Skip to the text

Articulus 10

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI SEXTI: CONGREGAVIT AUTEM RURSUS DAVID OMNES ELECTOS.

REPORTATIO arcæ ad urbem Jerusalem, hoc loco describitur. Congregavit autem rursus David omnes electos ex Israel, id est, per epistolas aut per nuntios convocavit ad se viros præcipuos ex toto regno suo, triginta millia. Nec refert an erant præcise tot, an parum plures seu pauciores: quia minutias numerorum aut temporum Scriptura frequenter non curat. Et recte nunc dicitur rursus populum congregasse, quia præcedenti capitulo est narratum, qualiter jam ante congregaverit populum. Surrexitque David et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, qui familiarius adsistebant regi, tanquam de eorum tribu nato, ut adducerent arcam Dei de loco suo ad regiam urbem cum grandi solennitate: propter quod majores de plebe fuerant convocati. Porro de arca dictum est in primo libro. Super quam invocatum est nomen Domini exercituum, id est, coram cujus arcæ præsentia, seu coram qua Deus omnipotens invocabatur, præsertim a pontifice, ut ipse Dominus

Deus exaudiret et daret responsa, prout super Exodum plenius dictum est. Dicitur autem Deus Dominus exercituum, id est angelicorum chororum. Sedentis in Cherubim, id est inter Cherubim, super eam. Nam super arcam fuit propitiatorium1 seu aurea tabula, quam duo Cherubim alis suis ex transverso tegebant, et inter eos apparuit Dominus, præstititque responsa: ideo dicebatur in Cherubim, id est inter eos, sedere, ita quod propitiatorium illud fuit quasi sedes Dei, qui ab illo loco ostendebat se populo ac precibus pontificis propitiari, et per effectum misericordiæ suæ apparebat ibidem. Propter quod tabula illa aurea propitiatorium vocabatur: quod etiam dicebatur oraculum, quia ex illo loco procedebant ac audiebantur divina responsa et Dei verba. Hinc in Exodo narratur:

Arcam de lignis setim compingite. Duos quoque Cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi.2 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, etc.3

Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum4, quod trahebatur a bobus, quum tamen debuissent eam portasse humeris propriis ipsi Levitæ, prout in Numerorum libro jusserat Dominus.5 Et forte posuerunt arcam super novum plaustrum, quia super tale plaustrum fuit a Philistæis remissa, ut primo libro patuit. Tuleruntque, id est acceperunt, eam de domo Abinadab sacerdotis, secundum Glossam, qui Abinadab, vel quæ domus Abinadab, erat in Gabaa. Oza autem et Ahio filii Abinadab minabant plaustrum novum, id est boves plaustrum trahentes. Quumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa custodiens arcam67 Dei, tanquam sacerdos et vir tam famosæ virtutis, quod ad eum potius quam ad alium sacerdotem arca fuit deducta. Ahio prœcedebat arcam Dei, eundo parum ante quadrigam ad providendum de convenientiori itinere.

