Articulus 3
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI SECUNDI : IGITUR POST HÆC CONSULUIT DAVID DOMINUM.
RECITATUR hic, qualiter David pervenit ad regnum, et adversarius ejus succubuit. Igitur post hæc consuluit David Dominum : postquam scilicet deplanxit Saulem et Jonathan, interfectosque Israel. An autem deplanxit eos septem diebus, quemadmodum in fine primi libri leguntur fecisse Jabitæ, hoc est viri Jabes Galaad, an uno die dumtaxat, ut littera præcedentis capituli videtur sonare, incertum apparet. Jabitæ autem fecerunt, juxta quod scriptum est, Luctus mortui septem dies. Denique juxta præhabita in primo libro, David consuluit Dominum, hoc est, de agendis quæsivit a Deo informationem atque consilium per sacerdotem Abiathar, juxta modum frequenter expressum, dicens ad Dominum per sacerdotem : Num, hoc est anne, ascendam in unam de civitatibus Juda, id est tribus Juda? de qua natus sum, et eam plus diligo, quæ et mihi magis adsistet. Itaque quando David hæc dixit, videtur adhuc fuisse in Siceleg, quæ est inferior situ, quam regnum Judææ. Ideo ait : Num ascendam? Et ait Dominus ad eum : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam? Ministerio angeli fiebat responsio sacerdoti, et per sacerdotem ad David. Et respondit ei : In Hebron. Quæ fuit urbs inclyta et famosa, et data fuit Caleb in possessionem; in qua etiam Abraham aliquando habitavit, ubi et Sara defuncta est, ut in Genesi legitur. Hinc Dominus jussit, ut David inciperet regnare ibidem. Circa hoc scribit quidam : In illa civitate sepulti sunt quatuor principales Patriarchæ. Quod stare non potest, nisi sic intelligatur : In illa civitate, id est prope eam. Nam extra Hebron in spelunca duplici in agro sepulti fuerunt. Unde et in Genesi Abraham ait : Intercedite pro me apud Ephron, ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui.1
Ascendit ergo David et duæ uxores ejus, quas accepit post Michol filiam Saulis, Achinoam Jezraelitis, quia de urbe nomine Jezrael fuit, et Abigail uxor Nabal Carmeli. Sed et viros qui erant cum eo, duxit David, hoc est, secum perduxit, singulos cum domo sua, id est cum suis domesticis, puta uxore ac sobole : quos noluit in sua prosperitate relinquere, quia in adversis communicaverant sibi, adhuc quoque indiguit eorum subsidio. Et manserunt in oppidis Hebron, hoc est, quæ erant prope Hebron in gyro, et pertinebant ad Hebron, tanquam ad urbem principaliorem. Nec poterant omnes convenienter habitare in Hebron, quæ fuit aliunde satis populosa. Aliqui tamen ex majoribus habitaverunt cum David in Hebron. Porro, per oppida Hebron, intelliguntur hic forsitan villæ Hebron, de quibus legitur in libro Josue.
Veneruntque viri Juda, hoc est de tribu Juda, quæ populosior, bellicosior, ac nobilior erat.2 Et unxerunt ibi David in regem, per manus sacerdotis aut alicujus Prophetæ. Unde et infra tertio libro describitur Salomon unctus per manus Sadoc pontificis, et Nathan prophetæ. Ut regnaret super3 domum Juda. David quoque jam ante semel unctus fuit in domo patris sui per Samuelem prophetam.4 Unctus est etiam tertio rex super universum populum Israel, ut infra habetur.5
Et nuntiatum est ipsi David, quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul, et etiam Jonathan, cum grandi periculo et labore, ut in ultimo primi libri capitulo elucescit.6 Probabile reor, quod hi qui istud retulerunt regi David, fuerunt amici Jabitarum, volentes ipsum David inclinare ad beneviolentiam circa Jabitas, quia jam satis fuit vulgatum, quod David occiderat eum, qui dixit se occidisse Saulem.7 Ideo non videtur, quod isti intenderint ipsum David avertere a Jabitis, recitando hoc factum. Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, qui erant de tribu Manasse, ut patet in libro Numerorum.8 Dixitque ad eos per os nuntiorum, vel per epistolam: Benedicti vos a Domino, hoc est, Benedicti et dona gratiæ consecuti estis a Deo. Vel, Benedicti sitis, seu benedicamini a Domino Deo, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et, pro id est, sepelistis eum. Siquidem mortuos sepelire, inter septem corporalia misericordiæ opera computatur. Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam, hoc est veniam et gratiam.9 Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.10 In Proverbiis quoque scriptum est: Per fidem et misericordiam purgantur peccata. Et veritatem, id est veram mercedem ac summæ veritatis beatam notitiam, dummodo perseveretis in bonis; vel, Veritatem, hoc est retributionem quam talibus promisit, vere impendet vobis.
