Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMI : FACTUM EST AUTEM QUUM SEDISSET REX.

HIC recitatur, qualiter sanctus David cupiens Deo gratus consistere, accensus zelo divini honoris, desideravit Deo construere templum præclarum. Factum est autem quum sedisset rex David in domo sua, id est, in suo regali resideret seu moraretur palatio ac regio throno, et Dominus dedisset ei undique requiem ab universis inimicis suis, id est, adversarios ejus ei subjecisset, ita quod nec sibi nec regno suo audebant inquietudinem per resistentiam generare : unde frequenter dictum est primo libro, Salvavit Dominus David in omnibus ad quæcumque perrexerat ; dixit ad Nathan prophetam, in quo scivit esse Spiritum Dei, ideo voluit ejus consilio uti.1 Nam scriptum est : Ne innitaris prudentiæ tuæ. In quo innotescunt sapientia atque humilitas David regis, qui licet plenus exsisteret Spiritu Domini, et tantæ excellentiæ esset, nihilo minus de agendis voluit cum inferiori consulere et conferre. Quo quorumdam in oculis propriis prudentium reprobatur præsumptio, qui omnia secundum capitis sui conceptum agere moliuntur : ideo sæpe falluntur, et sibi ac aliis inveniuntur periculosi.2 Videsne quod ego habitem in domo cedrina, id est in palatio de cedris et aliis lignis pretiosis constructo, ut jam patuit, et arca Dei posita sit in medio pellium? id est, pellibus talibus involuta, qualibus secundum legem est involvenda. Quasi dicat: Quum sis sanctus Propheta, et videas ista, mirum quod non hortaris me ad ædificandum Domino condecens templum, in quo arca reverenter locetur, quum non deceat me hominem mortalem habere atque inhabitare domum præclariorem quam Deum, qui jussit ar-

II Reg. v, 11.

Exod. xxvi, 14.

Ibid. xl, 3.

Num. iv, 5, 6. cam suam in tabernaculo suo locari intra Sancta sanctorum, prout in Exodo legitur. Porro de involutione arcæ in Numerorum libro scriptum est: Deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii, et operient rursum velamine hyacinthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum.

Dixitque Nathan ad regem, cujus propositum putavit religiosum et Deo complacitum: Omne quod est in corde tuo, vade et fac, id est, quidquid de hac re decrevisti operari, exsequere, quoniam Dominus tecum est, id est, gratiose te dirigit. Hoc responsum protulit Nathan spiritu humano, non prophetico ac divino: quod tamen putavit se dicere ex divino instinctu. Cautius autem egisset, si ante responsionem suam petisset revelationem a Domino. Unde circa hæc dicit Glossa: Patet quod prophetiæ spiritus non semper mentes Prophetarum irradiat, propter quod Eliseus propheta infra testatur de Sunamite: Anima ejus in amaritudine est, et Dominus non indicavit mihi.

IV Reg. iv, 27.

Factum est autem in nocte illa, videlicet statim sequente, et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens, id est, revelatio desuper facta est, loquens in interiori sensu et intellectu Nathan prophetæ: et ipsa revelatio fuit illa locutio, quæ angelico ministerio facta est, vel in vigilia aut in somno. Et si in vigilia, tunc ad exteriorem sonabat auditum; si vero (quod magis apparet) in somno, tunc sonuit intus. Facta

Job xxxiii, 15, 16.

Matth. i, 20.

Apoc. xxii, 16.

Num. iv, 5-19.

Exod. xxxiii, 15, 16.

Gen. xxxv, 3. est quoque in nocte, quoniam tempus nocturnum ad suscipiendas revelationes est aptius, exterioribus sensibus quietatis ac dato silentio. Propter quod scriptum est: Per somnium in visione nocturna aperit Deus aures virorum. Hinc in Evangelio recitatur: Angelus apparuit in somnis Joseph, dicens. Denique increatus Sermo Dei Patris, videlicet Verbum æternum, locutus est Nathan prophetæ per angelum, quemadmodum in Apocalypsi contestatur: Ego Jesus misi angelum meum testificari hæc.

Vade, postquam surrexeris, et loquere ad servum meum David: Hæc dicit Dominus, Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum? id est, non volo ut construas mihi templum. Cujus una subjungitur ratio: Neque enim habitavi in domo, id est templo seu tabernaculo fixo, ex lignis lapidibusque formato, importatili et non moto, ex die illa qua eduxi filios Israel de terra Ægypti usque in diem hanc, sed ambulavi in tabernaculo Moysis, quod fuit portabile, nec diu stetit in loco uno.