Circa hoc oritur quæstio, qualiter hic dicatur, quod tulerunt arcam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, quum in primo libro Paralipomenon scriptum sit, Ascendit David et omnes viri Israel ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferrent inde arcam Dei.8 Ad hoc quidam respondet, quod Cariathiarim et Gabaa erant urbes vicinæ, et in Cariathiarim primo congregatus est populus ad David, et inde transierunt ad adducendum arcam quæ erat in Gabaa, ac inde ducendo eam, transierunt per Cariathiarim. Sicque intelligendum est quod ex primo libro Paralipomenon allegatur. Verum ista responsio in expositione primi libri est reprobata; similiter in primo libro Paralipomenon; nec consonare videtur ei quod in præallegato primo libro Paralipomenon legitur: Congregavit David universum Israel a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. Insuper quod dicitur, populum Israel primo congregatum in Cariathiarim ad David, incertum est, imo nec consonum esse apparet ei quod in præmemorato libro Paralipomenon fertur: Ait David ad universum cœtum Israel: Si placet, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad sacerdotes, ut congregentur ad nos.910 Unde apparet quod congregati fuerunt ad David, in loco quo erat quando hæc dixit ac nuntios misit, utpote in Jerusalem; nec in aliqua Scriptura authentica reperiri videtur, quod in Cariathiarim ad David collecti sint. Hinc quoque Magister in historiis circa hunc passum testatur: Gabaa non est hic nomen urbis aut loci, sed secundum interpretationem suam significat collem. Itaque dato quod arca fuerit de Cariathiarim ad alia loca translata, antequam David transtulit eam, magis tamen tenendum esset, quod ad Cariathiarim fuit reducta, quam quod David reducerit eam de oppido, quod Gabaa dicitur. Glossa quoque super præallegatum Paralipomenon librum asserit arcam reductam per David a Cariathiarim urbe, de qua fuit Urias propheta, quem occidit Joachim rex Juda, ut habetur in Jeremia.11 Fuitque Cariathiarim hæc, una de urbibus Gabaonitarum, ut in libro Josue describitur.

David autem et omnis Israel ludebant coram Domino, id est, devote psallebant. Unde in primo libro Paralipomenon dicitur: David et universus Israel ludebant coram Domino omni virtute in canticis. Istud ergo est intelligendum de ludo virtutis, de quo et infra fatetur David: Ludam, et vilior fiam plus quam factus sum. De quo et in Proverbiis Sapientia loquitur: Delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, ludens in orbe terrarum.12

Est ergo ludus devotionis, qui est latriæ actus. Denique, etiam secundum Philosophum, specialis est virtus, per quam homo bene se habet in ludis: idcirco non omnis ludus, est ludus dissolutionis.13 De hoc Durandus in Summa sua plenius scribit. Ludebant ergo in omnibus lignis fabrefactis, id est musicis instrumentis de ligno formatis: in omnibus, inquam, quæ habebant, et quorum usus ad hoc erat conveniens; et citharis et lyris, id est symphoniis, et tympanis et sistris et cymbalis. Tympanum dicitur ligneum instrumentum, in quo extenditur corium ad bene sonandum.14 Sistrum dicitur tuba. Cymbala ex concussione ad invicem sonum reddunt suavem.

Postquam autem venerunt ad aream Nachon, id est horreum viri sic dicti. Verumtamen primo Paralipomenon dicitur, Ad aream Chidon, quia forsan binomius fuit. Chidon tamen interpretatur clypeus. Unde quidam dicunt esse hunc locum, ubi Josue levavit clypeum contra Hai, ut in Josue libro narratur.15 Extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam, id est, sustentavit ne de curru corrueret, quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam, id est, currum sic agitabant, quod arca quasi deciderat. Porro primo Paralipomenon legitur: Bos quippe lasciviens, paululum inclinaverat eam.1617 Iratusque est Dominus indignatione contra Ozam, id est, zelo justitiæ et rigorosa ultione per modum se habuit irascentis, et percussit eum, id est, repente plagavit, super temeritate, id est propter præsumptionem et insipientiam suam. Qui mortuus est ibi juxta arcam Dei. In libro Paralipomenon fertur, quod Dominus eum percussit, eo quod tetigisset arcam.18 Quæ autem fuerit illa plaga, non expressit Scriptura. Magister vero in historiis ait, quod aruit dextera Ozæ, et tunc subito exspiravit. Hæc quoque percussio Ozæ, ministerio angeli creditur facta, quamvis incertum appareat an ministerio angeli boni, an potius angeli mali.

