Skip to the text

Articulus 33

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI TERTII : DUODECIM ANNORUM ERAT MANASSES QUUM REGNARE COEPISSET.

UT opposita juxta se posita, evidentius innotescant, post descriptionem vitæ et gubernationis optimi Ezechiæ, sequitur historia sceleratissimi filii ejus: qui tamen ex infinita misericordia Dei tandem vere pœnituit. Duodecim annorum erat Manasses quum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem.1 Fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium, quas subvertit Dominus coram filiis Israel. Et conversus instauravit excelsa, quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus; construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cœli, et coluit eam. Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus, In Jerusalem erit nomen meum in æternum. Ædificavit autem ea cuncto exercitui cœli, in duobus atriis domus Domini; transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom. Exordium hujus capituli quarto Regum libro expositum est pro maxima parte.

Observabat somnia superstitiose, et non solum prout ex naturalibus causis et naturali scientia, ex qualitate et exsistentia somniorum aliquid sciri potest et conjici, prout de hoc in pluribus locis tractatum est; sectabatur auguria, id est artem divinandi ex garritu, volatu et motibus avium; maleficis artibus inserviebat, id est, diversis speciebus artium magicarum intentus. Habebat autem secum magos et incantatores, qui incantationibus et invocationibus suis maleficis sensus deludunt humanos. Quæ omnia fuerunt in lege prohibita, quoniam in Levitico scriptum est: Non augurabimini, nec observabitis somnia; non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini.2 Multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum. Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini, de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus, dicens: In domo hac et in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum, et movere non faciam pedem Israel de terra quam tradidi patribus eorum; ita dumtaxat, si custodierint3 facere quæ præcepi eis, cunctamque legem et cærimonias atque judicia, quæ mandavi per manum Moysis. Igitur Manasses seduxit Judam et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes4 gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.

Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt. Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum. Ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt eum in Babylonem. Si Assyrii eum vinxerunt, quomodo ductus est in Babylonem? Ad hoc Josephus et alii dicunt, quod Babylonii cum rege suo venerunt contra Manassen, sed appellantur Assyrii, quoniam ante fuerunt sub monarchia atque dominio Assyriorum, a quibus tamen jam recesserunt.

Qui postquam coangustatus est, id est valde arctatus. Hinc in Scholastica fertur historia: Immisit Dominus adversus Manassen regem Babyloniorum, qui depopulatus est Judæam, et Manassen dolo captum, traxit in Babylonem, et pluribus afflixit tormentis. Oravit Dominum Deum suum, et egit pænitentiam valde coram Deo patrum suorum, id est, cordialem habuit contritionem intensam, secundum quod magnitudo et multitudo criminum ejus exegit. Contritionem quippe oportet esse adæquatam peccatis. Deprecatusque est eum pro remissione culparum, et obsecravit intente pro infusione gratiæ ac virtutum, vexatione durissima dante sibi durissimo intellectum; et exaudivit orationem ejus. O quam infinita fuit hæc misericordia Dei, quod tam cito et pie exaudivit impium illum, quo in tota Scriptura vix aliquis legitur gravius ineffabiliusque peccasse! Reduxitque eum Jerusalem in regnum suum. Modus autem quo de captivitate eum redemit, non scribitur hic neque exprimitur. Et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus: id est, per multiplicem divinæ pietatis et æquitatis effectum circa se et in se, experimentaliter consideravit et vidit, quod Dominus creator universorum, vere sit Deus hominum, præsertim Hebræorum, habens providentiam eorumdem, et justus exsistens judex Judæorum ac omnium.

Deinde subjungitur, qualiter in sua reversus, reparavit et emendavit regnum suum in melius, tam in corporalibus quam in spiritualibus. Post hæc ædificavit murum extra civitatem David, faciendo ibidem antemurale, ad occidentem Gihon, id est in occidentali parte urbis David, in qua situs fuit fons Gihon, in convalle, ab introitu portæ Piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer. Constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis, ne regnum suum amplius posset sic devastari. Et abstulit deos alienos, idololatriam exstirpando, et simulacra de domo Domini, aras quoque quas fecerat in monte domus Domini, et in Jerusalem, et projecit omnia extra urbem. Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem; præcepitque Judæ, id est universo populo regni sui, ut serviret Domino Deo Israel. In quo patuit mutatio dexteræ Excelsi; et non sine grandi omnium admiratione vitam duxit de cetero virtuosam. Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.

Reliqua autem gestorum Manassæ, et obsecrationes ejus ad Deum suum, verba quoque Videntium quæ loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel. Oratio quoque ejus, et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus ædificavit excelsa et fecit lucos et statuas, antequam ageret pænitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua, id est in horto domus suæ, in horto Oza, prout quarto Regum libro habetur. Regnavitque pro eo filius ejus Amon.

Viginti duorum annorum erat Amon quum regnare cœpisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem. Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus;5 et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. Et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater ejus, et

Hist. lib. IV Reg. c. 33.

Is. xxviii, 19.

Ps. LXXVI, 11.

IV Reg. XXI, 18. multo majora deliquit. Quumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. Porro reliqua populi multitudo, cæsis his qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo. Hæc omnia quarto Regum libro exposita sunt, quæ ibi requirantur. Ex isto docemur capitulo quam vere infinita sit misericordia Dei in suis electis, et quod de nullo sit desperandum; quod item salubre sit sustinere adversa, quæ sunt multis salutis occasio. Itaque qui stat, I Cor. x, 12. videat ne cadat, nec lapsos et impios aspernetur incaute, quoniam hi quos ipse hodie videtur præcedere, cras forsan ipsum præcedent.

Footnotes

  1. IV Reg. XXI, 1 et seq. ↩

  2. Lev. XIX, 26, 31. ↩

  3. IV Reg. XXI, 7, 8. ↩

  4. Habac. II, 1. ↩

  5. IV Reg. xxi, 19-26. ↩

Chapter 34 of 37