Articulus 8
ENARRATIO LITTERALIS CAPITULI QUINTI: ET VENERUNT UNIVERSÆ TRIBUS ISRAEL AD DAVID.
QUALITER David constitutus sit rex super totam Israeliticam plebem, et qualiter obtinuerit urbem Jerusalem, ac
Philistæos devicerit, præsens describit capitulum. Et venerunt universæ tribus Israel, hoc est quidam principales de singulis tribubus, super quas hucusque nondum regnaverat, ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos, os tuum et caro tua sumus, id est propinqui tibi secundum carnem, quia ex semine Abrahæ, Isaac et Jacob, sicut et tu, ideo non suspiceris malum de nobis. Sed et heri et nudiustertius, hoc est præteritis et non diu elapsis diebus, quum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel, hoc est dux populi præliantis : ut patuit primo libro, quo inter cetera dictum est, quod Saul constituit David super viros belli.1 Dixit autem Dominus ad te per Samuelem aliosve Prophetas, et per inspirationem ac allocutionem internam : Tu pasces populum meum Israel, id est, per sapientiam et doctrinam tuam reges atque reficies Israeliticum populum, et tu eris dux, hoc est ductor et rex, super Israel : sicque dux sumitur hic extense, prout regem includit. Venerunt quoque et seniores Israel ad regem in Hebron. Et percussit cum eis rex David fædus in Hebron coram Domino, hoc est, amicitiæ pactum cum eis iniit ac firmavit.2 Nam paulo ante contra se invicem pugnaverunt, ideo primo reconciliabantur. Unxeruntque David regem super Israel, id est super totum Israeliticum populum. Fiebatque unctio illa per manum pontificis aut Prophetæ.
Filius triginta annorum, id est triginta annos ætatis habens, erat David quum regnare cæpisset : quæ ætas apta est ad præsidendum. In Hebron regnavit super Judam septem annis, et sex mensibus. In Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Judam. Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo in Jerusalem, hoc est usque ad mœnia civitatis, quam primo obsedit, quia erat præcipua, quatenus ea capta, amplius timeretur. Vel, eam partem civitatis obsedit, in qua Jebusæi manebant, videlicet arcem ; et item quoniam plures alieni ac infideles habitabant ibidem, quos volebat fugare. Et rursus, quoniam ex revelatione divina cognovit civitatem illam esse electam a Deo, pro loco cultus divini, et templi ædificandi in ea, ac sacrificiorum : ideo tanquam vere devotus, et lumine prophetiæ edoctus, voluit commorari in ea. Itaque ivit ad civitatem Jerusalem, ad Jebusæum habitatorem terræ, id est ad impugnandum Jebusæos in Jerusalem commorantes, quos tempore Josue non potuerunt filii Juda a Jerusalem exstirpare, juxta illud Josue :3 Jebusæum habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere. Habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem. Denique tempore procedente, fuerunt Jebusæi rursus in Jerusalem valde multiplicati. Unde ut in libro Judicum legitur, puer Levitæ dixit ad dominum suum : Declinemus in urbem Jebusæorum. Cui respondit Levites : Non ingrediar oppidum gentis alienæ.4
Dictumque est ad David ab eis, id est, Jebusæi dixerunt ad David : Non ingredieris huc, nisi abstuleris cæcos et claudos, dicentes : Non ingredietur David huc. Hoc Magister in historiis compendiose exponit tripliciter : Posuerunt, inquiens, Jebusæi cæcos et claudos supra murum Jerusalem in derisionem David, dicentes : Non intrabis huc, nisi abstuleris cæcos et claudos; quasi dicerent, Tam fortis est civitas, quod fortium auxilio non egemus. Alii dicunt eos posuisse imagines supra murum, quas dixerunt cæcos et claudos, id est nihil agentes : quasi dicerent, Etiam nobis nihil agentibus, intrare non potes. Vel se ipsos dixerunt cæcos et claudos, eo quod David reputavit eos debiles, et claudis ac cæcis consimiles. Hæc ibidem.