Sed mirum videtur, cur Dominus ita percusserit Ozam dum tetigit arcam, quia tali casu pium fuit sustentare eam, imo et licitum etiam cuicumque de populo, quum in tanta necessitate dispensatio habeat locum, quemadmodum laico licet corpus dominicum levare de terra, si non adsit constitutus in ordine sacro. Similiter licitum esset colligere Sacramentum de pyxide lapsum, ne laberetur in terram. Et cur potius percussus est Oza, quam frater ejus? Pro horum solutione pensandum, quod (secundum Josephum) percussus est Oza, quoniam tetigit arcam, quum non esset sacerdos: sicque diceretur ulterius, quod arca non fuit tam multum inclinata, quod necessaria fuit sustentatio illa. Unde in libro Paralipomenon scribitur, quod bos paululum inclinaverat eam. Vel absque debita reverentia tenuit illam. Hieronymus vero et Glossa super librum Paralipomenon dicunt: Tradunt Hebræi Abinadab sacerdotem jussisse filiis suis Ozæ et Ahio, ut portarent arcam humeris suis secundum præceptum legis;19 sed quia non portaverunt, nec Caathitis portandam dederunt, percussit Dominus Ozam, et divisit. Aruerunt namque (ut aiunt) brachium ejus et humerus, quibus arca fuit portanda, et facta est distinctio obedientiæ et inobedientiæ. Verum his rursus objici potest, quod in Scholastica fertur historia: Hebræi tradunt, quod ea nocte Oza cum sua dormivit uxore: idcirco percussus est, quia per continentiam debuit se parare. Et respondendum, quod quidam Hebræi assignant unam causam, alii alteram. Nonnulli dixerunt Ozam fuisse percussum, quoniam arcam tetigit nudam: quod reprobatur, quoniam involvebatur suis operimentis antequam deportabatur, ne a Levitis vel plebe nuda conspiceretur, ne subito morerentur, ut in Numerorum libro habetur.20 Denique percussus est Oza magis quam Ahio, quia in hac re culpabilior fuit, et fratrem suum (ut aliqui opinantur) induxit ad temeritatem præfatam. Percussus est quoque dum tetigit arcam, quia tunc evidentius patuit, quod arca non debuit sic deferri. Quocirca inquiritur, quia si ideo percussus est, cur non fuerunt Philistæi percussi ob hoc, quod arcam remiserunt in plaustro.21 Respondetur, quod non tenebantur ad præceptum legis prætactum. Imo Oza, qui illud scire et implere debebat, peccavit, quia in hac re Philistæis se conformavit.

Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, id est, percusso condoluit, et de ejus percussione fuit mœrens, in quantum fuit malum pœnale, quamvis non in quantum fuit effectus divinæ justitiæ. Contristatus est item de Ozæ culpa, ob quam meruit ita plagari, gnatur, quod unus sit filius, alius pater. potius quam de æquitate divina. Et vocatum est nomen loci illius, percussio Ozæ, usque in diem hanc.22 In libro Paralipomenon dicitur, divisio Ozæ, sed redit in idem :23 quia per illam percussionem fuit Oza divisus et subtractus ab Israelitica plebe. Et forsan verbum illud Hebraicum, designat utrumque. Creditur quoque, quod Oza per temporalem illam percussionem purgatus sit, et damnationem evasit. Nam etsi repente obierit, potuit tamen in tempore illo permodico pœnitere, præsertim dum manum suam, brachiumque et humerum sensit arere. Et extimuit, id est, ex corde valde timuit, David Dominum in die illa, dicens : Quomodo ingredietur ad me arca Domini? id est, ad domum meam, seu ad arcem Sion, aut urbem Jerusalem introducere eam non audeo, ne forsitan ob aliquam culpam meam merear percuti, et indignus sim arcæ præsentia. Itaque ex effectu divinæ justitiæ motus fuit ad reverentialem Dei timorem. Etenim felix quem faciunt aliena damna peritum. Et in Proverbiis scriptum est :24 Pestilente flagellato, stultus sapientior erit : quanto magis sapiens?

