Articulus 4
DE MYSTICO HUJUS CAPITULI SECUNDI SENSU.
DAVID fuit Christi figura: et sicut David, regnante Saule, exsul fuit de terra Juda, sic Christus Filius Dei remotus fuit et alienus a cordibus hominum, regnante in eis diabolo. Postea, Christus per incarnationis mysterium ascendit in unam civitatum Juda cum duabus uxoribus suis, id est [cum] Ecclesia ex Judaismo conversa, itemque cum Ecclesia ex gentilitate collecta: quas etsi nondum actu converterat, tamen per præcognitionem et electionem portavit eas in mente sua. Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David. Per viros Juda, intelliguntur electi ex Judaismo, qui confessi sunt Christum, et crediderunt in eum: quem et super se unxerunt, id est, spiritualiter esse unctum a Deo Patre professi sunt. Vel spiritualiter eum unxerunt confessione laudis divinæ, et deploratione propriæ culpæ, atque odore laudabilis famæ. Et nuntiatum est David, quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. In omni historia hujus negotii, David designat personam Judicis summi, videlicet Jesu Christi. Itaque per hoc quod David regi in tantum complacuit, quod Jabitæ sepelierunt dominum suum Saul, quamvis injustum ac æmulum sancti David, figuratum est, quod Christo placent opera misericordiæ injustis propter Deum exhibita; et item, quod Christus requirit a subditis ut superiores suos quamvis iniquos honorent, in quantum sunt vicarii Dei.
Abner autem princeps exercitus Saul, circumduxit Isboseth. Per Abner et adjutores ipsius, hoc loco designantur principes pravi, et eorum ministri, qui divino contrariantur honori, justosque persequuntur, et justorum promotionem ac prælationem impedire conantur, cupientes quacumque arte aut practica promovere sive intrudere impios sibi consimiles, a quibus temporalia commoda, aut promotiones consequi præstolantur, quoniam quærunt quæ sua sunt, non quæ Jesu. Sola autem domus Juda sequebatur David : id est, justi ac timorati, qui Deo sinceriter confitentur, Christo adhærent, atque legitimis electioninibus eorum qui prælatione sunt digni, consentiunt, ac suis parent prælatis. Et fuit David commoratus, imperans super domum Juda in Hebron, septem annis et sex mensibus. Hebron interpretatur conjugium, seu visio sempiterna : sicque per Hebron hic significatur Ecclesia militans, cum qua Christus spirituale contraxit conjugium, desponsando sibi eam per fidem et caritatem. In qua etiam Ecclesia, Deus per fidem et gratiam cernitur, sempiternaque visio inchoatur. In hac Ecclesia moratur Christus septem annis ac totidem mensibus, id est per omne tempus sæculi hujus, quemadmodum ait : Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi; et imperat suis electis qui ei obtemperant, quibus locutus est : Nolite1
Philipp. 11, 21.
Matth. xxviii, 20.
Luc. xii, 32. timere, pusillus grex, quia complacuit Patri, dare vobis regnum.
Dixitque Abner ad Joab : Surgant pueri, et ludant coram nobis. Per duodecim illos pueros utriusque exercitus, contra se invicem præliantes, intelligi possunt viri periti in jure et in disputatoria arte, qui solent mutuo altercari atque contendere, et pugnare gladio oris sui coram superioribus, quis duorum debeat obtinere prælationem : in quo bello prævalent, qui partem digni legitimeque electi defendunt : prævalent (inquam) ratione et jure, quamvis interdum adversariorum suorum multitudine, importunitate et inquietudine obruantur. Porro, Asael cursor velocissimus fuit. Per Asaelem istum nepotem David, primo significantur, qui propinquorum suorum quamvis justorum, promotionem et prælationem ex carnali affectu cupiunt aut tuentur : ideo vulnerantur in vitalibus cordis ac pereunt. Secundo, per Asaelem exprimuntur, qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam : et amore justitiæ moveri se putant, sed carent discretione, et irrationabili impetu agitantur, nec justam causam juste ac sapientialiter prosequuntur, juxta quod in Deuteronomio jussum est : Juste, quod justum est, exsequeris. Hinc ab adversa parte vincuntur. Nam et Salomon protestatur : Qui festinus est pedibus, id est nimis fervens in affectibus suis, offendit. Ideo ait Glossa : Necesse est, ut qui furentes et errantes conantur reprimere, non in furorem aut iram se excitent; sed quidquid tranquillitatis est, monstrent. Hinc in Ecclesiastico legitur : Fili, in mansuetudine opera tua fac, et super gloriam hominum diligeris.2 Non enim debet homo se ipsum spiritualiter lædere per passionum excessum, ut alium curet in anima.
Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner. Sic impii confluunt ad præsidentem iniquum capitaneumque perversum, et conglobantur, stantque in colle suæ elationis ad resistendum justis ac bonis hominibus. Verumtamen, dum princeps eorum
Rom. x, 2.
Deut. xvi, 20.
Prov. xix, 2.
Eccl. iii, 19. veretur succumbere, postulat pacem, non pacis amore, sed periculi sui timore. Justi autem non debent esse nimis difficiles ad parcendum iniquis. An ignoras quod periculosa sit desperatio? Vere periculosissimum est desperare. Periculosum est quoque, per sermonem nimie rigorosum, aut per immoderatam correptionem seu correctionem inducere proximum aut subditum ad desperationis propinquitatem aut desolationem. Non enim conterendus est calamus conquassatus, nec exstinguendum fumigans linum:3 imo pusilli, infirmi et lapsi, sunt per discretionem recuperandi, per spem confortandi, per salutarem doctrinam illuminandi. Hinc et Deus non permittit nos ultra vires tentari, ne desperemus; sed facit cum tentatione proventum, dummodo pro viribus resistamus, ut consolemur, et augeatur spes nostra in Domino. Porro Joab congregavit omnem populum. Sic prælatus et princeps debet subditos suos per caritatem colligere, per pacem atque concordiam adunare, atque prudenter perpendere qui et quot in spirituali aut corporali certamine sint devicti, ut oretur et celebretur pro ipsis, et omni modo possibili subveniatur eisdem. Et ambulaverunt tota nocte. Ita et nos in omni adversitate, persecutione, ac tentatione debemus ad Christum accelerare, et per semitas lucis procedere, non stare per pusillanimitatem, neque succumbere per consensum, sed tanto instantius agere virtuose, tentationibusque resistere, quanto acrius et importunius a malignis impugnamur spiritibus, vel certe a mundo aut carne seu improba propria voluntate.
Postremo, per hoc quod ter inunctus est David, allegorice denotatur, quod Christus plenissime fuit unctus omni divino charismate in corde, et omni discretione ac salutari doctrina in ore, omni quoque æquitate in opere.45 Et primo unctus est secrete in utero Virginis; deinde constitutus est rex super conversos ex Judaismo; tertio, super omnem gentem credentem, quæ per fidem est Abrahæ semen.6 Per idem vero tropologice figuratur, quod unusquisque fidelis debet esse unctus in mente per fidem et gratiam, in ore per confessionem et ædificatoriam locutionem, in opere per præceptorum custodiam, perseverantiamque finalem.
C
Footnotes
Chapter 5 of 36