Insuper circa hæc scribit Lyra : Dicunt doctores catholici communiter, quod Jebusæi illi in fortitudine murorum suorum confidentes, posuerunt aliquos cæcos et claudos ad propugnacula in contemptum exercitus David : quasi dicerent, Tales sufficerent ad defendendum fortalitium nostrum. Juxta quem modum in Ezechiele leguntur Pigmæi pharetras suas suspendisse in muris Tyri ad ostentationem fortitudinis loci :5 quasi dicerent, Tales sufficerent ad defensionem turrium ac murorum. Rabbi Salomon dicit, quod isti cæci et claudi,6
Gen. xxvii, 1; xxxii, 31.
Ibid. xxi, 23-32. erant duæ imagines: una repræsentans ipsum Isaac, qui ante finem vitæ fuit cæcus, alia ipsum Jacob, qui ex lucta cum angelo claudicavit. Et addit, quod Jebusæi isti descenderunt de Abimelech rege Palæstinorum, cum quo Abraham iniit fœdus pacis et juramentum, ut legitur in Genesi. Itaque posteri hujus Abimelech, scilicet Jebusæi isti, videntes filios Abrahæ multiplicari, timuerunt ne postea impugnarentur ab ipsis: ideo in superiori parte fortalitii sui posuerunt prædictas duas imagines in signum pacti præfati, et in ore cujuslibet imaginis erat scriptum Abrahæ juramentum: quasi dicerent, Posteri Abrahæ non possunt hunc locum invadere. Et secundum hoc dicuntur istæ imagines, odientes animam David, quoniam repræsentabant eum esse transgressorem juramenti Abrahæ, et per consequens odibilem Isaac et Jacob, quorum erant imagines. Sed David licite impugnavit fortalitium illud, quoniam juramentum Abrahæ non fuit ad semper, sed ad tempus determinatum, quod tempore Josue nondum effluxerat, sed tempore David fuit finitum.
Ibid. x, 6, 14.
Ibid. 6, 16.
Ibid. xxi, 23, 24.
Ibid. xxvi, 31.
Verum contra hæc scribit Rabbi Paulus, dicendo quod ista positio videtur præsupponere aliqua falsa, et etiam quædam incerta. Præsupponit enim, quod Jebusæi descenderunt de Abimelech, cum quo Abraham iniit fœdus, qui fuit rex Palæstinorum. Philistæi autem descenderunt a Mesraim secundo filio Cham filii Noe, ut patet in Genesi. Jebusæi vero descenderunt a Chanaan quarto filio Cham, ut patet ibidem. Præsupponit quoque, quod posteri Abrahæ non poterant invadere Jerusalem ratione juramenti prædicti: quod falsum est. Nam in prætacto fœdere cum Abimelech inito, quamvis Abraham juravit non nocere Abimelech nec posteris ejus, non tamen juravit quod posteritas sua non noceret posteritati illius, ut patet intuenti formam illius juramenti. Insuper Abimelech confœderavit se cum Isaac filio Abrahæ: quod non oportuit, si Abraham juravit etiam pro sua posteritate. Sicque dato quod
A Jebusæi descendissent de Abimelech, nihilo minus potuissent eos filii Israel impugnasse. Præsupponit quoque, quod juramentum Abrahæ duravit ad certum tempus, quod tempore Josue nondum effluxit, sed tempore David: quod nullum fundamentum videtur in Scripturis habere. Propter quod de tali expositione non videtur mentio facienda. Expositio autem doctorum catholicorum est satis applicabilis litteræ. — Est tamen et alius modus dicendi, qui litteræ forsan magis proprie adaptatur, videlicet quod cæci illi et claudi fuerunt simulacra deorum Jebusæorum posita in summitate fortalitiorum suorum: qui Jebusæi deos suos appellabant cæcos et claudos, secundum sentire