Et noluit ad se divertere arcam Domini in civitatem, videlicet David, sed divertit eam in domum Obededom Gethæi : id est, in suburbio posuit eam in domo Levitæ Obededom, qui vocatur Gethæus, quia ad tempus in civitate nomine Geth creditur commoratus. Porro, secundum Petrum Comestorem, Obed Edom, duæ sunt dictiones. Nam ita exponit, Posuit arcam in domo Obed filii Edom. Alii dicunt, quod una sit dictio :25 quod verius æstimatur, et Hieronymo ac Hebræis plus consonum. Nempe ut ait Glossa, Obededom interpretatur, serviens homo :26 quoniam Obed interpretatur serviens; Edom, homo. Si autem essent nomina duo, Obed Edom, interpretaretur, serviens homini. Est quoque consuetudo Scripturæ, quod exprimendo nomen filii alicujus ac patris sui, interponat hoc nomen, Filius, sicut quum dicitur, David filius Isai; vel aliquid tale apponat, quo desiEt habitavit arca Domini in domo Obededom Gethæi tribus mensibus. Et benedixit Dominus Obededom et omnem domum ejus. Dicunt aliqui, quod Deus benedixit ei ac suis domesticis, quasi symmistra sua , dando ac multiplicando eis temporalia bona. Unde Magister in historiis refert : Dicunt Hebræi, quod uxores ejus ac nurus pepererunt masculos, et jumenta duplices fetus. Alii dicunt, quod benedixit eis in temporalibus ac spiritualibus, quoniam arcam cum reverentia ac devotione susceperunt et custodierunt. Temporalia autem non sunt præmium sufficiens et condignum operis virtuosi.

Nuntiatumque est regi David, quod benedixisset Dominus Obededom et omnia ejus. Si in solis spiritualibus benedixisset Dominus illis, hoc non fuisset tam cito et evidenter cognitum aliis. Propter arcam, id est propter devotam et condecentem arcæ susceptionem. Dixitque David : Ibo, et reducam arcam cum benedictione, id est cum laude divina. Vel, Cum benedictione, id est fructuosa mercede, in domum meam, sperans quod Dominus benedicet mihi ac domui meæ propter arcam, quemadmodum benedixit Obededom. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. Porro quod subditur, Et erant cum David septem chori, et victima vituli, non est in Hebræo : quod tamen breviter potest exponi, ut per choros intelligantur distinctæ congregationes seu ordines canentium atque psallentium Deo. Chorus quoque est nomen mensuræ plenæ simila, id est delicatissima farina, quam obtulit David, et continet decem ephi, id est triginta modios, ut patet in Ezechiele. Rursus, chori vocantur musica instrumenta fistulas duas habentia, in quarum unam intromittitur ventus, et per aliam emittitur sonus. Per victimam vituli, intelliguntur hostiæ, seu ipsi vituli ad sacrificandum adducti.

Quumque transcendissent, id est velociter pertransissent, qui portabant arcam

Domini, puta Levitæ, qui ex Ozæ percussione edocti, recordati sunt legis, et arcam suis humeris portaverunt, sex passus, immolabant bovem et ovem et arietem Deo in sacrificium: quæ immolatio fiebat manibus sacerdotum; et David percutiebat in organis armigatis, id est ad armum, humerumve ligatis, ut fieri in organis portatilibus solet. Vel secundum nonnullos, genus est organi, quod fit cum aqua, quia non sonat nisi habeat aquam, ita quod aqua ponitur in concavitate, et sonum reddit. Et saltabat totis viribus ante Dominum, quia ex interioris lætitiæ, devotionisque fervidæ exuberantia, fiebat in corpus ejus redundantia deliciosa; nec internam illam devotissimam jucunditatem ac ferventissimam devotionem reprimere quivit, quin foris erumperet, et per certa indicia monstraretur; nec regiæ suæ potestatis altitudinem attendebat, sed ex commemoratione pietatis divinæ et beneficiorum ejus super Israeliticum populum, inebriatus fuit lætitia spirituali, nec coram populo saltare erubuit. Porro David accinctus erat ephod lineo, quo ex humilitate vestivit se, tanquam superpellicio quodam super regalia indumenta, imo ut etiam regalia exueret insignia. Eratque vestis Levitarum seu prophetalis, qua uti solebant prophetæ et filii prophetarum, prout istud primo Paralipomenon fuit expositum; ubi etiam continetur, quod David indutus fuit stola byssina præter ephod. Et David et omnis Israel, id est quidam de omnibus, deducebant arcam27 testamenti Domini, id est arcam in qua positæ erant tabulæ testamenti, in quibus scriptus erat Decalogus: ut in Exodo et alibi in multis legitur locis; in jubilo, id est cum ineffabili quadam hilaritate, in clangore buccinæ, id est cum sonitu buccinarum, imo et cum aliorum musicorum symphoniis instrumentorum, ut hic et in libro Paralipomenon scriptum est.28

Quumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem, id est sursum saltantem, atque saltantem coram Domino de loco ad locum, ex mira devotione atque interna hilaritate: sicut adhuc interdum contingit quibusdam devotis personis, quod improvise ac subito quandoque implentur tanta alacritate, devotione et jucunditate, quod præ vehementia se nequeunt continere, sed cursu, saltu, tripudio interiorem suam dispositionem ostendunt; et despexit eum in corde suo, quia superba fuit, sicut et pater ejus, et hujus mundi spiritum habuit: ideo non capiebat ea quæ Dei erant;29 et regem contempsit, quia non ivit in tanta processione cum regio apparatu ac ornamentis regalibus, et quoniam ita se conformavit Levitis in habitu, psalmodia, et musico instrumento. Sed et bonis moribus videbatur talis saltatio esse contraria: quod utique sic fuisset, nisi ex tam virtuosa radice et supernaturali instigatione processisset.

Et introduxerunt arcam Domini, et imposuerunt sacerdotes eam arcam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat, id est paraverat, ei David, prout primo Paralipomenon scriptum atque expositum est. Quum enim Levitæ arcam deponebant, acceperunt eam majores sacerdotes. Et obtulit David holocausta coram Domino, per manus sacerdotum. Holocausta autem erant sacrificia, quæ ad divinæ reverentiam majestatis totaliter incendebantur.30 Et pacifica, id est hostias pro pace conservanda aut obtinenda. Quumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum, imprecando subditis suis prosperitatem, gratiam et virtutes: quod facere potuit ut rex, cujus est pro bono communi sollicitari ac deprecari; sacerdotibus vero, præsertim pontifici, competebat ex proprio officio spirituali auctoritate benedicere populo, ut in Numerorum libro habetur.31 Et partitus est universæ multitudini Israel, tam viro quam mulieri, id est unicuique personæ: propter quod subditur, singulis collyridam panis unam. Collyrida panis, vocatur panis triangularis ac modicus, seu tenuis panis, qui in libro Paralipomenon dicitur torta. Aliqui tamen dicunt, quod sit panis quadratus de simila factus, et in sartagine frixus. Et assaturam bubulæ carnis unam, id est frustum seu portionem carnis assatæ sumptæ de bove, vel magis de bubalo, quorum utrumque mundum erat et esui aptum secundum legem, ut in Levitico patet;32 et similam frixam oleo.33 Ex simila namque aquæ admixta fiebat pasta, quæ consequenter frigebatur in oleo, et fiebat panis suavis.

Reversusque est David, ut benediceret domui suæ, id est, provideret rei familiari atque domesticis, et bona imprecaretur eisdem. Nam (ut ait Apostolus) : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.34 Et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait ironice et superbe : Quam gloriosus fuit rex Israel hodie, quasi dicat, Ignobiliter et inhoneste se habuit, discooperiens se, id est, regalibus vestimentis et ornamentis se nudans, ante ancillas servorum suorum, id est coram pauperculis feminis, et nudatus est regio apparatu ac habitu, quasi si nudetur unus de scurris, id est nebulonibus aut vilibus mimis.

