Articulus 9
DE MYSTICO HUJUS CAPITULI QUINTI INTELLECTU.
ET venerunt universæ tribus Israel ad David in Hebron, dicentes : Os tuum et caro tua sumus. Quemadmodum David primo regnavit in Hebron super tribum Juda, deinde super Israel universum : sic Christo ante suam passionem et ascensionem pauci ex Judæis adhæserunt per fidem et obedientiam, tanquam veri filii Juda, id est confessionis salubris; sed misso desuper Spiritu Sancto, operantibus sanctis Apostolis copiosa et præclara miracula in fide et nomine Salvatoris, multa millia Judæorum ex diversis tribubus Israel sunt conversa in Jerusalem et in omni Judæa, Galilæa, atque Samaria, ut in Actibus docetur Apostolorum. Deinde in diversis mundi provinciis : quod in fine mundi per prædicationem Eliæ et Enoch plenius fiet, et maxime Antichristo occiso. Denique præfati Judæi ad Christum conversi, dixerunt : Os tuum et caro tua sumus, id est, veram humanitatem in Christo confessi sunt, et eum ex semine Abrahæ incarnatum veraciter crediderunt. Sed et heri et nudiustertius quum esset Saul super nos, tu eras educens et reducens Israel. Per Saul intelligi potest præsidentia pontificum super Judæos : qui pontifices persecuti sunt Christum, quemadmodum Saul David. Et sub pontificibus Anna et Caipha, Christus prædicavit Judæis, et eos eduxit ad audiendum verbum Dei, et ad actus virtutum, reduxitque eos ad Creatorem, ad fidem catholicam, et ad evangelicam legem. Dixit autem Dominus ad te : Tu pasces populum meum Israel. Hoc Deus Pater dixit homini Christo per inspirationem internam ab incarnationis exordio, et idem per sanctos Prophetas frequenter et diu ante prædixit, juxta illud Michææ : Et tu, Bethlehem, ex te egredietur, qui sit dominator in Israel.1 Per Ezechielem quoque Dominus ait : Salvabo gregem meum, ait Dominus ; et suscitabo super eum pastorem unum, qui pascat eum, David servum meum, id est Messiam, ut omnes exponunt.2 De hoc in Zacharia et Joele plenius legitur prophetatum.3 Præterea, in Christi baptismo ac transfiguratione
D vox Patris intonuit: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.4 Filius triginta annorum erat David quum regnare cœpisset.
In hac ætate orsus est Christus prædicare, et evangelicam tradere legem, et in credentium corde regnare per fidem et gratiam.5 In qua etiam ætate præfectus est Joseph terræ Ægypti, Ezechielque vaticinari incepit.67
Et abiit rex ad Jebusæum. Per Jebusæum possunt intelligi gentiles, quos Christus per suos fideles multipliciter expugnavit; et abstulit cæcos et claudos, id est deorum simulacra, excæcatos quoque in suis perfidiis, atque per vitiorum devia claudicantes in partem utramque. Potest item per Jebusæum habitantem in arce Sion, accipi pontificium seu sacerdotium Judæorum, quod Christus fecit cessare, præmiumque proposuit ei qui illud primo invaderet: quod beatissimus princeps Apostolorum Petrus in die sacratissimo Pentecostes fortissime impugnavit et vicit, in tantum quod ex tunc multa turba sacerdotum obediebat fidei.89 Nec pontifices potuerunt resistere Petro: imo auctoritate Scripturarum, excellentia miraculorum, evidentia gratiarum prævaluit, ac imperterrita dixit mente: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Et factus est Petrus princeps militiæ, id est secundus post Christum, et caput totius Ecclesiæ, summusque pontifex ejus.10 Et tetigit domatum fistulas, id est, ora Scribarum et Pharisæorum, et stillas documentorum ipsorum obstruxit atque destruxit, affirmans ac probans, quod in solo Christo sit salus, non in Moysis lege.11
Sicque Christus habitavit in arce.12 Nam et primitiva Ecclesia quotidie erat in porticu Salomonis et in templo, ac in monte Sion, ubi Christus fuit in medio ejus, prout in Actis habetur. Tunc Christus in suis membris profecit quotidie, et multos in Jerusalem filios procreavit, regenerans eos ex aqua et Spiritu Sancto, ut scribitur in Actis. Circa hoc dicit Glossa, ex verbis Rabani sumpta:1314 Multæ uxores David, multas gentes seu Ecclesias significant, quæ Christo copulantur per fidem; concubinæ vero, hæreticorum ecclesias, quæ christiani nominis titulo gloriantur. Sed quia propter carnalia lucra Christum sequuntur, non uxores, sed concubinæ vocantur. Quod si reges nunc habeant plures uxores, crimen est, quia figuræ transierunt.
