Articulus 5
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TERTII : FACTA EST ERGO LONGA CONCERTATIO INTER DOMUM DAVID, ETC.
Hic recitatur, qualiter David profecit quotidie ad regnandum super totum Israeliticum populum, per hoc quod princeps militiæ adversariorum suorum subjecit se ei, atque occisus est. Facta est ergo longa concertatio inter domum David et inter domum Saulis, id est inter cognatos et servos ipsius Isboseth filii Saul et David regis. Et recte asseritur concertatio illa facta inter domum David et domum Saul: quia nec David, nec Isboseth videtur personaliter interfuisse certaminibus illis. Isboseth quippe ex desidia, David vero ex humilitate et prudentia noluit interesse, ne videretur immoderanter adspirare ad regnum. Verumtamen dictum est capitulo præcedenti, quod Isboseth regnavit duobus annis dumtaxat:1 unde sequi videtur, quod concertatio illa ultra biennium non duravit; sed tempus quod in prosperitate et pace breve censetur, in adversitate et prælio longum apparet. David proficiens, quia in temporalibus et spiritualibus bonis prosperabatur, et per suos ministros fuit victoriosus, et semper se ipso robustior, id est, quotidie in fortitudine et subditorum multiplicatione crescens ac fortior, quam fuit ante. Nam ut ait Guillelmus Parisiensis, fortitudo principis consistit præcipue in prompta atque spontanea obedientia subditorum. Domus autem Saul decrescens quotidie, viribus et numero personarum. Nam et multi de Benjamin confugerunt ad David, et multi ex eis fuerunt occisi, ut patuit in litterali expositione præcedentis capituli, aut in textu.2 Multi quoque ex Benjamin videntes ipsum David prosperari et crescere omni die, retraxerunt se ab adjutorio Isboseth.
Natique sunt sex filii David in Hebron. Fuitque primogenitus ejus Amnon de Achinoam Jezraelitide, et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal Carmeli.3 Primo Peralipomenon libro legitur, quod de Abigail habuit filium nomine Daniel. Respondetur, quod filius iste fuit binomius, et primo vocatus est Daniel, et deinde Cheleab. Quocirca dicunt quidam Hebræi, quod cito post mortem Nabal, David duxit uxorem illius istam Abigail conjugem: quam quum imprægnasset, quidam opinabantur quod ex Nabal concepisset, ideo puerum natum David vocavit Danielem, quod interpretatur judicium, dicens: Judicet Dominus cujus patris sit filius iste; tuncque miraculose vultus infantuli assimilatus est vultui David. Idcirco ex tunc puer nuncupatus est Cheleab, quod interpretatur, quasi pater, id est similis patri. Porro tertius Absalon filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur. Gessur et Gessuri, est eadem regio. Quæritur, an licuit David regi sumere puellam illam gentilem in conjugem. Et videtur quod non, tum quia dispar cultus etiam tunc videtur matrimonium impedivisse, tum quoniam viri tenebantur ducere uxores de propria cognatione et tribu, ut legitur in libro Numerorum.4 Ad istud quidam respondent, quod David inter mulieres captivas concupivit puellam, quam volens accipere conjugem, fecit ei præscindi ungues et radi capillos, et post ad eam intravit:5 quod secundum legem licitum fuit, ut patet in Deuteronomio. Quartus autem Adonias filius Haggith. Et quintus Saphathia filius Abital. Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. Viri justi in veteri Testamento, qui ex divina inspiratione aut dispensatione habuerunt plures uxores, unicuique illarum successive et tempore suo reddebant debitum carnis, sicut in Genesi constat de Jacob. Unde Rachel dixit ad Liam: Dormiat tecum hac nocte, in qua scilicet mecum dormiret ex temporis revolutione, dierumque circulo.6 Et ita egisse ipsum David, probatur ex textu isto.
