Articulus 2
DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI PRIMI INTELLECTU.
EX isto capitulo docemur, virtutes sancti David considerare ac imitari. Et primo ejus prudentiam, quia non statim credidit adolescenti ardua recitanti, sed certificari quæsivit. Sic et nos non sine vera discretione credamus cuicumque narranti, et rumores varios recitanti, aut etiam nova dogmata proponenti. Facili namque credulitate multi falluntur. Potissimum vero difficulter credamus his, qui referunt nobis mala de aliis, et detrahentibus, seminantibusque discordiam; nec proni simus aliis quasi pro vero et certo narrare, quæ ex incerta relatione audivimus. Nempe ut Salomon in libro Proverbiorum loquitur :1 Innocens credit omni verbo, astutus autem considerat gressus suos. In Ecclesiastico quoque scriptum est:2 Qui cito credit, levis corde est, et minorabitur. Hinc Joannes apostolus in sua prima scribit Canonica: Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint.3 Paulus quoque: Doctrinis, inquit, variis et peregrinis nolite abduci.4
Secundo, ex isto capitulo docemur caritatem, imo et evangelicam perfectionem electi David sectari, qui mortem sui crudelissimi et injustissimi inimici tam cordialiter deploravit: quod utique non fecisset, nisi eum dilexisset ex corde, a quo cum tota sua parentela fuit pulsus de regno, totiesque quæsitus ad occidendum. Jam ergo sub lege implevit David, quod in Evangelio jubet Christus: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.5 Quod totum et nos implere conemur, alioqui non erimus veri evangelicæ legis cultores. Insuper, nullus sit ita malevolus, ut de adversariorum suorum adversitate, ruina aut morte lætetur. Imo cum David potius deplangamus illorum interitum, adversitatem et casum, quum scriptum sit: Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina illius ne exsultet cor tuum.6 Unde et sanctus Job de se ipso ad nostram ædificationem fatetur: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum.7
Tertio instruimur ex hoc loco, quanta fuerit sancti David humilitas, quia ad tanti regni principatum nequaquam adspiravit ambitiose: nam eos quorum præsidentia aut vita differebatur a regia dignitate, tam dire deflevit. Absit ergo a discipulis et ministris Filii Dei omnis elatio et universa ambitio, nec pro sui ipsius nec pro aliorum promotione quisquam laboret incaute aut importune. Verumtamen quidam in tantum excæcantur vanissima ambitione, quod eorum mortem desiderant, quorum officia aut prælationem sive præbendam sibi aut suis exoptant, et ita coram Deo sunt homicidæ. — Quarto informamur ex isto capitulo ad zelum justitiæ, ut exemplo David afficiamur sincere ad omne bonum vere honestum, et recti ac æqui simus tenaces, nulli parcentes contra justitiam. Nam et illum David fecit occidi, qui se dixit maximum inimicum David interfecisse. Quidam vero ita injusti sunt, ut mox eis applaudant, adhæreant et adsistant, qui eorum adversariis se opponunt, et tales fiunt faciliter partiales: quod præsidentibus atque judicibus est maxime præcavendum. Præterea advertendum, quod Saule occiso, David scivit sibi jure divino jus regale competere, quoniam ex Dei jussione unctus fuit in regem ad regnandum post Saulem:8 ideo habuit auctoritatem occidendi præfatum adolescentem. — Quinto ex hoc loco erudimur pia compassione mortuos deplorare, præsertim bonos prælatos ac devotos presbyteros, non quia migraverunt de hujus vitæ ærumnis ad Dominum, sed quia Ecclesia talibus filiis est privata, et plebs Christi talibus patribus, rectoribus ac patronis est destituta. Hinc tales presbyteros et pastores S. Ambrosius consuevit amarissime deplorare.
Et præcepit David, ut docerent filios Juda arcum. Per David intelligitur Christus, qui jubet ut prædicatores, pastores et superiores doceant filios Juda, id est fideles sibi commissos, arcum, id est artem spiritualiter sagittandi adversarias potestates, quæ ferventibus adspirationibus, orationibusque devotis et omni exercitatione virtutum sagittantur seu affliguntur. Ars etiam saluberrime sagittandi est, verbis fervidæ sermocinationis et affectuosæ exhortationis audientium corda accendere, amorisque sancti jaculo perforare. Itaque juxta Glossam, filii Juda sunt filii confessionis, qui corde credunt ad justitiam, et ore confitentur ad salutem;9 qui duplici confessione ornantur, videlicet confessione laudis divinæ ac propriæ culpæ. Hos vult Deus arcu Scripturæ muniri, ne per ignorantiam in dæmonum conspectu succumbant. Præterea in Scripturis per sagittam multa significantur. Primo, timor, pœna sive adversitas, ut quum sanctus Job protestatur:
Job vi, 4.
