Skip to the text

Articulus 34

DECLARATIO CAPITULI TRICESIMI QUARTI : OCTO ANNORUM ERAT JOSIAS QUUM REGNARE CŒPISSET.

H UJUS capituli sententia, in quo ætas, vita, gubernatio Josiæ describitur, quarto Regum libro continetur atque exposita est:1 ideo non est immorandum. Octo annorum erat Josias quum regnare cæpisset, et triginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui; non declinavit neque ad dexteram, neque ad sinistram.

Octavo autem anno regni sui, quum adhuc esset puer, utpote sedecim annorum, cœpit quærere Deum patris sui David. Imo, ut Josephus narrat, quarto anno regni sui quum duodecim esset annorum, cœpit populum ab idololatria revocare, pravaque opera tanquam senior emendare. Et duodecimo anno postquam regnare cæperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis et lucis, simulacrisque et sculptilibus. Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra quæ superposita fuerant, demoliti sunt. Lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit, et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit. Ossa præterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem. Sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephthali, cuncta subvertit. Quumque altaria dissipasset et lucos, et sculptilia contrivisset in frusta, cunctaque delubra, id est templa idolorum, demolitus esset, non solum in regno suo, sed item in terra decem tribuum, de universa terra Israel, reversus est in Jerusalem.

Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata jam terra et templo Domini, misit Saphan filium Eseliæ, et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui. Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum; acceptaque ab eo pecunia, quæ illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitæ et janitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israel, ab omni quoque Juda et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem, tradiderunt in manibus eorum qui præerant operariis in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma quæque sarcirent. At illi dederunt eam artificibus et cæmentariis, ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras ædificii, et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Juda: qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operantium, Jahath et Abdias, Levitæ de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitæ, scientes organis canere. Super eos vero, qui ad diversos usus onera portabant, erant scribæ et magistri de Levitis janitores. Hic ergo describitur, qualiter providit et procuravit templi reparationem in suis ruinis aut corruptelis. Josias namque piissimus volens templum instaurare, misit per regnum suum et per terram Israel Levitas ac janitores ad colligendum pecuniam a populo regni sui et ab aliarum reliquiis tribuum: quam collectam et in templum portatam, fecit Josias dari præpositis operariorum; præpositi quoque dabant artificibus ad emendum necessaria pro reparatione sartatectorum, infirmarumque partium domus Dei.

Quumque efferrent pecuniam, quæ illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini, qui datus fuerat per manum Moysis. Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini. Et tradidit ei. At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei, dicens: Omnia quæ dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur. Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, id est, pecuniam argenteam in templo repertam, collegerunt viri ad hoc deputati, datumque est præfectis artificum et diversa opera fabricantium. Quidam tamen exponunt sic, quod Josias jussit residuum oblatæ pecuniæ ad templi instaurationem, conflari, ut inde fierent vasa sancta in templi obsequio. Præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum.

Quem quum rege præsente recitasset, audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua, et præcepit Helciæ et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribæ et Asaiæ servo regis, dicens: Ite et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israel et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est. Magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine. Quarto Regum habetur, Ite et consulite Dominum super me et super populo. Itaque sensus est: Ite ad aliquam personam sanctam, spiritum prophetiæ habentem, et facite orari pro me et pro populo meo; consilium quoque inde accipite, quid agendum sit nobis.

Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Holdam propheten, uxorem Sellum filii Thecuath, filii Hasra, custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in secunda; et locuti sunt ei verba quæ supra narravimus. At illa respondit eis: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Dicite viro qui misit vos ad me. Hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus, cunctaque maledicta quæ scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda, quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum. Idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur. Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Quoniam audisti verba voluminis, atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Domini, super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam, scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, ego quoque exaudivi te, dicit Dominus. Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulcrum tuum in pace; nec videbunt oculi tui omne malum, quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat.

At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem, ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levitæ, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis. Et stans in tribunali suo, percussit fœdus coram Domino, ut ambularet post eum, et custodiret præcepta et testimonia et justificationes ejus in toto corde suo et in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo quod legerat. Adjuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Jerusalem et Benjamin. Et fecerunt habitatores Jerusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum. Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel, id est de tota terra eorum, quæ multas regiones Chananæorum inde olim ejectorum includebat; et fecit omnes qui residui erant in Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus vitæ suæ non recesserunt a Domino Deo patrum suorum, per idololatriam, aut per generalem deformationem. Quo constat, quanta bona faciat in grege sibi commisso præsidens virtuosus.

Footnotes

  1. IV Reg. xxi, xxiii. ↩

Chapter 35 of 37