Iterum quæritur, cur Jethraam dicatur natus de Egla uxore David, quasi alii nati non essent ex ejus uxoribus? Respondet Glossa: Hæc est Michol, quæ inter multas sola dicitur uxor, quoniam eam in adolescentia primam accepit, quæ in partu fertur obiisse.7 Hinc et alii dicunt, Michol filia Saul vocatur hic Egla, id est vitula, juxta proprietatem linguæ Hebrææ, quia fuit ei conjuncta in juventute, fuitque ipsi David multum dilecta. Unde et Samson dixit de prima sua uxore:8 Si non arassetis in vitula mea. Alii tamen probabilius dicunt, quod propter inquietudinem atque lasciviam cordis, vocatæ sint vitulæ. Et quamvis in veteri lege licuit uni habere conjuges plures, prima tamen specialiter ac principaliter uxor appellabatur: propter quod Jacob dixit de Rachele, quam primam accepit in conjugem, quamvis Liam ex ignorantia facti primo cognovit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea, ut in Genesi habetur.9 Verumtamen his objicitur, quoniam isti qui vocantur hic filii David, nati fuerunt in Hebron, antequam David regnavit in urbe Jerusalem. Michol autem adhuc vixit, David in Jerusalem imperante, et tamen ipsa non peperit filium, nisi in fine vitæ suæ, secundum quod infra fertur: Igitur Michol non est natus filius usque ad diem mortis suæ.10 Unde qui vult prædicta salvare, habet dicere, quod quamvis quinque præfati filii David fuerunt nati in Hebron, antequam in Jerusalem præfuit, tamen sextus iste diu post natus est, ita quod Egla seu Michol vicina partui descendit in Hebron, peperitque ibidem: quæ solutio in Scholastica historia tangitur. Denique præfatum filium Michol seu Egla, Josephus nominat Nathan. Hi nati sunt David in Hebron.
Quum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David, hoc est inter David et filium Saul, Abner filius Ner regebat domum Saul, imo et ipsum Isboseth regem, qui erat deses et pavidus, Abner vero prudens, expertus ac strenuus, idcirco rexit familiam. Fuerat autem Sauli concubina, nomine Respha, filia Aia, quæ (ut aliqui dicunt) fuit legitima uxor Saul;11 sed concubina vocatur, quia junior fuit uxor secundo accepta, minusque principalis, prout in Genesi duæ ultimæ uxores Jacob, interdum concubinæ vocantur. De Abraham quoque asseritur in Genesi: Filiis concubinarum largitus est munera:12 quæ utique erant uxores ejus legitimæ. Sed an
Respha hoc modo vocetur concubina Saul, incertum existimo. Dicit equidem Thomas super quartum Sententiarum, quod dum hi quos excusare oportet a culpa adulterii, concubinas habuisse dicuntur, per concubinas intelliguntur uxores legitimæ secundariæ. Non autem oportet excusare Saulem; nec alibi in Scriptura authentica invenitur, quod Respha fuerit uxor illius. Ingressusque est ad eam Abner. Erat quippe pulchra valde, ut Magister in historiis scribit. Dixitque Isboseth ad Abner: Quare ingressus es ad concubinam patris mei? quasi dicat: In hoc fecisti opprobrium mihi. Dicunt autem nonnulli, quod accepit eam uxorem, sicque matrimoniali concubitu ad eam ingressus sit, et addunt quod ideo fecit hoc, ut prole ex ea suscepta, per adjutorium tribus de qua fuit oriunda, usurparet sibi regnum: ideo Isboseth indignatus est ei, quemadmodum Salomon Adoniæ, ut infra libro tertio scribitur. Alii dicunt, quod non duxit eam uxorem, sed fornicario eam accessit concubitu: quod erat illicitum, reprehensioneque dignum.
