Articulus 11
DE MYSTICO EJUSDEM CAPITULI SEXTI INTELLECTU.
SICUT per David intelligitur Christus, seu quicumque idoneus ejus prælatus, imo et quilibet re et nomine, fide ac opere Christianus; ita per arcam designatur Ecclesia, et item Christi humanitas, ac etiam sacra Scriptura. Itaque per hoc, quod David congregavit omnes electos ex Israel, triginta millia, et simul cum eis adduxit arcam de domo Abinadab in civitatem et montem Sion et arcem Jerusalem, præfiguratum est, quod Dominus et Salvator congregavit per fidem et gratiam præelectos ex Judaismo, qui per fidem superbenedictæ Trinitatis, observantiamque Decalogi Deo complacuerunt, et recte per triginta millia exponuntur; atque per eorum obsequium ac sermones, adduxit veteris Testamenti Scripturam ac fidem incarnationis Filii Dei, de Synagoga a Deo relicta, ad primitivam Ecclesiam, de qua ad Hebræos ait Apostolus:1 Accessistis ad montem Sion et civitatem Dei viventis, et Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in cœlis. Huic namque Ecclesiæ contulit Spiritus Sanctus intelligentiam Scripturarum verissimam, Judæis in sua litterali superficie excæcatis.
Et imposuerunt arcam super plaustrum novum. Novum plaustrum fuit princeps Apostolorum, imo et unusquisque Apostolus, virque perfectus, eo utique modo quo Eliseus dixit Eliæ, et Joas rex Israel Eliseo: Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus.23 Tales namque prælati instar quadrigæ portant, et tanquam auriga dirigunt subditos suos ac imperfectos. Apostolis ergo, potissimum beatissimo Petro, imposita est arca, id est Scriptura et Christi humanitas, quoniam juxta doctrinam et prædicationem illorum ceteri acceperunt Scripturas, fidemque incarnationis Verbi æterni. David autem et omnis Israel ludebant coram Domino. Sic Christus secundum quod homo, et ejus discipuli ac primitiva Ecclesia, in exordio evangelicæ prædicationis Deum multiformiter laudaverunt in hymnis et psalmis, ac spiritualibus canticis, in mortificatione carnis, et consonantia morum, omnique actu virtutum.45 Corporaliter quoque, et quasi ad litteram, ista fiunt in processionibus Ecclesiæ, et deportatione dignissimi Sacramenti: in quibus fideles, eorumque principes ac prælati per se aut per subditos suos personant, atque Altissimo benedicunt in musicis instrumentis et hymnis, psalmis et canticis.
Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam, et tenuit eam, quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam. Per aream Nachon intelligi potest ecclesia hæreticorum loquax et pertinax, ac semper parata ad resistendum documentis Catholicorum. Nachon quippe, præparatus interpretatur. Per boves vero lascivos et calcitrantes, intelliguntur doctores et prædicatores ad vitia carnis et ad rebellionis crimina corruentes: qui arcam declinant, quoniam Christi humanitatem inhonorant, et veritatem Scripturæ ad propria deprimunt commoda. Tunc Oza arcam sustentat, dum fidelis quisque fide catholicus, sed conversatione indignus, sermocinari præsumit, et ad sacramenta accedere non veretur, quum tamen dicat Propheta:6 Peccatori dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas? Et in Evangelio Christus:7 Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras projiciatis ante porcos. Iratusque Dominus, percussit eum super temeritate. Ecce si ita
1 Cor. xi, 27. percussus est, qui bono zelo, quamvis non satis discreto, arcam Domini rem inanimatam et ligneam sustentavit: quantam damnationem merentur ac sustinebunt, qui Scripturas sanctas subvertunt, et false exponunt, aut corpus et sanguinem Salvatoris maculata conscientia consecrare, tractare aut sumere non formidant, quum tamen dicat Apostolus, Quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Si tanta fuit iniquitas, irreverenter se circa figuram habere: quam vitiosum est, circa rem figuratam tam divinissimam injuste se gerere. Denique, si juxta quorumdam expositionem ita percussus est Oza ob arcæ contactum, quoniam nocte præcedente cum sua dormivit uxore: quam intoleranda instat damnatio incontinentibus ac lascivis presbyteris aut communicantibus, qui non obstantibus suis obscenitatibus et inquinamentis turpissimis, ad spiritualissima ac divinissima Salvatoris mysteria, consecranda, tractanda aut suscipienda audent procedere.
Prov. xxv, 27.
