Articulus 7
EXPOSITIO CAPITULI QUARTI : AUDIVIT AUTEM ISBOSETH FILIUS SAUL.
RECITATA occisione ipsius Abner principis militiæ Isboseth, hic narratur qualiter Isboseth sit occisus. Audivit autem Isboseth filius Saul, quod cecidisset Abner in Hebron, et dissolutæ sunt manus, id est vires ejus : quia rumore illo audito expavit, nec habuit confidentiam prævalendi adversus David, timuitque de periculo proprio, et forsan putavit quod de consensu regis David esset Abner occisus ; omnisque Israel perturbatus est, id est, tribus quæ hucusque obedierunt ipsi Isboseth et Abner principi ejus, obstupuerunt de morte Abner.
Duo autem viri principes latronum erant filio Saul : id est, ipse Isboseth filius Saulis habuit principes duos, quos (ut in libro de Hebraicis quæstionibus fertur) constituit principes seu exercitus seu turbarum sibi adhuc obedientium : unde in Hebræo habetur, ut dicitur, Principes turmarum. Potius tamen reor, verbum illud Hebræum esse æquivocum ad utrumque. Porro aliqui dicunt, quod erant principes quorumdam prædantium alios, in quorum deprædatione quandoque latrocinia accidunt, propter quod latrones vocantur. Nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin, id est viri sic dicti, qui erat de urbe nomine Beroth ad tribum Benjamin pertinente.1 Ideo subditur : Siquidem etiam Beroth reputata est in Benjamin. Et fugerunt Berothitæ in Gethaim. Hoc quidam exponunt sic, quod prædicti duo principes nati ex Beroth, voluerunt occidere Isboseth regem, et propositum suum insinuaverunt Miphiboseth filio Jonathæ, asserentes quod facerent eum regem, eo quod esset filius primogeniti Saulis : quibus non acquievit Miphiboseth, et patruum suum Isboseth præmonuit de hoc. Quo cognito, principes isti fugerunt in oppidum Gethaim, fueruntque ibi advenæ usque ad tempus illud, quo scilicet redierunt secrete ad interficiendum Isboseth. Alii sic exponunt, quod Beroth fuit urbs Philistæis propinqua : ideo Saul occiso, Berothitæ fugerunt ab urbe sua in Gethaim.
Erat autem Jonathæ filio Saul, filius debilis pedibus, id est claudus, non a nativitate, sed ex diffortunio casus. Quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrael. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit; quumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est; habuitque vocabulum Miphiboseth.
Venientes ergo filii Remmon Berothitæ, utpote duo principes illi, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth. Qui dormiebat super stratum suum meridie, et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit. Ingressi sunt autem domum latenter, assumentes spicas tritici, ad præsentandum eas Isboseth regi, tanquam primitias, quasi ad honorandum eum ut regem, ne dolus eorum perciperetur ; vel, ut alii dicunt, intraverunt sub specie mercatorum, velut volentes emere triticum ; et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater ejus, ipsum videlicet Isboseth, dormientem super lectum suum meridie, ut solet fieri in æstate, et fugerunt. Quum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum. Sublatoque capite ejus, quod præciderunt eo jam mortuo, abierunt per viam deserti tota nocte illa, et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron, ad compla- cendum regi, eo quod ejus adversarium occidissent, et ut consequerentur ab eo promotionem ac munera. Dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quærebat animam tuam. Et dedit Dominus domino nostro regi ultionem hodie de Saul et de semine ejus.
Respondens autem David Rechab et Bana fratri ejus, filiis Remmon Berothitæ, dixit ad eos: Vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia, id est de afflictionibus quas sub Saul sustinui, quoniam eum qui annuntiaverat mihi et dixerat, Mortuus est Saul, qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, ut patuit supra:2 non tamen pro sola illa denuntiatione, sed quia asseruit se occidisse Saulem; cui oportebat me dare mercedem, id est justam retributionem, pro nuntio, id est ambasiata seu rumore, quo retulit se christum Domini interfecisse: quanto magis nunc quum viri impii interfecerunt virum innoxium in domo sua super lectum suum ac dormientem, videlicet ipsum Isboseth, qui vocatur innoxius, non quod fuerit penitus innocens, sed quia non meruit ab illis ita occidi: quorum homicidium gravabatur ex hoc, quod tam fraudulenter atque crudeliter peremerunt filium regis in somno, ac propria domo; nunc quæram sanguinem ejus de manu vestra, hoc est, debitam ultionem a vobis exquiram, et vobis infligam, pro tam injusta sanguinis illius effusione, et auferam vos de terra?3
Præcepit itaque David pueris, id est ministris, et interfecerunt eos. Præcidentesque pueri David manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron. Hæc omnia fecit David ex debito sui officii ac zelo justitiæ, atque ut universo Israelitico populo constaret, certissime se esse immunem ab interfectione ipsius Isboseth. Caput autem Isboseth tulerunt, hoc est, servi David acceperunt, portaverunt, et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron: quia non potuerunt illud ibidem cum honorabiliori mortuo sepelire.
Juxta intelligentiam spiritualem, per Isboseth intelliguntur desides et carnales, qui dum corporali repausationi superflue vacant, a principibus latronum, hoc est malignis spiritibus, superantur, præsertim dum ostiaria domus obdormit, hoc est, ratio, cujus est domum animæ custodire, et januam oris gubernare, per negligentiæ suæ torporem, a vigilantia sollicitudinis bonæ cessat.4 Possunt quoque per principes istos latronum, concupiscentia gulæ et libido luxuriæ designari: quæ in animabus plurimorum, ea quæ carnis sunt amantium, exercent latrocinia sua, assumentes secum tritici spicas, id est præcipua quæque edulia oblectantia gustum, et sub specie boni ingrediuntur, quia delectant. Quæ etiam præcidunt Isboseth caput, quoniam rationem obtenebrant vehementer, juxta illud Osee: Fornicatio et ebrietas et vinum auferunt cor.5 Insuper, maligni spiritus eum quem ita devicerint, præsentant judici Christo, tanquam juste damnandum, et adversarium Dei; sed quoniam prava intentione egerunt hoc, damnationis augmentum recipere promerentur.
Footnotes
Chapter 8 of 36