Qui iratus nimis propter verba Isboseth, quia increpationem illam valde ægre accepit, et in hoc multum peccavit, quum in Proverbiis scriptum sit: Qui odit increpationes, insipiens est.13 Et iterum Salomon loquitur: Qui impatiens est, exaltat stultitiam suam.14 Itemque: Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.15 Verumtamen si accessit illam matrimoniali concubitu ex bona intentione, potuisset ira ejus excusabilis apparere, tanquam ira per zelum, quæ tamen non debet nimia esse ut ista. Ait: Numquid caput canis ego sum adversus Judam hodie? ac si dicat: Non recte ago in hoc, quod instar canis latro, seu irrationabiliter clamo, contra David et ejus promotionem ad regnum, et sum capitaneus hominum contra David latrantium. Vel iste est sensus: Vilis et abominabilis factus sum tribui Juda, velut caput mortui canis. Qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, id est, fidelis ac pius fui posteritati et cognatis atque domesticis Saul, præsertim tibi, et, pro id est, super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David. Non tamen ipse David quæsivit occidere Isboseth, nec eum occidisset, quamvis traditus ei fuisset, nisi aliunde meruisset occidi. Et tu requisisti in me, id est, in tantum exegisti a me causam factorum meorum, quod argueres pro muliere hodie? id est increpares me, eo quod mulierem accesserim, quum non videatur res magni momenti, quod princeps militiæ mulierem sibi placentem cognoscit. Tanquam dicat: Tot et tanta feci pro te, quod debuisses istud dissimulasse. Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, id est, sic et sic puniat me, et afflictioni meæ addat afflictionem, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo, id est, nisi studuero adimplere quod Deus cum juramento promisit ipsi David, promovendo eum ad regnum1617, ut transferatur regnum, id est regius principatus, de domo, id est sobole, Saul, et elevetur thronus David, id est potestas ejus, soliumque regale, super Israel, id est super decem seu undecim tribus, quibus tu imperasti hucusque, et super Judam, id est tribum Juda, ita ut non solum præsideat tribui Juda, sed ceteris quoque a Dan usque Bersabee, id est ab una extremitate terræ promissionis usque ad aliam ejus extremitatem. Et non potuit ei respondere quidquam, id est, ipse Isboseth non audebat aliquid loqui contra hæc verba Abner, quia metuebat illum, tanquam rectorem domus suæ, principemque militiæ, habentem in manu sua populum Israel. Timuit quoque, quod Abner traderet se manibus David regis, si contradiceret verbis ipsius Abner. Erat etenim Isboseth deses et formidolosus, non audax ac strenuus.
Misit ergo Abner nuntios ad David. Noluit statim personaliter accedere ipsum David, sed per nuntios explorare, qualiter posset ei reconciliari et benevolentiam ejus captare. Itaque misit nuntios ad David in Hebron, pro se, id est ex parte sua, vel pro pace obtinenda sibi cum David, dicentes: Cujus est terra? tanquam diceret: Tu scis quod populus terræ Israel in mea sit potestate, ita quod possim flectere eum ad te, et item avertere a te. Vel, Cujus est terra? quasi diceret: Quamvis terra promissionis spectet ad te, sicut ad regem jure divino, quo desuper es electus in regem, tamen de facto in mea est manu. Et ut loquerentur ex sua persona ad David: Fac, tu David, mecum amicitias, hoc est confœderationes et mutuam dilectionem, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel, hoc est, ceteras tribus inducam ad suscipiendum te pro rege. Qui ait: Optime. Ego faciam tecum amicitias. Sed unam rem peto a te, dicens: Non videbis faciem meam, id est, non occurram tibi placatus, nec repræsentabo tibi me gratiosum, antequam adduxeris mihi Michol filiam Saul uxorem meam: quam in contumeliam regis David ipse Saul dedit alteri viro, ut dictum est in primo libro;1819 et sic venies, et videbis me. Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol mihi: quia injuriosum est mihi, quod detinetur ab alio viro, et eam specialiter diligo; quam despondi mihi centum præputiis Philistiim20, id est Philistinorum, prout istud plenius scriptum atque expositum est primo libro. Hæc verba mandavit David ad Isboseth, quia ut ait Hieronymus libro de Hebraicis quæstionibus, Abner remandaverat regi David: Non possum tibi restituere Michol conjugem, quia Isboseth rex frater ejus habet eam in sua potestate, ideo ejus consensu indigeo.