Sed et ego reddam gratiam, id est gratiosam retributionem ultra quam speratis a me, eo quod fecistis verbum istud, hoc est opus hoc, significatum per horum verborum complexum. Verbum quippe frequenter accipitur pro verborum congerie seu sermone. Et nunc pro re significata per tale verbum accipitur. Princeps autem debet plebi suæ esse gratus, atque benevolus pro fidelitate ejus et pio obsequio. Nam, ut Philosophus in Politicis ait, per hoc princeps subditos suos ad meliora præcipue provocat, quod circa obedientes, fideles et pios, exhibet se liberalem, gratum, beneficum. Confortentur manus vestræ, id est, vos ipsi roboremini: quia per partem, totum significatur. Et quoniam manus est organum organorum, secundum Philosophum, in quo præcipue sita est vis operativa, idcirco per manuum confortationem, totius hominis fortificatio designatur. Et estote filii fortitudinis, hoc est multum fortes: sicut aliquis dicitur filius inconstantiæ, quia multum inconstans; aut homo virtutis, quia valde est virtuosus. Sic quoque Antichristus vocatur homo peccati.11 Et Ruth, mulier appellatur virtutis.12 Et sumitur fortitudo hic pro virtute potius, quam pro robore corporali. Licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda, hoc est familia stirpis Judæ, in regem sibi. Ideo potens sum benefacere vobis, et bonæ spei esse debetis.
Sequitur de principatu Isboseth filii Saul. Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul, tulit, id est, secum sumpsit, Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, id est per loca et congregationes decem tribuum. Vel, Per Castra, hoc est per locum sic proprie dictum, qui in Hebræo Mahanaim nuncupatur: quia in eo angeli occurrerunt sancto Jacob de Mesopotamia redeunti, juxta illud Geneseos: Fuerunt ei obviam angeli Dei; quos quum vidisset, ait, Castra Dei sunt hæc; et appellavit nomen loci illius, Mahanaim, id est castra.13 Denique dictum est ultimo primi libri capitulo, quod filii Israel, qui erant trans vallem et trans Jordanem, mortuo Saul, civitates suas ex timore reliquerunt atque fugerunt.14 Et illi deinde se collegerunt, ut fierent fortiores, atque per castra, hoc est per congregationes illas ac alias, circumduxit Abner hunc Isboseth. Regemque constituit ipsum Isboseth super Galaad, id est super habitatores terræ Galaad trans Jordanem, et super Gessuri, hoc
D est terram sic dictam, ad terram promissionis pertinentem. Verumtamen quidam dicunt in Hebræo haberi, Super Assuri, id est tribum Aser. Nam tempore Saul, filii Israel nondum obtinuerunt dominium super regnum, seu territorium Gessuri, quum et infra dicatur, quod Absalon fugit ad regem Gessuri , patrem matris suæ : nisi forsan Gessuri hic sumatur pro alio loco, aut oppido sic vocato, sicut frequenter in simili accidit in Scripturis. Et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, hoc est tribum Benjamin, quæ familiarius ac vehementius adhæsit Isboseth Benjamitæ, quia de stirpe Benjamin fuit, et super Israel universum, id est ceteras Israel tribus, tribu Juda excepta. Sicque per synecdochen sumitur hic totum pro parte sua majori.
II Reg. xiii, 37.
Gessur
I Reg. ix, 1.