Dixitque David ad Michol, injustam reprehensionem inferioris patienter ac mititer ferens : Vivit Dominus quia ludam ante Dominum, id est, coram Deo in laudibus ejus lætabor, qui elegit me ad regnandum super Israel per me ipsum et per posteros meos, et etiam ad diversa gratiarum charismata, potius quam patrem tuum Saul, et quam omnem domum ejus, id est quemcumque de ejus tribu aut sobole seu cognatis, et præcepit mihi ut essem dux super omnem populum Domini in Israel. Et ludam et vilior fiam, id est humilior, plus quam factus sum, id est, plus quam feci, conformabo me inferioribus in Dei obsequio ac humili habitu, et ero humilis in oculis meis, id est modicus et vilis propria reputatione, quoniam omne bonum Deo grata mente adscribam, et quo plura atque majora ab eo dona suscepero, ei amplius ero subjectus. Hoc fuit propositum sancti David, quod et fideliter adimplevit, quamvis postea in dinumeratione populi ad horam elatione deceptus sit. Et cum ancillis, de quibus locuta es, gloriosior apparebo. Hoc quidam exponunt de secundariis uxoribus David, dicentes, quod Michol ex superbia appellavit eas ancillas, et de illis procreavit David sobolem copiosam, pulchram, insignem. Cui expositioni videtur consonare quod sequitur : Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius, id est aliqua proles, usque ad diem mortis suæ. Tanquam dicatur, Propter arrogantiam suam privata est fructu uteri sui. Sed Rabbi Paulus hoc reprobat, quoniam Michol uxores David non vocavit ancillas servorum David, ideo sic exponit : Cum ancillis, de quibus locuta es, gloriosior apparebo, id est honorabilior, quoniam qui se humiliat, exaltabitur. Et in Proverbis scriptum est : Gloriam præcedit humilitas. Porro quod dictum est, Michol filiæ Saul non est natus filius usque ad diem mortis suæ, quidam exponunt, dicentes, quod post hoc tempus non habuit prolem ex David, quamvis ante habuerit filium ex eodem : quia quod supra legitur, David habuisse filium de Egla, de Michol intelligunt. Quidam vero affirmant sic debere exponi :3536 Michol non est natus filius usque in diem mortis suæ inclusive, id est, quousque in partu occubuit.37 Josephus vero intelligit sic, quod Michol nunquam habuit filios ex David.3839

Footnotes

  1. Exod. XXV, 22. ↩

  2. Ibid. 10, 18, 20. ↩

  3. Ibid. 17-22. ↩

  4. I Reg. vi, 7. ↩

  5. Num. vii, 9. ↩

  6. I Reg. VII, 1. ↩

  7. 1 Reg. vii, 1. ↩

  8. 1 Par. xiii, 6. ↩

  9. Exod. xxv, 2. ↩

  10. Ibid. 5. ↩

  11. Jer. xxvi, 20, 23. ↩

  12. Prov. viii, 30, 31. ↩

  13. Josue ix, 17. ↩

  14. I Par. xiii, 8. ↩

  15. Josue viii, 18, 19. ↩

  16. 1 Par. xiii, 9. ↩

  17. 1 Par. xiii, 9. ↩

  18. Ibid. 10. ↩

  19. Num. iv, 15; vii, 9. ↩

  20. Ibid. iv, 5, 20. ↩

  21. 1 Reg. vi, 11. ↩

  22. 1 Par. xiii, 11. ↩

  23. * symmystis suis ↩

  24. Prov. xix, 25. ↩

  25. * corus ↩

  26. Ezech. XLV, 11. ↩

  27. 1 Par. xv, 27. ↩

  28. Ibid. 16, 28. ↩

  29. Marc. viii, 33. ↩

  30. 1 Par. XVI, 1. ↩

  31. Num. VI, 23. ↩

  32. Lev. XI, 3; ↩

  33. Deut. XIV, 4, 5. ↩

  34. 1 Tim. V, 8. ↩

  35. Prov. XV, 33. ↩

  36. Luc. XIV, 11; XVIII, 14. ↩

  37. II Reg. III, 5. ↩

  38. II Reg. XXIV, 1. ↩

  39. I Par. XVI, 3. ↩

Chapter 11 of 36