Misit ergo Isboseth, qui non audebat amplius contradicere regi David, et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais, id est, ad virum illum misit epistolam seu legatos, jubens ut remitteret sibi sororem suam Michol. Verumtamen Phaltiel non fuit maritus verus atque legitimus hujus Michol, cujus verus maritus, videlicet David, vixit. Sequebaturque eam vir suus Phaltiel, plorans usque Bahurim, id est locum sic dictum. Posset quis æstimare quod ploravit, quia invite amisit tam nobilem mulierem; sed (ut dictum est in expositione libri prioris) Phaltiel nunquam cognovit Michol, quia ipsa interim simulavit infirmitatem, et (ut alii dicunt) Phaltiel fuit legisperitus et timoratus, nec voluit alterius mariti uxorem cognoscere: idcirco libenter remisit eam, et flevit præ gaudio, quod interim Deo auxiliante ab ea continuit se, et quia ad proprium revertebatur maritum. Porro quidam Hebræi dicunt, quod flevit, quia exercitium perfectionis a se recessit, quoniam magnæ perfectionis exercitium reputavit, tantam matronam, tanquam sororem secum tenere, et ab ea jugiter abstinere. Verumtamen potius reor, quod ex mœrore quodam ploravit, etiam dato quod eam libenter dimiserit, quemadmodum Rebecca non sine fletu separabatur a filio suo Jacob, quem tamen ad Mesopotamiam tendere persuasit.21 Naturale est equidem in separatione diligentium se plorare, quamvis separatio secundum unam considerationem sit placens. Et dixit ad eum Abner : Vade, revertere. Qui reversus est.
Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel, id est tribuum adhuc adhærentium Isboseth regi, quarum seniores convocavit, ut per eos persuaderet et aliis quod volebat, dicens : Tam heri quam nudiustertius, id est tempore non diu evoluto, et etiam tempore diu elapso, quærebatis David ut regnaret super vos, defuncto Saule. Sciverunt enim David esse inunctum a Samuele et esse aptissimum ad regnandum, ipsumque Isboseth ad hoc prorsus ineptum.22 Unde elicitur, quod Abner ad tempus averterat eos a David. Nunc ergo facite David super vos præsidere, quoniam Dominus locutus est ad David per Prophetas, puta per Samuelem et Gad, dicens : In manu, id est per obsequium, potestatem et regnum servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philistinorum, qui tempore Saul ac David præ ceteris gentibus erant molesti filiis Israel, et omnium inimicorum ejus. Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin, id est tribum Benjamin, quæ magis zelabat pro Isboseth, tanquam nato de sanguine suo, et jam diu pugnavit pro eo : et illi de Benjamin erant domestici Isboseth atque custodes capitis sui, et valde invite permiserunt regiam dignitatem transferri de tribu sua ad aliam tribum. Ideo diligentius erant monendi, ut acquiescerent promotioni David in regem super eos. Ecce quomodo omnipotens ac sapientissimus Deus, ex malis elicit bona : quia ex ira Abner, processit hoc bonum.
Venitque Abner ad David in Hebron cum viginti viris, certus de amicitia David, ideo paucos et honorabiles viros secum adduxit. Et fecit David Abner et viris suis qui venerant cum eo, convivium, id est, magnifice suscepit ipsum Abner, et solenne convivium exhibuit ei ac viris suis in signum amicitiæ et confœderationis. Et dixit Abner facto convivio ad David : Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem universum Israel, sicut expositum est, et ineam tecum fœdus, id est, amicitiæ pactum, quod feci tecum secrete, coram omnibus renovem, quatenus secure subdant se tibi, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua.23 Per hoc non est intelligendum, quod David afficiebatur ambitiose ad dominandum, sed quod appetiit præesse utiliter atque pacifice, quærens bonum commune, non proprium et privatum.