Intelligendum est autem, quod Abner qui erat valde potens in populo, induxit præfatos filios Israel ad consentiendum unctioni Isboseth super eos in regem. Verumtamen constitutio illa Isboseth in regem super illos, non fuit legitima, sed usurpativa; nec fuit de jure, sed de facto : quia frequenter prædixerat Deus regnum auferendum a semine Saul, et ipsum David fecit ungi per Samuelem in regem. Præterea advertendum, quia ut refert Lyra, Rabbi Salomon dicit ipsum Abner constituisse Isboseth regem, ad verificandum quod in Genesi Deus locutus fuit ad Jacob : Reges ex te egredientur, et tamen omnes filii Jacob erant tunc nati præter Benjamin. Sicque significatum fuit, quod ei de Benjamin essent duo reges futuri, videlicet Saul et Isboseth. Sed istud nullius videtur valoris. Nam dato quod de solo Juda orti fuissent reges, adhuc verificata esset illa promissio. Constat namque, quod nullus immediatorum filiorum Jacob rex fuerit, sed in posteris fuit sponsio illa impleta. Nec etiam per verba illa significatum fuit, quod de quolibet filiorum Jacob essent reges nascituri, imo nec nati sunt. Insuper in Genesi legitur Deus Abrahæ promisisse non semel dumtaxat : Reges ex te egre-
Ibid. xiii, 14; xv, 28; xvi, 1, 13.
Gen. xxxv, 11.
Ibid. xvii, 6. dientur, diu antequam Isaac fuit natus, in cujus posteritate fuit impleta illa promissio.
Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul quum regnare cœpisset super Israel, et duobus annis regnavit. Abner vero non videtur excusari a culpa, procurando promotionem Isboseth hujus in regem, quoniam scivit regnum fuisse promissum ipsi David a Deo : idcirco non debuit regi David resistere. Sola autem domus Juda sequebatur David, obediendo ei ut regi, et acceptando eum in regem. Sed objici potest, quod in primo libro Paralipomenon leguntur valde multi confugisse ad David, quum adhuc esset in Siceleg; deinde quum erat in Hebron, valde multa millia de diversis tribubus Israel venerunt ad eum, ut esset eorum rex, Isboseth adhuc vivente atque regnante. Nam legitur ibi : De filiis autem Benjamin tria millia venerunt ad eum. Magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. Ad hæc respondendum videtur, quod sola tribus Juda tota et integra sequebatur David. De aliis vero tribubus aliqui quotidie confugerunt ad David, prout in præallegato libro satis innuitur. Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium.
Egressusque est Abner filius Ner, et pueri, hoc est servi seu etiam cognati, Isboseth filii Saul de castris, id est de turmis seu mansionibus suis, in Gabaon, hoc est ad locum prope urbem sic dictam, vel in Gabaon cœperunt egredi. Porro Joab filius Sarviæ, et pueri, id est ministri ac propinqui, David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam in Gabaon, hoc est prope oppidum illud in campo. Non enim convenerunt intra urbem. Et quum in unum locum convenissent, ex condicto (ut aliqui opinantur) sive ex casu, e regione, id est ex opposito, sederunt hi in una parte piscinæ, et illi ex altera parte. Piscina autem vocatur congregatio aquarum, præsertim pluvialium. Dixitque Abner ad Joab :
I Par. xii,
Ibid. 29. ex
Surgant pueri, id est aliqui pugnatores ex utroque exercitu, et ludant coram nobis, hoc est, delectabiliter prælientur contra se invicem singulari certamine, ostendentes robur suum atque audaciam. Circa hoc scribit Lyra, quod verbum Hebraicum, pro quo Hieronymus transtulit, Ludant, æquivocum est ad Ludere et Occidere, et ad alia quædam. Hic autem pro Occidere ponitur. Contra quod scribit Rabbi Paulus: Quamvis verbum illud Hebræum æquivocum sit, nunquam tamen significat Occidere. Et in hoc loco proprie significat Ludere. Verumtamen ludicra quæ inter hostes fiunt, frequenter inducunt occisiones, ut in proposito. Quemadmodum etiam hastiludia ad militare exercitium facta, sæpe inducunt plagas et læsiones: non tamen ista significantur per verbum hoc, Ludere. Hæc Rabbi Paulus. Et ait Joab: Surgant.
Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, id est æqualis seu socii sibi contrarii, defixit gladium in latus contrarii. Josephus et quidam eum sequentes, dicunt hoc sic intelligendum, quod unusquisque illorum duodecim puerorum David, defixit gladium in latus sui contrarii, ita quod pueri David manserunt superstites. Sed obviare videtur quod subditur: Et ceciderunt, hoc est mortui sunt, simul. Scriptura quoque hæc indeterminate affirmat, quod unusquisque transfodit latus comparis sui, nec innuit hoc magis esse intelligendum de pueris David, quam Isboseth. Imo addendo, Et ceciderunt simul, insinuare videtur, verba illa esse de utrisque intelligenda: idcirco hoc verius creditur, quia plus consonat textui. Vocatumque est nomen loci illius, ager Robustorum in Gabaon, id est prope, quia nec agri solent esse in urbibus. Quidam refert, in Hebræo haberi, Campus Concisorum, quoniam gladiis mutuo concisi corruerunt, sed potius reor in Hebræo haberi, sicut Hieronymus transtulit. Et forte verba illa Hebraica utrumque designant, magisque apte Hieronymus transtulit, Ager Robustorum, quam si transtulisset, Campus Concisorum: primo, quoniam pueri utriusque exercitus audacter et fortiter videbantur egisse; secundo, quia transfixi fuerunt proprie, non concisi.
Et ortum est bellum satis durum in die illa. Uterque enim exercitus condoluit suis ita occisis, et inflammatus fuit ad præliandum, atque ad ulciscendum ruinam suorum. Fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David. Erant autem ibi tres filii Sarviæ sororis David, videlicet Joab et Abisai et Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus ex capreis quæ morantur in silvis: quæ velociores sunt domesticis capreis. Ideo verbum hoc intelligi potest per modum hyperbolicæ locutionis. Persequebatur autem Asael Abner juvenili et incauta audacia, non considerans fortitudinem, experientiam atque peritiam ipsius Abner in bellicis rebus, et non declinavit ad dexteram neque ad sinistram, omittens persequi Abner. Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asael? Qui respondit: Ego sum. Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus exercitus mei, et tolle tibi spolia ejus, hoc est, rebus suis exspolia eum, ut jure prælii sint spolia tua, ea quæ habet ille, vel quæ abstulit de parte tua. Tanquam dicat: Si fortitudinem tuam vis experiri, invade unum de juvenibus meis tibi similibus; et si quiveris vincere eum, accipe spolia ejus. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum, hoc est, quin importune arctaret ipsum Abner, atque compelleret eum ad resistendum, quia velocior erat quam Abner vir grandævæ ætatis, non tamen robustior, imo multum imperitior illo.
Rursumque locutus est Abner ad Asael: Recede, noli me sequi, ne forte compellar confodere te in terram, hoc est ita transfigere, ut protinus cadas moribundus in solum. Ex his elicitur prudentia, patientia, mansuetudo, maturitas hujus Abner, qui importunitatem illius juvenis tam longanimiter toleravit, quem se posse faciliter superare non dubitavit. Et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum, hoc est, coram Joab non potero apparere securus, nec ejus gratiam invenire, si te fratrem ipsius occidero. Itaque Abner timuit ipsum Joab potius propter ipsius calliditatem, quam vires. Nam et Abisai fortior fuit quam Joab, ut infra patebit, et primo Paralipomenon satis innuitur.15 Insuper, Abner vidit partem Isboseth deficere omni die, et partem David proficere. Scivit quoque, quod regnum fuit promissum ipsi David a Deo, propterea conjiciebat quod David prævaleret, et regnaret in brevi, et quod tunc Joab fieret unus de potentioribus regis, quia et nunc fuit quasi princeps exercitus, sicque indigeret favore et gratia Joab. Qui audire contempsit, et noluit declinare. Ex quo videtur, quod ex elatione et vana gloria desideravit dejicere ipsum Abner, ut videretur perpetrasse rem magnam, prosternendo principem militiæ partis adversæ. Si tamen Asael ex zelo justitiæ sic insecutus est Abner, et eum audire contempsit, quatenus superaret capitaneum eorum, qui injuste restiterunt regi David, quatenus capitaneo illo occiso, pax citius sequeretur, laudabiliter egit.
Percussit ergo eum Abner aversa hasta, ita quod ipse Abner totus peritus in bellicis rebus, quasi progrediendo repente vertit hastam suam in propriis manibus. Sicque celerrime vulneravit Asaelem in inguine, hoc est in parte inferiore circa virilia, ubi vulnus letale est, cum ferro seu mucrone lanceæ suæ. Quidam tamen exponunt sic: Aversa hasta, id est cum ligno hastæ posteriore. Cui expositioni obviare videtur, quod subditur, et transfodit: quia non apparet, quod cum ligno illo potuerit eum ita transfodere. Ideo quidam exponunt sic: Adversa hasta, hoc est hasta versa ad Asaelem. Porro (ut fertur) in Hebræo habetur: Percussit eum post hepar in quinta, id est juxta vitalia membra in costa ubi ictus mortalis est. Et mortuus est in eodem loco. Omnesque qui transibant per locum in quo ceciderat Asael, et mortuus erat, subsistebant ad videndum cum admiratione et forsan compassione, tam egregium, audacem ac velocem juvenem, tam subito interfectum, utpote regis David nepotem.