Cf. Cantic. IV, 9.
Jer. ix, 8.
Is. XLIX, 2.
Ibid. LXVI, 19.
Ps. xc, 6.
Ps. XLIV, 6.
Prov. vii, 22, 23.
Mich. vi, 8.
Sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Secundo, caritatis succensio, secundum illud in Canticis: Caritate vulnerata sum. Unde et Augustinus loquitur Deo: Sagittaveras tu cor meum. Tertio, rancor sive detractio, quemadmodum in Jeremia habetur: Sagitta vulnerans lingua eorum. Quarto, ipse Christus, qui ait per Isaiam: Posuit me Dominus quasi sagittam electam. Quinto, quicumque prædicator idoneus. Unde per Isaiam loquitur Deus: Mittam ex eis qui salvati fuerint, in Africam et Lydiam tenentes sagittam. Sexto, dura tentatio, juxta id Psalmi: sagitta volante in die. Septimo, acuta et efficax prædicatio, secundum illud in Psalmo: Sagittæ tuæ acutæ. Octavo, jaculum corporale, ut hic: Sagitta Jonathæ nunquam rediit retrorsum. Nono, concupiscentia carnis, aut pœna damnationis. Unde in Proverbiis legitur: Ignorat quod sagitta transfigat cor ejus.
Considera, Israel, pro his qui mortui sunt. Per Israelem, qui interpretatur Vir videns Deum, intelligitur populus christianus divina contemplans, qui considerare debet ex morte prædecessorum suorum, quam brevis, fallax, incerta sit vita præsens, et quam stultum sit, propter ejus delicias ac opes terrenas, æternam mereri damnationem, et gloriam perdere æternalem. Insuper, pro his qui mortui sunt morte peccati, et mortem incurrerunt infernalis miseriæ, debemus perpendere, ne et nos taliter pereamus, sed coram Deo jugiter ambulemus timorate, sollicite, ac sincere. Super excelsa tua vulnerati, hoc est, in altitudine officiorum ac dignitatum vitiis læsi. In talibus quippe contingunt multa et magna animarum pericula. Inclyti Israel super montes tuos interfecti sunt. Inclyti Israel, sunt viri scientia atque prudentia præditi, et in principatibus seu prælationibus constituti. Qui super montes interficiuntur, quando de scientia sua inflantur, aut de sua eminentia intumescunt, vel in suorum exsecutione officiorum sunt negligentes. Unde ait Hieronymus: Per gradus dignitatum raro aut nunquam ascenditur, quin multo gravius per vitia descendatur.
Quomodo ceciderunt fortes? Hoc compassive et dolorose dicendum est, dum personas religiosas et virtuosas percipimus esse subversas, aut tentationibus victas, seu verba increpationis et virgam correctionis impatienter sumpsisse, et eos qui spiritu cœperunt, audimus carne consummari, tepescere, et negligentius se habere. O quam multi cadunt ac pereunt in montibus prælationum, dignitatum, et officiorum, qui in convallibus humilitatis, obedientiæ, timoris, ac simplicitatis possent salvari! Et tamen infelix ac stulta mens hominum, semper ad altiora præsidentiæ nititur, nec expavescit durissimum Dei judicium, quod in præsidentibus exercetur. O ambitio, crux ambientium, quomodo omnibus placens, omnes tibi subjectos torques! Nolite annuntiare in Geth: hoc est, sæcularibus hominibus non publicetis ecclesiasticorum peccata, nec adversariis fidei christianæ insinuetis peccata et adversitates Ecclesiæ, ne exsultent filiæ incircumcisorum, hoc est animæ impiorum, qui incircumcisi sunt corde ac moribus.
Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos. Gelboe interpretatur decursus. Itaque montes Gelboe designant majores in populo Judæorum vitiis defluentium, qui persecuti sunt Christum, et inter quos Christus ac plurimi ejus discipuli sunt occisi. Ideo justo Dei judicio, neque ros gratiæ, nec pluvia salutaris doctrinæ descendit in corda ipsorum, sed aruerunt, et tanquam infructuosissimæ arbores sunt excisi, atque in ignem æternum projecti. Quemadmodum enim in cacuminibus montium non colligitur pluvia, nec permanet humor, sed in concavis vallium; ita in superbis illis sacerdotum, Scribarum, Pharisæorum, ac pontificum cordibus locum non reperit Spiritus Sanctus, nec in eis sua charismata quieverunt, sed in humilibus Christi discipulis, secundum quod dixit: Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, hoc est, præ- D
Galat. III, 3.