Quum ergo deduxisset David ipsum Abner, eundo cum Abner per spatium aliquantum propter reverentiam Abner, et ille isset in pace, statim pueri David, id est ministri et milites, bellatoresque ejus, et Joab venerunt cæsis latronibus, qui terram Israel intraverunt, defuncto Saul, et duobus regibus contra se dimicantibus, cum præda magna nimis, quam extra terram Israel acceperunt, vel in terra Israel latronibus prædantibus abstulerunt. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace; et Joab et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque ipsi Joab a narrantibus domesticis David : Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace. Et ingressus est Joab ad regem, et ait : Quid fecisti? quasi dicat, Incaute egisti. Ecce venit Abner ad te. Quare dimisisti eum, et abiit, et recessit? Ignoras Abner, id est, non attendis fraudulentiam hujus Abner, filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te, ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quæ agis, id est, ut consideraret qualiter sit dispositum tecum et in domo tua, sicque agnosceret qualiter possit te facilius superare? Unde Alexander Magnus sub habitu alieno intravit pro tali causa palatium Darii regis, et alii plures fecerunt similia. Per hæc verba tentavit Joab mutare et inclinare cor David ad violandum initum fœdus cum Abner; sed David non credidit verbis Joab, quia et aliunde agnovit probitatem ipsius Abner atque versutias Joab.
Egressus itaque Joab a David, quando vidit se non posse persuadere regi quod voluit, ut Josephus ait, misit nuntios post Abner, qui dixerunt, ex informatione Joab, quod David rex vellet adhuc conferre cum eo, et reduxit eum a cisterna Sira, quia juxta cisternam sic cognominatam, nuntii Joab invenerunt ipsum Abner, et ibi cœpit reverti, ignorante David. Quumque redisset Abner in Hebron, id est, esset in via redeundi, seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ, ut loqueretur ei in dolo, id est dolose. Joab enim occurrit ipsi Abner, quasi ex commissione regis habens secreta tractare cum ipso, et prætendebat vultum jucundum ac gratiosum ad Abner. Quamvis enim dispositio cordis et vehementia passionum animæ soleant apparere in vultu, Joab tamen ex sua calliditate scivit in facie assumere apparatum dispositioni interiori contrarium : et in hoc quidam simulatores et callidi sequuntur callidum Joab. Et percussit eum ibi in inguine, id est, improvise et proditorie trusit pugionem in vitalia Abner, quem non audebat aggredi manifeste; nec Abner observavit se, eo quod confœderatus esset David regi et fautoribus ejus, nec putavit quod Joab violaret amicitiæ pactum ; et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris ejus. Hoc Joab allegavit pro causa homicidii hujus; tamen ut Josephus, aliique communiter dicunt, potius fecit istud ex ambitione atque invidia, quia ad principatum militiæ adspiravit, quem suspicabatur concedendum ipsi Abner a David, sicut et factum fuisset; et ex tali radice occidit etiam postea Amasam proprium consobrinum, ut infra habetur. Hinc Magister in historiis scribit : Verius est, quod Joab timuit ne Abner fieret secundus a rege. Nec propter interfectionem Asaelis habuit Joab justam causam adversus Abner, quoniam Abner occiderat Asaelem cum diligenti præadmonitione et ex necessitate defendendi propriam vitam, cum adhibitione inculpatæ cautelæ. Videtur quoque, quod Joab dimiserat ipsi Abner interfectionem fratris sui, quando insonuit bucina, et dixit : Vivit Dominus, si locutus fuisses mane, etc.24 Quamvis forsan ex dolo tunc tacuit de interfectione fratris sui, ut postea eum ulciseretur in Abner se non præcavente : juxta quem modum Absalon nihil locutus fuit ad Amnon de violatione suæ sororis.25 Aliqui tamen opinantur, quod Joab adhuc non scivit fratrem suum esse occisum, quando prætacta verba dixit ad Abner. Et quamvis Abner peccasset fratrem Joab occidendo in prælio, hoc tamen debuit esse sopitum atque indultum, per amicitiæ pactionem inter David et Abner contractam.