Persequentibus autem Joab et Abisai cum eorum exercitu fugientem Abner cum suis, ad ulciscendum sanguinem fratris sui, sol occubuit. Ideo propter imminentem noctis caliginem, oportebat cessare a prælio. Et venerunt usque ad collem Aquæductus: proprium nomen est montis illius; qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon. Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner, tanquam ad principem; et conglobati in unum cuneum ad adjuvandum se invicem, steterunt in summitate tumuli, hoc est monticuli unius, seu loci eminentioris, secundum Glossam, ut ex loco illo fortius repugnarent, adjuti altitudine loci.
Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet? id est, tam instanter et immoderate persequeris nos, ac si velles nos omnino occidere gladio: quod tamen incautum et indecens est. An ignoras quod periculosa sit desperatio? hoc est, attendere deberes quod valde periculosum sit adversarios in tantum arctare, ut desperent se posse effugere: quia frequenter contingit, ut in tali casu provocati fortius reluctantur, plurimosque occidant de persecutoribus suis, sic intra se cogitantes: Oportet nos mori aut prævalere; et sive resistamus, sive non, non est spes de fuga. Sicque animantur ad dimicandum fortissime. Hinc de Alexandro Magno narratur, quod dum quadam vice fecisset pontem laboriose, et exercitus suus pontem esset transgressus, pontem jussit mox destrui. Unde exercitus suus admirans, dixit: Quo aut per quem locum fugiemus, si defecerimus in prælio? Responditque Alexander: Ideo pontem fregi, ut non cogitetis de fuga, sed certi sitis, vos aut morituros, aut triumphaturos in bello. Quo audito, fortissime pugnaverunt, atque prævaluerunt. Secundum Rabbi Paulum in Hebræo habetur: An ignoras, quomodo amara erit in ultimis? ut sit sensus: Quamvis amaritudo seu dolor proveniens ex his quæ contingunt in bello, non sentiatur ipso bello fervente, in ultimis tamen cessante belli ardore, dolorose et amare sentitur ex strage et detrimento quæ solent in bellis contingere. Usquequo non dicis populo tuo, ut omittat persequi fratres suos? Nam omnes sumus de semine Jacob, et ejusdem legis cultores, ideo invicem misericordes esse debemus. Et ait Joab: Vivit Dominus, si locutus fuisses mane, id est mature et diu ante hanc horam, pacem petendo, recessisset populus persequens fratrem suum, hoc est, exercitus mecum exsistens, et hucusque persequens populum tuum, fratrem suum, sumendo singulare pro plurali, jam diu cessasset vos insequi.
Insonuit ergo Joab buccina pro signo cessationis a persecutione ac prælio, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen. Abner autem et viri ejus abierunt per campestria Moab, tota nocte illa, et transierunt Jordanem, et lustrata omni Bethoron, pervenerunt ad castra: de quibus prædictum est, quod Abner circumduxit ipsum Isboseth per castra. Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum, id est totum exercitum suum, ut sciret, quot occisi essent de suis. Et defuerunt de pueris David qui fuerunt cum Joab, decem et novem viri : quo constat, quod pueri accipiuntur hic pro viris; excepto Asaele, qui erat vicesimus occisorum, et solus plus computabatur, quam omnes seu multi alii interfecti. Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta : qui et mortui sunt. Tuleruntque, Joab et frater ejus, Asael, hoc est corpus Asaelis. Et sepelierunt eum in sepulcro patris sui mariti Sarviæ, in Bethlehem. Et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo. Et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron ad David, postquam sepelierunt Asaelem, vel potius postea [sepelierunt eum], quamvis sepelitio illa ante narretur.
Præterea advertendum, quod præfata pugna inter servos David et Isboseth, fuit justa ex parte David, cui jure divino regnum debebatur: idcirco et duodecim juvenes, qui de exercitu Abner concertaverunt contra duodecim juvenes Joab, periculose egisse videntur, nisi forsan per ignorantiam aut jussionem sui principis excusentur.
Footnotes
Chapter 4 of 36