense tertio cæperunt acervorum jacere fundamenta, id est, acervos inchoaverunt, ponendo juxta terram quædam oblata ex fructibus, quæ erant quasi fundamenta eorum quæ eis superponebantur, et mense septimo compleverunt eos.
Quumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus locum acervorum prope templum, viderunt acervos, id est cumulos fructuum victualiumque illorum, et benediverunt Domino, ei gratias referendo, ac populo Israel, qui tam liberaliter dedit hujusmodi, ei bona imprecando: imo tam Deum quam populum collaudabant, et principaliter Deum; populum autem in Deo, et ad Dei honorem. Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi. Respondit illi Azarias sacerdos primus, scilicet pontifex, de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cæperunt offerri primitiæ, et etiam decimæ, in domo Domini, comedimus et saturati sumus, id est sufficienter, non gulose, refecti, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo. Reliquiarum autem, id est residuorum quæ nobis superfuerunt, est copia ista quam cernis. Præcepit ergo Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini, id est prope atria templi: in quibus ponerentur et conservarentur residua illa. Circa hæc scribit quidam, quod Azarias primus sacerdos, de quo jam dictum est, fuit ille qui supra legitur restitisse Oziæ thurificare volenti.5 Quod non apparet, quum inter tempus illud Oziæ et tempus istud Ezechiæ fluxerint plurimi anni, et Joathan et Achaz inter hos regnaverint, defunctique fuerint: ideo potest dici, quod fuit filius Azariæ illius. Quod quum fecissent, intulerunt tam primitias, quam decimas, et quæcumque voverant, fideliter.
Fuit autem præfectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus, secundus. Post quem Jahiel, et Azarias, et Nabath, et Asael, et Jerimoth, Josabad quoque, et Eliel, et Jesmachias, et Mahath, et Banaias, præpositi sub manibus Choneniæ et Semei fratris ejus, ex imperio Ezechiæ regis, et Azariæ pontificis domus Domini, ad quos omnia pertinebant. Core vero filius Jemna Levites et janitor orientalis portæ, præpositus erat his quæ sponte offerebant Domino, id est ultra debitum ex supererogatione, quia talia custodivit, primitiisque et consecratis in sancta sanctorum, id est quæ deputabantur ad hoc, ut essent valde sacrata, et de numero sacratorum. Et sub cura ejus erant, Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias, in civitatibus sacerdotum: id est, viri isti Levitæ, erant præfato Core subjecti in civitatibus sacerdotum, in quibus scilicet sacerdotes commorabantur, non dominabantur; ut fideliter distribuerent fratribus suis, puta Levitis, partes decimarum, minoribus atque majoribus, faciendo justam divisionem decimarum universis et singulis illis: sicut per justitiam distributivam datur unicuique quod ei debetur; exceptis maribus, ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Do-
B
C mini. Hoc exponitur, quod non accipiebatur distributio aliqua pro masculis, quousque ad minus haberent tres annos : sicque excipiuntur masculi ab annis tribus et supra versus originem seu exordium nativitatis eorum, omnes videlicet qui minus habebant, quam annos tres. Et quidquid per singulos dies conducebat, id est, simul adducebatur per offerentes decimas, primitias, seu hostias, in ministerio atque observationibus juxta divisiones suas, sacerdotibus per familias, et Levitis a vicesimo anno et supra, per ordines et turmas suas, universæque multitudini, tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his quæ sanctificata fuerant, præbebantur : id est, ex præfatis decimis et primitiis, ceterisque oblatis et Deo consecratis, præbebantur fideliter necessaria vitæ sacerdotibus et Levitis atque eorum domesticis, præsertim uxoribus et soboli utriusque sexus.
Et quod dictum est, vicesimo anno et supra, refertur ad Levitas: qui quamvis tempore Moysis, et postea diu non recipiebantur ad ministeria sua in tabernaculo exercenda, nisi ab anno tricesimo, ut legitur in libro Numerorum, quanquam ab anno vicesimo quinto admitterentur ad faciendum in tabernaculo obsequia quædam, per quæ sacerdotes experirentur aptitudinem Levitarum ad sua officia, et ad quid unusquisque eorum esset magis idoneus, ut dictum est plenius super librum Numerorum;67 postmodum tamen, præsertim templo Salomonis constructo, admittebantur ad sua officia ab anno vicesimo, et ante vicesimum annum accipiebatur de ipsis prætacta experientia: quia ex tunc non habuerunt tam laboriosa facere opera, sicut ante dum tabernaculum cum pertinentibus ad se portabatur assidue, vel interdum de loco ad locum.
Sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis.
Sensus est, quod certi viri erant instituti per suburbana et agros filiorum Aaron, scilicet sacerdotum, qui partes distribuebant omnibus masculini sexus sacerdotalis seu Leviticæ stirpis: et viri isti erant quasi redituarii, et procuratores, ac dispensatores illorum.
Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus, in omni Juda. Operatusque est bonum, et rectum, et verum coram Domino Deo suo, in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cœrimonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: bonum, quoad præcepta moralia, quæ magis bonificant observantem; et rectum, quoad præcepta cœrimonialia, in quibus modus divini cultus attendebatur; et verum, quoad præcepta judicialia, in quibus consistebat veritas justitiæ, quantum ad proximos. Fecit, et prosperatus est. Quia bene sibi successit in his, et profecit per ea ad veram salutem.
Footnotes
Chapter 32 of 37