Quod quum audisset David rem jam gestam, videlicet Abner sic esse occisum, ait : Mundus, id est innocens, ego sum et regnum meum, id est successio mea regnatura, seu populus regni mei, vel regia mea auctoritas, aut regnatio et præsidentia mea, apud Deum in sempiternum a sanguine, id est a crimine quo effusus est sanguis, Abner filii Ner; et veniat super caput Joab, id est, juste ac debite puniatur pro tanto facinore : quemadmodum postea factum est, quoniam Salomon ex commissione David jussit ipsum Joab occidi; et super omnem domum patris26 ejus, id est super ejus cognatos, qui ei consenserunt, aut aliquo modo communicaverunt in crimine isto; nec deficiat de domo, id est posteritate, Joab, fluxum seminis sustinens, hoc est seminifluus, etiam ultra quam passio talis naturaliter solet accidere, et leprosus, et tenens fusum, id est debilis viribus. Unde (ut fertur) Hebræi dicunt, Tenens apodiamentum. Quidam per tenentem fusum, intelligunt effeminatum et eviratum. Nonnulli per leprosum et tenentem fusum, intelligunt idem, videlicet virum lepra infectum, atque in manu tenentem fusum, hoc est breve ventilabrum, quod de foliis fit palmarum, et inter digitos volvitur instar fusi. Vel, fusum, id est ligneum instrumentum cum duabus pluribusve tabellis, quas concutit leprosus, quando mendicat. Et cadens gladio, id est stragem in prælio patiens, et indigens pane, id est necessariis vitæ. Præterea Josephus refert, quod David se excusando, tetendit manum in cœlum quasi jurans, quod eo inscio Abner esset occisus. Maledixit quoque David hoc modo Joab et suis, imprecando eis tot mala pœnæ ex zelo justitiæ, non ex vituperabili passione.
Sed merito quæritur, cur et posteris Joab sic maledixit, qui nequaquam rei fuerunt criminis hujus. Quumque pœna debeatur culpæ, videtur fecisse injuste, imprecando tot pœnas innocentibus, saltem ab isto excessu. Respondetur, quod quum proles sit aliquid suorum parentum, quantum ad corpus quod ab illis contraxit, non quantum ad animam quæ tota ab extra est per creationem; idcirco proles quandoque pro parentum peccatis punitur in corporalibus per mala pœnalia, sicque parentes puniuntur in sobole sicut in re sua, quemadmodum etiam pro crimine læsæ majestatis, filii hereditate privantur ac patria. Sic quoque aliqui Sancti in novo Testamento leguntur mala pœnalia imprecati, non solum auctoribus criminis, sed et posteritati eorum, quemadmodum S. Remigius dixit de his qui sua blada incenderant: Qui hoc fecerunt et posteri eorum viri, in genitalibus erunt rupti, feminæ gutturosæ. Insuper dici potest, quod sanctus David hæc dixit per modum prænuntiationis propheticæ, ad designationem et commendationem longævam divinæ justitiæ, juxta quem modum locutus est in psalmis multa similia.
Itaque imprecatus est illis quinque mala, si leprosus et tenens fusum, pro diversis sumantur; quæ si pro eodem accipiantur, imprecatus est eis quatuor mala. Quinque mala fuerunt, fluxus seminis, lepra, effeminatio, gladius, mendicitas. Porro fluxus seminis et lepra, fuerunt immunditiæ legales.272829 Mendicitas quoque multum a Judæis abhorrebatur, eo quod in Deuteronomio scriptum sit:30 Omnino indigens et mendicus non erit inter vos. Imo omnia ista erant contraria terrenæ prosperitati, quæ promittebatur in lege.
Igitur Joab et Abisai frater31 ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset fratrem eorum in Gabaon, id est juxta Gabaon in campo, in prælio. Videtur Josephus velle, quod ipso Joab loquente cum Abner in dolo, Abisai occiderit eum; sed potius tenendum videtur, quod Joab propria manu hoc fecerit, sicut et textus aperte jam recitavit:32 et si Abisai hoc fecisset, David maledixisset ei sicut et ipsi Joab. Infra quoque habetur, quod David in extremis agens, filio suo Salomoni præcepit, ut mortem Abner vindicaret in Joab: quod si Abisai occidisset hunc Abner, David non dimisisset eum innoxium. Abisai etiam fuit tam audax et fortis, quod bene ausus fuisset aperte invadere Abner; nec erat ita callidus ac dolosus ut Joab. Cur ergo Joab et Abisai dicuntur occidisse Abner? nisi quia Joab id egit, et Abisai consentiens adstitit, et paratus erat juvare, si necessarium esse vidisset.
Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo, qui consensisse videntur ipsi Joab in hoc facto: Scindite vestimenta vestra in signum mœroris. Quod vero in Joele habetur, Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, intelligitur de scissione curiositatis ac superstitionis.33 Et accingimini saccis, in signum doloris et pœnitentiæ de vestris sceleribus, quemadmodum in Jona fertur de Ninivitis: Operti sunt saccis a majore usque ad minorem;34 et potest per saccum intelligi vestis grossa et dura, quasi facta de panno, de quo sacci fieri solent. Et plangite ante exsequias Abner. Exsequiæ appellantur planctus sive officium pro defuncto. Porro rex David sequebatur feretrum, id est lectum seu loculum in quo jacuit corpus exanime, et deferebatur ad monumentum.
Quumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit, ita quod præ cordis dolore erupit in singultum et lugubrem vocem, super tumulum Abner. Flevit autem et omnis populus, præsertim qui non erat de parte Joab. Joab vero et sui non fleverunt multum ex corde, ut creditur. Plangensque rex et lugens ipsum Abner, ait: Nequaquam ut solent mori ignavi, mortuus est Abner, id est, non ita occubuit Abner, ut cadere solent negligentes et formidolosi in præliis, qui videntes hostem super se venientem, stant velut effeminati, non audentes viriliter reluctari: et ita non accidit huic Abner, qui improvise occisus fuit. Manus tuæ non sunt ligatæ, et pedes tui non sunt compedibus, id est catenis, aggravati: hoc est, non es ligatus jure prælii, nec captus aut vinctus occisusve viribus; sed dolose, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti, id est, ita occisus es fraudulenter, injuste ac turpiter, sicut viri boni ac strenui solent interfici ab iniquis et fraudulentis, qui violant pactum pacis, et quos non audent aperte invadere, student sub specie amicitiæ clam necare. Congeminansque omnis populus, id est, planctum, singultumque duplicans ac resumens, flevit super eum. Nempe ex verbis regis tam dolorosis et affectuosis, atque ex planctu ejus tam cordiali et copioso, mota fuerunt eorum corda vehementer ad fletum; et quia recordabantur probitatum ac fortitudinum tanti viri, qui taliter corruit, et tanta bona frequenter fecit pro populo tempore Saul.
Quumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die, ipso Abner sepulto, juravit David, dicens: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, id est, quacumque gravi aut graviori afflictione me puniat: et istud fuit juramentum per exsecrationem, qua aliquis sibi ipsi imprecatur malum pœnæ, si aliter egerit aut fuerit quam jurat, juxta quem modum ait Apostolus:35 Ego testem invoco Deum in animam meam, etc.; si ante occasum solis gustavero panem, id est cibum, vel aliud quidquam. Circa quod aliqui scribunt: Ex hoc sumitur argumentum, quod jejunium solvitur etiam potu, si ultra necessitatem sumatur. Itaque istud juravit rex, quatenus interiorem suam tristitiam designaret exterioris jejunii inedia et labore, sicque innocentia sua de occisione Abner cunctis innotesceret certius. Omnisque populus ibi exsistens, audivit verba regis, absentes quoque postea audierunt ex relatione præsentium; et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi, ad demonstrationem innocentiæ suæ, et ad ostendendum suam caritatem ad Abner, atque dolorem suum de illius interitu; itemque ad declarandum indignationem et iram suam per zelum contra Joab et suos. Præterea talis ac tanta expurgatio ipsius David, fuit necessaria ad tollendum omnem sinistram plebis suspicionem, quia faciliter ac verisimiliter poterat æstimari a multis, quod ex commissione aut consensu David fuisset Abner occisus, quia jam ante restiterat regi David, et a filio sororis regis fuit occisus. Gaudebat quoque populus de expurgatione tam copiosa et innocentia David, quia ex hoc libentius acceperunt eum in regem, et securius adhæserunt ei, tanquam vere justo et digno regia potestate, et quia dilexerant ipsum Abner. Si autem habuissent regem suspectum de amicitiæ violatione et homicidio tam injusto, non immerito exhorruissent ejus dominium. Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa, quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner.