David, qui deos illos improperando, dicebat: Oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; pedes habent, et non ambulabunt. Idcirco credentes, quod David non sustineret in regia urbe illa hujusmodi deos, excusabant se a receptione ipsius, dicendo: Non ingredieris huc nisi abstuleris cæcos et claudos. Quasi dicerent: Scimus quod si possideres hunc locum, auferres deos nostros, quos puta cæcos et claudos: quod nullatenus permittemus. Unde oportet, quod per potentiam auferas eos, si vales, quia non eos tibi trademus. Unde David de hoc indignatus, postquam cepit arcem Sion potenter, posuit præmium facientibus tria in debellatione Jebusæorum. Primo, illi qui percussisset Jebusæum: quod fuit contra personas eorum. Secundo, illi qui tetigisset domorum fistulas, et hoc contra sustentationes eorum. Jerusalem enim non habebat aquam intra murum, sed ex pluvialibus aquis in cisternis collectis sustentabantur. Ideo frangendo stillicidia illa, videlicet fistulas, per quas aqua pluvialis fluebat, maxime quis affligebat eos. Tertio, ordinavit contra deos eorum, dicens, Qui abstulisset cæcos et claudos, etc., hoc est simulacra Jebusæorum. Et nota, quod ubi translatio nostra habet, Odientes animam David, Hebraica veritas habet, Quos odivit anima David. Nam David simulacra
Ps. cxiii, 5-7. illa odivit. — Similiter quod in proverbio dicebatur, Cæcus et claudus non intrabunt in templum Dei, videtur huic expositioni magis aptari. Nam iste locus fuit præassignatus divino cultui a tempore Abrahæ, quando voluit ibi ipsum Isaac immolare; et Jacob vidit ibidem scalam;78 ibique templum fuit per Salomonem fundatum: in quo nulla immunditia debuit habere ingressum, sed solus Deus fuit in eo colendus. Et ob tantum præsagium hujus futuri boni, quasi proverbialiter dicebatur, Non intrabit cæcus et claudus in templum Domini: quasi diceretur, Vere prognosticaverunt Jebusæi, quod in templum Domini in civitate hac ædificandum, non intrabunt cæci et claudi, hoc est dii gentium, qui cæci et claudi dicuntur.
Hæc Rabbi Paulus, cujus dicta pro reprobatione positionis Rabbi Salomonis, apta videntur; tamen quod ait David proposuisse mercedem, postquam cepit arcem Sion, expositoribus non concordat. Quum enim fortalitium illud obtinere difficillimum foret, ut milites animarentur ad invasionem illius, proposuit præmium, quod qui illud primo ascenderet ac obtineret, fieret princeps militiæ. Hinc in Scholastica fertur historia: Quumque arcem obtinere non posset, proposuit in præmium militiæ principatum.
Itaque, Dictum est ad David ab eis, utpote Jebusæis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris cæcos et claudos, dicentes: Non ingredietur David huc. Si enim per cæcos et claudos intelliguntur homines cæci et claudi, vel ipsimet Jebusæi, certum est, quod illi poterant proprie verba ista proferre. Si vero per cæcos et claudos intelliguntur simulacra deorum, illa dixerunt hæc verba materialiter aut interpretative, vel dæmones loquebantur per idola illa. Si autem per cæcos et claudos intelliguntur præfatæ imagines (quod apparentiam modicam habet), dicendum quod imagines illæ dixerunt hæc materialiter aut interpretative, quemadmodum inanimata dicuntur Deum benedicere et laudare.