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David. Christus namque per gloriosos Apostolos tot et tanta fecit miracula in Judæa, quod aliqui reges et principes gentium ea percipientes, desideraverunt sibi annuntiari Evangelium Salvatoris, et pro hoc orationes suas tanquam nuntios, direxerunt ad Dominum. Miserunt quoque ligna et lapides, id est subditorum suorum personas, atque lignorum et saxorum artifices, hoc est prædicatores ac prælatos, ad Christum, tales hortando ad promotionem et augmentum Ecclesiæ, ut ædificarent Filio Dei domum, id est Ecclesiam, quæ ex hominibus tanquam ex vivis lapidibus ac lignis fructuosis construitur.15
Audierunt ergo Philistiim quod unxissent David regem. Per Philistæos hoc loco signantur visibiles hostes Christi, puta persecutores, qui videntes Christum ab Ecclesia coli, Christianos et Christum in membris suis atrocissime et valde diu sunt persecuti. Contra quos Christus ascendit, quia fidelibus suis contulit gratiam superandi illos per sapientiam, patientiam, atque miracula, et per angelorum sanctorum præsidia, non per humanam potentiam: imo sub persecutionibus tyrannorum, maxime crevit Ecclesia, quia frequenter in unius martyris occisione fecit Salvator tanta prodigia, quod conversa fuerunt multa gentilium millia. Unde Salvator promisit martyribus sanctis: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.16 Voluit quippe Salvator, ut infidelibus resisterent, rationabiliter respondendo, non corporaliter reluctando, imo adversa omnia æquanimiter tolerando, percutientibusque maxillam unam, præbendo mox alteram.17 Similiter per Philistæos significantur invisibiles inimici, qui regno Christi ab initio infatigabiliter resistere nisi sunt, et Christum de cordibus fidelium excludere studuerunt per suggestiones pestiferas, tentationesque varias; et item contra Ecclesiam primitivam inflammando infideles et obstinatos Judæos, reges et principes perfidos, ac quosdam philosophos, et seminando errores hæreticos, quibus impleverunt multos fideles, qui ab Ecclesia exierunt, et eam graviter afflixerunt. Isti quoque adversarii Christi fremunt et contabescunt, dum vident viros virtutum ad dignitates ecclesiasticas et ad aliorum regimina promoveri: ideo illis resistere moliuntur, et fructum pastoralis præsidentiæ satagunt impedire, et eos qui secundum carnem sunt nobiles ac potentes, nituntur intrudere, quamvis totius spiritualis exercitationis et salutaris sapientiæ sint expertes. Unde ad Timotheum scribit Apostolus: Quemadmodum Jannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati.1819
Postremo, sicut David proposuit præmium speciale expugnatori Jebusæi et arcis Sion, ita Salvator in Evangelio præclaram spondet mercedem cunctis qui viriliter agunt, atque diabolum vincunt, et maxime his qui exercitia magis ardua exsequuntur, et hæresiarcham aut tyrannum dejiciunt, sicque tuentur Ecclesiam.
Footnotes
-
Mich. v, 2. ↩
-
Ezech. xxxiv, 22, 23. ↩
-
Zach. II, VIII, IX; Joel II, III. ↩
-
Matth. III, 17; XVII, 5. ↩
-
Luc. III, 23. ↩
-
Ezech. I, 1. ↩
-
Gen. XLI, 46; ↩
-
Gen. VI, 7. ↩
-
Act. II-IV. ↩
-
Act. V, 29. ↩
-
Act. IV, 12. ↩
-
Act. V, 12; II, 46. ↩
-
Act. II, 41, 47. ↩
-
Joann. III, 5; ↩
-
I Petr. II, 5. ↩
-
Luc. XXI, 15. ↩
-
Matth. V, 39. ↩
-
II Tim. III, 8; ↩
-
Exod. VII, 11. ↩
Chapter 10 of 36