C
Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignoratis, id est, ignorare non debetis, quoniam princeps et maximus, id est ipse Abner qui fuit princeps militiæ Saulis et filii ejus, atque secundus post regem, vir utique valde magnus prudentia, strenuitate ac virtutibus ad bellatorem tantum spectantibus, cecidit hodie in Israel, id est in terra et populo Israelitico? ideo valde dolendum est. Ego autem adhuc delicatus sum et unctus rex, id est, adhuc sum noviter constitutus et non bene firmatus in regno, quia nondum habeo totum populum Israel mihi subjectum, sed tribum Juda dumtaxat, nec scio dispositionem atque negotia regni tam perfecte ut noverat Abner, qui tot annis fuit ea expertus, ideo ejus consilio et auxilio præcipue indigebam. Pro delicato, in Hebræo habetur (ut fertur) tener, et sensus redit in idem. Nam sicut planta recenter terræ inserta, indiget nutrimento; sic David noviter regnare incipiens, indiguit subsidio Abner, qui poterat totum populum ad David reducere. Porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi, id est, frequenter me gravant et parum me curant, dum aliter eis videtur, et magnum damnum mihi jam intulerunt, privando me tanti viri auxilio. Retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam, id est, juste ac debite puniat transgressores, præsertim in vita hac, ne pereant in æternum. Divina namque justitia nullum malum deserit impunitum, juxta illud in Job: Deus inultum abire non patitur.36 Nam et qui pœnitent, puniunt semetipsos suo pœnitentiali dolore ac operis satisfactione, sicque Deus punit eos per se ipsos, dando eis gratiam, qua sic sponte se puniunt, aut puniri faciunt seu permittunt.
Hæc verba protulit David zelo justitiæ contra Joab et suos, quasi dicat: Quamvis ego pro nunc non valeam eos punire sicut promeruerunt, quia potentes sunt, et multam ac magnam adsistentiam habent, et novus sum rex, unam tantummodo tribum habens mihi subjectam, tamen eorum punitionem divinæ committo justitiæ, et tempori opportuniori reservo. Unde et punitionem Joab, quoniam sceleratior erat in crimine isto, postea Salomoni commisit rex David:37 sicque ex his patet solutio quæstionis qua quæritur, cur David statim non punivit Joab et fratrem ejus, quemadmodum paulo post punivit eos qui ipsum Isboseth peremerunt.38 Hinc (ut asserit Rabbi Paulus) in Hebræo habetur, Filii Sarviæ duriores me sunt: hoc est dicere, non possum in eis justitiam exercere pro nunc.
Footnotes
-
II Reg. ii, 10. ↩
-
I Par. xi, 31; xii, 16; 11 Reg. ii, 31. ↩
-
I Par. iii, 1. ↩
-
Num. xxxvi, 7. ↩
-
Deut. xxi, 11-13. ↩
-
Gen. xxx, 15. ↩
-
I Reg. xviii, 27. ↩
-
Judic. xiv, 18. ↩
-
Gen. xliv, 27. ↩
-
II Reg. vi, 23. ↩
-
Gen. xxxv, 22. ↩
-
Gen. xxv, 6. ↩
-
Prov. xii, 1. ↩
-
Prov. xiv, 29. ↩
-
Eccle. vii, 10. ↩
-
III Reg. ii, 22-25. ↩
-
III Reg. II, 22-25. ↩
-
1 Reg. xxv, 44. ↩
-
Ibid. xxv, 44. ↩
-
1 Reg. xviii, 27. ↩
-
Gen. xxvii, 43. ↩
-
1 Reg. xvi, 13. ↩
-
* omnem ↩
-
II Reg. II, 27, 28. ↩
-
II Reg. xiii, 22. ↩
-
III Reg. II, 6, 29-34. ↩
-
Lev. XIII. ↩
-
Num. V, 2; ↩
-
Lev. XV, 2; ↩
-
Deut. XV, 4. ↩
-
II Reg. XX, 10. ↩
-
III Reg. II, 5, 6. ↩
-
Joel II, 13. ↩
-
Jonæ III, 5. ↩
-
II Cor. 1, 23. ↩
-
Job xxiv, 12. ↩
-
III Reg. II, 5, 6. ↩
-
II Reg. IV, 12. ↩
Chapter 6 of 36