Cepit autem David arcem Sion, id est fortalitium sæpe dictum, quod vocabatur arx Sion, id est altitudo speculationis, quoniam situm fuit in loco alto montuoso, ex quo undique longe ac late poterat quis videre; hæc est civitas David. Tota Jerusalem ex hoc tempore cœpit esse et nominari civitas David, atque metropolis regni ejus. Verumtamen ista pars urbis, in qua parte fuit fortalitium, specialiter dicta est civitas, quia melioravit eam per ædificia, et in ea commorari elegit. Consequenter exprimitur, qualiter arcem obtinuit. Proposuerat enim David in die illa præmium ei qui percussisset Jebusæum, hoc est, qui primo ascenderet arcem, et ea obtenta, occideret Jebusæos commorantes in turri illa, et tetigisset domatum fistulas. Doma vocatur tectum domus. Fistula autem, canale per quod stillicidia fluunt, seu aquæductus. Vel (ut aliqui dicunt) fistulæ erant subterranei cuniculi seu meatus, per quos ascendebatur usque ad tectum. Itaque sensus est: Et tetigisset domatum fistulas, id est, canales aquarum vastasset, vel per meatus illos ascendisset usque ad murum. Et per illos meatus dicitur Joab ascendisse, sive per aquæductum. Et abstulisset cæcos et claudos, id est homines illos, seu imagines, sive simulacra, odientes animam David, vere, formaliter, aut repræsentative, sicut expositum est. Idcirco dicitur in proverbio: Cæcus et claudus non intrabunt in templum. Ad litteram quippe prohibuit Dominus in Levitico, natos ex semine Aaron cæcos et claudos ingredi9
C D templum, ad exercendum sacerdotale officium, atque ex verbis et factis his inter Jebusæos et David habitis, conversa sunt verba illa Levitici in proverbium, propter verborum similitudinem aut coincidentiam, vel propter rationes Rabbi Pauli inductas. Et sicut Magister in historiis tangit, forsan dum janitores templi arcebant immundos a templi ingressu, ænigmatice loquebantur: Cæci et claudi non intrabunt, etc., ponentes cæcitatem et claudicationem pro immunditia quacumque legali, per quam reddebantur ad templi ingressum indigni.
Habitavit autem David in arce Sion, hoc est fortalitio illo, Jebusæis ejectis, et vocavit eam, civitatem David, ex nomine suo ob causas prætactas. Estque intelligendum, quod arcem illam cum habitaculis et attinentiis suis per gyrum ita vocavit. Et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. Mello fuit præcipitium quoddam, profundaque vallis, et ut alii dicunt, vorago ante castrum, seu fortalitium, pro ejus munimine situata. Fuit autem et spatium inter voraginem illam et castrum, in quo spatio per fortalitii gyrum David construxit aliquas domos, atque ut aliqui scribunt, a Mello usque sursum ædificavit David murum per circuitum arcis Sion, faciens unum murum intrinsecus, aliumque extrinsecus, et ita duplici muro munivit arcem. Porro primo libro Paralipomenon legitur : Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum, Joab autem reliqua urbis exstruxit :10 ubi per urbem intelligitur pars illa Jerusalem, quæ vocata est civitas David. Unde et Josephus : Superiorem (inquit) civitatem David munivit, eique arcem jungendo, unum corpus effecit. De præmio autem quod David hic legitur proposuisse, nec tamen in isto libro exprimitur, primo libro Paralipomenon legitur : Dixit, Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux.11 Et ingrediebatur viam justitiæ, et domum suam, ac coram Deo, proficiens in temporalibus ac spiritualibus bonis, atque succrescens, fama, potestate, ac meritis, et Dominus Deus exercituum erat cum eo, per gratiam copiosam, per quam bene se habuit circa regimen sui ipsius, et in regimine populi sibi commissi, et in divino obsequio. Itaque per gratiam tantam ordinate se habuit circa se ipsum, prudenter et exemplariter circa subjectos, devote ad Deum.
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes; et ædificaverunt domum David. Iste
A Hiram, ut infra habetur, fuit amicus David omni tempore. Scriptura tamen non exprimit, qualiter David et Hiram amicitiam contraxerint mutuam, nec leguntur accessisse se invicem. Verum quandoque contingit, quod aliqui efficiuntur cordiales amici ex fama et perceptione probitatum ac amabilitatum suarum. Misit autem Hiram nuntios primo ad David, ad inquirendum de statu suo. Deinde cognita voluntate regis David, misit ei ligna pretiosa et apta, convenientesque lapides, ac viros peritos operari in lignis et saxis : qui artifices construxerunt regi David domum infra eam partem Jerusalem, quæ specialiter dicta est civitas David. In regno equidem Tyri amplius abundabant ligna et saxa, pro domibus construendis convenientia, quam in Judæa. Meliores quoque artifices erant ibi, propter quod postea Salomon misit ad Hiram, dicens : Scis quoniam in populo meo non est vir qui noverit ligna cædere sicut Sidonii : ut infra tertio libro legitur.
