Articulus 6
DE MYSTICA EXPOSITIONE HUJUS CAPITULI TERTII.
PER domum Saul, civitas Babylonica, id est ecclesia malignantium, regnum mundi, societas impiorum significatur. Per domum David, civitas Dei, Ecclesia electorum, congregatioque justorum exprimitur. Inter has domos est longa ac jugis concertatio, quia iniqui ac reprobi persequuntur electos et justos. Sed David quotidie proficit, et semper se ipso robustior redditur: quia electi et virtuosi prælati quotidie prosperantur in donis gratiæ ad salutem æternam, et per incrementa virtutum magis ac magis confortantur in Domino. Allegorice quoque Christus in exordio militantis Ecclesiæ profecit quotidie, quando assidue multi de Synagoga, et innumerabiles de gentilitate ad ipsum convertebantur:1 et tunc domus Saul decrescebat quotidie, quia de societate carnalium mundanorumque hominum, plurimi confugerunt ad Ecclesiæ gremium. Porro per filios David natos in Hebron ex diversis uxoribus, intelliguntur fideles quamplurimi, qui ex particularibus Ecclesiis et gratia Christi nascuntur, dum in variis locis ex aqua et Spiritu Sancto regenerantur per officia sacerdotum : omnes tamen in universali Ecclesia, quæ per Hebron accipitur, perseverant, quoniam extra Ecclesiam universalem nulli est salus.
Abner autem regebat domum Saul. Per Abner, qui interpretatur, lucerna patris, designantur prudentes sæculi, in quibus est philosophica et mundana scientia, per quam regunt filios et magnates sæculi hujus. Sed tales prudentes concupiscentiis carnis deservientes, objecta quærunt deliciarum suarum, et Respham concubinam Saul cognoscunt. Respha enim, currens aut velox interpretatur: per quam quæcumque mulier lasciva et inquieta exprimitur, cujus gressus sunt vagi et investigabiles, et nunc foris, nunc domi, nunc in plateis apparet parata ad animas capiendas.2 Propter hujuscemodi feminas frequenter dissensio oritur inter carnales et potentes in sæculo. Sicque interdum contingit, ut vir naturali scientia præditus, atque in mundo expertus, consideret vanitatem et vilitatem, imo et perversitatem mundanæ et carnalis conversationis, et quam miserum sit sæculo deservire: idcirco proponit ad Christum converti, imo et alios secum ad ipsum reducere, cui Christus remandat: Non videbis faciem meam, nisi adduxeris mihi Michol conjugem meam, id est, animas quas a spirituali meo connubio avertisti, eas trahendo ad vitia, studueris rursus mihi unire, et spiritualia damna recuperare. Quam quum Abner reducit ad Christum, amator carnalis contristatur et luget. Deinde vir talis rationabili persuasione inducet homines sæculares ad Christi obsequium, cui in Baptismo incorporati fuerunt, quamvis postea eo relicto, per varia vitia sint fornicati et aversi a Deo suo.
Sicque Abner cum viginti viris, id est cum adjutoribus et cooperatoribus suis, Christo reconciliatur, et venit ad ipsum per satisfactionem condignam, ac pie a Christo suscipitur, imo solenniter: quia qui alios quoque convertunt, acceptissimi Deo sunt, quibus et in præsenti vita facit convivium, et cœnat cum eis, reficiens eos pane supersubstantiali ac sacramentali (qui est Christus, de se ipso protestans:3 Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. Itemque:4 Qui manducat me, et ipse vivet propter me), pane consolationis internæ, refectione dulcis orationis, cibo salutaris doctrinæ, esca contemplationis supernæ, confortatione bonæ operationis et virtutum profectibus: quibus omnibus veri fideles salubriter reficiuntur, sicque ad triumphantis Ecclesiæ beatificam alimoniam perducuntur. Quumque boni prælati et prædicatores idonei fuerint sic refecti et confortati, amplius inardescunt ad aliorum conversionem et honorificentiam Salvatoris, quatenus ipse in omnibus regnet per caritatem et obedientiam sanctam, et dicit unusquisque eorum: Surgam a quiete contemplationis, ut prædicationis obsequio, vitæ exemplo, et orationis suffragio, congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, id est Christianos per vitiorum devia hinc inde dispersos, et imperes omnibus per fidem et dilectionem, sicut desiderat anima tua. Anima etenim Christi, omnium cupit salutem: ideo optat ut omnes sibi obediant, quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum;5 idque desiderat non propter commodum suum, quia bonorum nostrorum non eget, sed propter nostram salvationem ad Dei Patris honorem.6 Quum ergo deduxisset David Abner. Christus namque electos suos gratiose ducit per semitas æquitatis, et pergit cum eis, juxta illud Sapientiæ:7 Justum deduxit Dominus per vias rectas. Specialiter quoque adest eis, et comes eorum est, qui ex caritatis fervore gradiuntur ad aliorum conversionem.