Et extimuit David Dominum. Sic unusquisque sapiens Christianus, ex consideratione damnationis reproborum sacerdotum carnalium, atque indigne communicantium, metuere debet ac retrahi a celebratione et communione, quousque præparaverit se pro posse, et interim alios magis devotos debet ad sacra mysteria participanda hortari. Abstinere etiam debet ab immoderata perscrutatione Scripturæ ac mirabilium Dei: quoniam sicut qui multum comedit mel, non est ei bonum; sic perscrutator majestatis opprimetur a gloria. Nuntiatumque est regi David, quod benedixisset Dominus domui Obededom. Omnibus enim devote celebrantibus et communicantibus Deus largitur gratiarum suarum charismata: quo cognito, quicumque prælatus seu princeps ad sacram communionem accenditur. Sicque per arcæ reductionem præfigurata est processionalis circumductio Sacramenti, in qua cum prælato sunt diversi chori psallentium, et cum interiori ac exteriori Deitatis laudatione, symphonia et devotione, deducitur Sacramentum. Ipsi quoque fideles offerunt Deo corpora sua et corda hostiam sanctam, vivam, ac Deo placentem. Et David saltabat totis viribus ante Dominum. Salubriter totis coram Deo viribus saltat, qui de virtute in virtutem progreditur, fervide proficit, atque celeriter crescit in omni virtute et gratia, quæ sursum sunt quærens et gustans, non carnalia ac terrena. Accinctus ephod lineo, id est castimonia corporis, et byssina stola, id est conscientiæ puritate. Et imposuerunt arcam in loco suo. Sic sacra Scriptura et Christi mysteria virtuosis personis sunt infundenda, purisque cordibus committenda.
Rom. xii, 1.
Ps. lxxxiii, 8.
Coloss. iii, 1, 2.
Et benedixit David populo. Sic præsidentes imprecari debent subditis suis bona gratiæ in præsenti, et dona gloriæ in futuro, ac toto cordis affectu pro illis orare; spiritualia quoque alimenta, imo et corporalia ipsis impendere, pascendo illos scientia et doctrina, omnique necessaria refectione. Reversusque est David, ut benediceret domui suæ. Sic unusquisque qui præest, specialem debet sollicitudinem gerere de suis domesticis, eosque informare, corripere, corrigere, educare, ut sint ceteris omnibus exemplares. Domus namque prælatorum ac principum, quasi in specula positæ sunt; et quod inibi agitur, ceteri sibi licitum arbitrantur. Sicque ex domesticis superiorum, inferiores præcipue ædificantur aut scandalizantur.
Et egressa Michol, etc. Sic arrogantes et mundi honores ac commoda exquirentes, justorum ac devotorum simplicitatem et humilitatem derident, et stultitia eis videtur ea despicere, quæ ipsi appretiantur. Propter quod sanctus Job dixit: Deridetur justi simplicitas. Unde, ut infra quarto libro habetur, principes dixerunt ad Jehu de adolescente misso ab Eliseo: Quid venit insanus iste ad te? Et ad Ezechielem Dominus dixit: Portentum te dedi domui Israel. Apostolus quoque: Tanquam purgamentum (inquit) hujus mundi facti su-
Job xii, 4.
IV Reg. ix, 11.
Ezech. xii, 6.
1 Cor. iv, 13. mus. Idcirco in fine dicturi sunt impii : Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam.8 Merito igitur dictum est, quod sapientia hujus mundi inimica est Deo ;9 quod item prudentia carnis, mors est : quoniam amatores mundi, veram et salutarem sapientiam reputant fatuitatem. Qui ergo vult reputari inter veraciter sapientes, et esse discipulus sapientiæ salutaris, nequaquam ægre accipiat si derideatur ab aliis. Quod si ægre susceperit, insipientiam suam ostendit. Doctrina etenim seu sapientia viri, per patientiam noscitur.10 Ideo tanto unusquisque minus sapiens esse censetur, quanto impatientior invenitur. Propter quod Salomon est locutus :11 Qui patiens est, multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.
Itaque si taliter increpemur, attendamus et imitemur responsionem mitis et humilis David, qui ait, Vivit Dominus quia ludam ante Dominum : hoc est, in Dei obsequio gloriemur, ita ut cor nostrum et caro nostra exsultent in Deum vivum, omnisque dissolutio ludicra sit procul a nobis.12 Et vilior fiam plus quam factus sum. Sic et nos humiliemus nos ipsos etiam in aliorum præsentia, nec publice corripi aut vilipendi abhorreamus, nec propter opprobria hominum cessemus ab actibus virtuosis, imo potius accendamur ad eos copiosius exsequendos. Ecce David qui leonem vicit et ursum13, et in pueritia sua fuit unctus in regem magis quam aliquis fratrum suorum, inter quos junior fuit, qui et spiritu floruit prophetiæ, injuste objurgatus a conjuge, tam mansuete suscepit, humiliterque respondit : quanto magis patienter nos ferre oportet, dum juste et a superioribus increpamur? Et quo plura ac eminentiora quis dona desuper est sortitus, eo humiliorem et patientiorem se præbeat, et per humilitatis custodiam, ab omni se reprimat vanitate ; et sicut humilis est in propriis oculis, sic coram aliis humiliari, atque ab eis vilis æstimari nequaquam recuset. Sunt enim nonnulli qui propriis verbis se ipsos humiliant ; sed si tale quid ab aliis audierint, indignantur. Sunt etiam quidam, qui de sua humiliatione et patientia inaniter gloriantur, nec Deo adscribunt humiliter, quidquid ab eo acceperunt clementer.
Footnotes
Chapter 12 of 36