Et cognovit David, quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israel. Hoc utique scivit ex revelatione divina seu inspiratione interna, et ex prophetica denuntiatione, qua sibi per Samuelem et Gad fuit prædictum quod electus esset a Deo ad præsidendum universo Israelitico populo, atque ex evidentia facti, et experientia propriæ prosperitatis, quoniam vidit se prosperari in cunctis, totumque populum suum sibi faventem ac applaudentem.12
Accepit ergo David adhuc concubinas, et, pro id est, uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron. Non enim accessit ad illegitimum torum, nec fuit fornicator, nisi quod postea cum Bethsabee peccavit.13 Itaque feminæ istæ fuerunt ejus uxores legitimæ, sicut in Genesi Zelpha et Bala quandoque vocantur concubinæ, quandoque uxores ipsius Jacob. Fuit etenim consuetudo in veteri Testamento, quod uxores minus principales et secundario sumptæ, vocabantur concubinæ, quia in aliquo concu-
III Reg. v, 6.14 binis assimilabantur. Natique sunt ipsi David et alii filii et filiæ. Et hæc nomina eorum qui nati sunt ei in Jerusalem, Samua et Sobab, Nathan et Salomon, et Jebahar et Elisua et Nepheg, et Japhia et Elisama et Eliada et Eliphaleth. Exprimuntur hic undecim filii, qui ei in Jerusalem nati sunt, inter quos ponitur Nathan, qui alius fuit a Nathan propheta, quem David sibi adoptavit in filium post mortem patris illius. Circa hæc scribit quidam, quod David sumpsit has plures uxores ad multiplicandum prolem, quæ conjungeretur in matrimonium nobilioribus regni sui, et sic essent sibi affinitate conjuncti ad firmitatem regni sui majorem. Hoc reor etiam, quod ideo accepit tot conjuges, ut augeretur in sobole sua cultus unius veri Dei: cujus cultus tunc conservabatur in populo Israel per carnalem propaginem, ceteris gentibus ad idololatriam lapsis.
Consequenter duplex victoria narratur regi David contra Philistæos concessa. Audierunt ergo Philistiim quod unxissent David in regem super Israel. Jam ante audierant, quod David regnaret super tribum Juda in Hebron, sed de hoc minus curabant.15 Cognito autem quod unctus esset super duodecim tribus in regem, timuerunt quod eis resisteret, nec solita tributa persolveret, ut aliqui dicunt; et quia sciverunt ipsum David esse strenuissimum atque fortissimum virum, metuebant vastari per eum: ideo voluerunt eum tempestive in propria terra opprimere. Et ascenderunt universi, id est quidam de omnibus, ut quærerent David ad impugnandum. Quod quum audisset David, descendit de arce Sion, in præsidium, id est ad munitionem vel ad salutis propugnaculum, aut auxilium requirendum. Philistiim autem venientes, diffusi sunt in valle Raphaim, non procul a Jerusalem. Et consuluit David Dominum per pontificem, dicens: Si, id est an, ascendam ad Philistiim, et si dabis eos in manu mea? Unde constat, quod David totam spem suam collocavit in Deo, ejus consilio auxilioque innitens, sciens quod equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit.16 Voluit autem Dominus in talibus haberi recursum ad se. Propter quod de perfidis filiis Israel ita non agentibus, ait per Isaiam: Væ filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me;17 et ordiremini telam, et non per spiritum meum; et os meum non interrogastis. Unde rursus loquitur Isaias:18 Numquid non a Deo suo populus requiret? Et dixit Dominus ad David. Qualiter istæ consultationes ac divina responsa fiebant, dictum est sæpe. Ascende contra eos cum populo tuo, quia tradens dabo Philistiim in manu tua.