Sap. vi, 6.
Matth. xi, 25; Luc. x, 21. fatis Judæorum majoribus, qui sapientes ac prudentes se esse jactabant, et revelasti ea parvulis, id est humilibus. Neque sint ibi agri primitiarum, hoc est congregationes hominum fructuosorum, quoniam qui præfatos Judæos incredulos sunt secuti, omni fecunditate gratiæ ac virtutum sunt privati. Porro, fideles dicuntur agri ac vineæ Dei, dicente Apostolo : Dei agricultura estis. Quia ibi abjectus est clypeus fortium. Clypeus fortium, fuit prædicatio Christi et Apostolorum, contra universa salutis obstacula muniens, et fideles auditores defendens : quam prædicationem infelicissimi abjecerunt Judæi, et perierunt a sanguine interfectorum, hoc est propter scelera sua, quæ Christum et ejus discipulos occidendo, fecerunt. Sagitta Jonathæ nunquam rediit retrorsum. Hoc dici potest de efficaci prædicatore, cujus sermo non caret fructu.
Saul et Jonathas amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi. Hoc dici potest de quocumque fideli prælato et martyre sancto, ac ejus filio spirituali seu fratre aut socio, qui in vita sua Deo concorditer ac fervide servierunt, pariterque pro Christo martyrium sunt perpessi, vel simul in pace obdormierunt in Domino.10 Quales fuerunt beatissimi Petrus et Paulus, Simon et Judas, Epictetus et Astion, multique tales, sicut gloriosus martyr Mauricius et quicumque socius ejus. Studeamus ergo et nos esse vere amabiles bonitate virtutum, dulcedine morum, caritate obsequiorum, et decori luce sapientiæ ac gratiæ venustate. Simus insuper aquilis velociores per dilectionis fervorem, contemplationis acumen, et per agilitatem promptissimam ad omnem obedientiam sanctam virtuosumque actum, ut viriliter ac celerrime, non tamen sine discretione, aggrediamur opera bona, et quæcumque Deus requirit a nobis. Simus item leonibus fortiores, confidendo semper in Domino, et omnia valendo in eo qui nos confortat, ita ut eum vincamus, qui tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.11 Filiæ Israel, super Saul flete. Sic animæ subditorum bonorum debent lugere, quum fuerint virtuoso pastore orbatæ, cujus exemplis atque sermonibus vestiebantur, ac ornabantur amictu justitiæ, splendore virtutum, et veste nuptiali, quæ caritas est.12
Postremo, sicut David tam ardenter ac tenerrime dilexit Jonathan sincero amore, tam naturali quam sociali et familiari ac spirituali;13 ita ad proficiendum in omni virtute non mediocriter confert habere aliquem carissimum fratrem, fidelissimumque amicum veraciter virtuosum:14 quatenus se invicem caritative corripiant, exhortentur, accendant, ac juvent ad omnem spiritualem profectum, et ab omni carnali affectione abstineant, nec unus ab alio aliquid optet, quod sit virtuti contrarium, nec alter propter alium tale quid operetur: imo omni homini magnum est relevamen atque solatium in omni hac vita habere familiarem et fidelem amicum. Propter quod ait Ecclesiasticus: Amicus fidelis, protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. Amicus fidelis, medicamentum vitæ et immortalitatis;15 et qui metuunt Dominum, inveniunt illum. Verumtamen observandum est, quod ab eodem docetur: Si possides amicum, in tentatione posside illum, hoc est, tempore adversitatis proba et experire, an veram amicitiam tibi ostendat effectu, et ne facile credas ei te ipsum. Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanet in die tribulationis. Amicus, si permanserit fixus, erit tibi coæqualis, hoc est, humiliter habe te ad ipsum, quasi ad fratrem ac socium, quamvis sis major eo.
Demum et hoc ex isto innotescit capitulo, quod justo Dei judicio sæpe contingat, ut simulatores et callidi adulatores, et humanæ gratiæ potius quam divinæ exquisitores, sæpe incurrant detrimentum, displicentiam, aut etiam mortem ex verbis suis confictis, blandis, mendosis apud magnates seu alios, quibus putant per talia complacere.16 Idcirco nil melius, quam in verbis et factis juste atque sinceriter se habere, et cordis simplicitatem rectitudinemque diligere, quia et Salomon contestatur : Qui diligit cordis munditiam, habebit amicum regem.17
Footnotes
Chapter 3 of 36