Nuntiatum est itaque Joab. Per Joab et pueros ejus accipiuntur hoc loco iniqui ministri prælatorum Ecclesiæ, qui cæsis latronibus, cum grandi valde veniunt præda: quoniam puniunt reos, non ex sincero justitiæ zelo, sed cupiditatis affectu, ut propria commoda consequantur, propter quod spoliant subditos. Hi superioribus indignantur, dum viros vere justos assumunt, promovent, atque ad aliorum conversionem et regimen dirigunt. Ideo talibus obloquuntur, et facta eorum ac studia interpretantur in pejus, et percutiunt eos in inguine, id est, carnalitatis vitia eis imponunt, vel ad ea ipsos pertrahere moliuntur, formidantes, ne ad ecclesiasticas dignitates promoveantur, et sibi præficiantur. Unde ex ambitione et odio ipsos infestant, et interdum occidunt affectu aut opere. Ad multa quippe et maxima scelera trahit detestanda et infelix ambitio, facitque hominem jugiter ad se ipsum inordinate reflexum, vanis suspicionibus, mordacibus rancoribus, et nonnunquam desiderio mortis ejus, a quo metuit præveniri ac vinci, repletum. Efficit quoque hominem simulatorem, blandum, callidum, et variis practicis occupatum, apparenter amicum, et vere hostem, duplicem et bilinguem, ita ut blandiatur in publico, et noceat in secreto, quemadmodum ait Psalmista:8 Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. O quam multi sequuntur in his callidum illum ambitiosumque Joab, quibus graves sunt ad videndum hi, a quibus putant humiliari, atque a desideratis promotionibus impediri, aut a stationibus suis expelli!
Propterea Dominus ac Salvator et veri ejus vicarii, justi ac sapientes, talibus imprecantur vel magis prædicunt hæc mala: videlicet seminis fluxum, ut scilicet per verba quibus defluunt, nihil proficiant contra justos; et lepram, id est infectivam doctrinam; effeminationem quoque et dejectionem in bello tentationum, in quibus succumbunt; et divinorum privationem charismatum. Tales enim iniqui incidunt omnia mala ista, quia inutiliter fabulantur, aliosque inficiunt pravitatis suæ exemplis ac informationibus venenosis, carnalibus quoque concupiscentiis effeminantur, et dum a mundo vel diabolo impugnantur, statim vincuntur. Ideo inopes sunt, gratia ac virtutibus destituti. Quæ omnia etiam eorum filiis, id est imitatoribus, discipulisque proveniunt:9 quia si cæcus cæco ducatum exhibeat, simul cadunt in lacum. Verumtamen pius Dominus ipsos ad pœnitentiam cohortatur: Scindite, inquiens, vestimenta vestra, id est, prava opera dissipate, corpora vestra per flagella disciplinæ corrigite, et accingimini saccis, id est pœnitentiæ vestibus, et plangite ante exsequias Abner, id est deplorate spiritualem eorum interitum, quos scandalizando traxistis ad vitia, et injurias quas proximis irrogastis, deflete.
Porro rex David sequebatur feretrum. Per hoc insinuatur, quod bonus pastor debet esse officiosus circa defunctos, et eorum mortem ac culpas deflere. Quemadmodum etiam David commendavit Abner sepultum, sic virtuosi prælati consueverunt recommendationem facere post sepulturam subditorum suorum, quos bene migrasse confidunt; ita quod manus illorum non sunt ligatæ, id est, operationes ipsorum non sunt vinculis vitiorum constrictæ ac impeditæ a regni cœlestis ingressione, nec pedes eorum sunt compedibus aggravati, id est, affectus ipsorum non sunt terrena cupiditate aut carnali fœditate depressi, sed caritativi ac liberi, ad cœlestia elevantes. Postremo, per Joab qui ipsum Abner occidit, potest designari diabolus, qui prædicatores bonos conatur subvertere, et concupiscentiarum mucrone transfodere, atque ab aliorum conversione penitus impedire.
Discamus ergo ex isto capitulo omnem ambitionem odire, omnem simulationem fraudulentiamque vitare, nec injuriari cuiquam, sed esse sinceri ac recti in omnibus.
Footnotes
Chapter 7 of 36