Venit ergo David in Baalpharasim, et percussit eos ibi, et dixit, Deo gratias agens, et ei triumphum adscribens: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ, id est, dedit mihi et exercitui meo virtutem vincendi hos Philistæos, ita quod quosdam occidendo, quosdam fugando, divisimus illos ab invicem satis faciliter, quemadmodum facile est aquam tanquam rem mollem dividere. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baalpharasim: quod interpretatur, virorum divisio, quia viri Philistæi ibi ab invicem sunt divisi. Vel a BAAL, quod est campus sive planities, et PHARES, divisio, quasi campus divisionis. Vel a BAAL, quod est idoli nomen, et PHARES, divisio, quia reliquerunt ibi idola sua, et ab eis divisi sunt. Unde subjungitur: Et reliquerunt ibi sculptilia sua, videlicet simulacra Dagon, quæ attulerunt secum, ut eorum auxilio prævalerent, quæ tulit David et viri ejus secum: non ut colerent ea, sed conflarent. Propter quod primo libro Paralipomenon legitur, quod David jussit ea exuri, juxta quod in Deuteronomio Dominus ait: Sculptilia comburite. Quod tamen ad litteram dictum fuit de Chananæorum sculptilibus. Porro, secundum Lyram, in Hebræo habetur, Combussit ea David;19 sed magis puto, quod verbum illud Hebraicum sit ad utrumque æquivocum.20
Et addiderunt adhuc Philistiim ut ascenderent cum exercitu majori quam ante, et diffusi sunt in valle Raphaim: de qua
Is. xvii, 5. legitur in Isaia, Erit sicut quærens spicas in valle Raphaim. Consuluit autem David Dominum : Si ascendam contra Philistæos, et trades eos in manus meas? Qui respondit : Non ascendas contra eos Philistæos directe, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pirorum, id est arborum talium, sub quibus posuerunt idola sua, in quibus sperabant : propter quod voluit Dominus, ut ab illa parte impugnarentur, sicque adverterent et pateret, quod idola sua eis non profuerunt. Et quum audieris sonitum clamoris gradientis in cacumine pirorum, videlicet angeli sancti ibi se moventis ac exhibentis ad adjuvandum vos, atque ad deprimendum potestatem dæmonum et idolorum, per quæ dæmones operabantur nonnulla, tunc inibis prælium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem, id est præsentiam tuam, hoc est angelus Dei agens divina virtute, ac Dominum repræsentans, ut percutiat castra Philistiim, id est turmas eorum seu contentos in ipsorum tentoriis. Fecit itaque David sicut præceperat ei Dominus, et percussit Philistiim de Gabaa usque dum venias Gezer. Dedit enim Dominus David regi et populo ejus prævalendi potentiam, Philistæorumque corda et corpora tabefecit, debilitavit ac terruit.
B
Footnotes
-
I Reg. xviii, 5. ↩
-
II Reg. n, 17 et seq. ↩
-
Josue xv, 63. ↩
-
Judic. xix, 11, 12. ↩
-
Ezech. xxvii, 11. ↩
-
II Reg. ii, 17 et seq. ↩
-
Gen. xxii, 2, 9; xxviii, 12; ↩
-
III Reg. vi, vii. ↩
-
Lev. xxi, 18. ↩
-
I Par. xi, 8. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
I Reg. xvi, 13. ↩
-
II Reg. xi, 4. ↩
-
Gen. xxx, 4, 26; xxxv, 22. ↩
-
II Reg. II, 4. ↩
-
Prov. xxi, 31. ↩
-
Is. xxx, 1, 2. ↩
-
Is. vii, 19. ↩
-
I Par. xiv, 12. ↩
-
Deut. vii, 5. ↩
Chapter 9 of 36