Dicitur autem invariabilis et incircumscriptibilis Deus habitare et ambulare in domo aut tabernaculo, per pietatis et gratiæ suæ effectus. Et in tentorio, hoc est papilionibus filiorum Israel, per cuncta loca quæ transivi cum omnibus filiis Israel tempore Moysis ab Ægypto usque campestria Jericho. Unde in Exodo Moyses legitur exorasse: Si non tu ipse præcedas nos, ne educas nos de loco isto. In quo enim scire poterimus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum? Itaque cum sedentibus Dominus sedet, cum ambulantibus ambulat, cum habitantibus commoratur, in quantum sedentibus, ambulantibus, aut habitantibus misericorditer adest, cooperatur, et providet. Unde in Genesi loquitur Jacob: Dominus fuit socius itineris mei. Numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui præcepi, ut pasceret populum meum Israel, id est, nec alicui tribui Israel, neque alicui personæ earum, cui personæ aut tribui jussi præsidere Israeliticæ plebi, locutus sum, dicens: Quare non ædificasti mihi domum cedrinam? hoc est, nulli judicum istud præcepi, aut quod istud non fecerit improperavi vel increpavi. Circa hoc scribit Lyra: Ideo dicit, Ad unam de tribubus, etc., quia de omnibus fere tribubus fuerunt aliqui pastores populi Israel. De tribu Levi, Moyses et Aaron. De Ephraim, Josue. De Juda, Othoniel. De Manasse, Jephthe. De Benjamin, Aod et Saul. De Nephthali, Barac. De Zabulon, Ahialon. De Issachar, Thola. De Dan, Samson. Verumtamen de tribubus Ruben et Simeonis et Gad, nullus legitur generaliter præfuisse.

Exod. n, 1; iv, 14; Num. xii, 9; Id. 7; Judic. n, 9; xi, 1; Josue xvii, 6; 1 Par. vii, 10; 1 Reg. ix, 1; Judic. iv, 6; xii, 11; x, 1; xii, 2.

Deinde narratur in textu qui planus est, qualiter Deus pius ac liberalis bonum propositum David acceptavit ac remuneravit. Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego te tuli de pascuis sequentem gregem, id est, quum pasceres oves et pecora patris tui, jussi per Samuelem te vocari de prato, et ungi in regem, juxta illud in Psalmo: Elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium, de post fetantes accepit eum; ut esses dux super populum meum Israel; et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, te dirigendo, protegendo, ac miserendo; et interfeci universos inimicos tuos, hoc est quosdam de omnibus, vel principales adversarios tuos, quos permisi aut feci occidi, a facie tua, id est a tua præsentia, vel per te, dando tibi potestatem prævalendi in bellis; fecique tibi nomen grande juxta nomen magnorum qui sunt in terra: hoc est, per dona quæ contuli tibi, puta per dona gratiæ gratificantis, ac gratis datæ, per regiam potestatem, et triumphos assiduos, ac reliqua beneficia mea feci te valde famosum, instar majorum qui fuerunt aut sunt in orbe terrarum. Nam feci te magnum regem, magnum prophetam, magnum sanctum, magnum patriarcham, et sapientissimum virum. Hinc primo libro Paralipomenon David fatur: Fecisti me spectabilem super omnes homines. Et super illud ejusdem capituli, Fecique tibi nomen grande quasi unius magnorum qui celebrantur in terra, dicit Glossa interlinearis: Abrahæ, Isaac, Jacob, Moysis, Josue, quorum nomina sunt famosa.

Et ponam locum populo meo Israel, id est, locum divini cultus seu templum eis præstabo, ac faciam per filium tuum. Stabilem quoque eis conferam mansionem in terra promissionis : idcirco subjungitur, et plantabo eum, id est, firmiter faciam commorari, et habitabo cum eo, id est in eorum corde per gratiam, atque in templo per multiplicem meæ potestatis ac misericordiæ actionem, et non turbabitur amplius, hoc est, more solito non inquietabitur, expelletur, aut opprimetur ; nec addent filii iniquitatis, id est gentes idololatræ in vestro circuitu demorantes : qui propter scelera sua et infidelitatem potissime dicuntur filii iniquitatis, quasi totaliter mancipati ac subjecti peccatis, sicut de Antichristo dicit Apostolus : Nisi revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis. Unde et Eliu loquens de sancto Job, quem putavit pravissimum esse hypocritam ac blasphemum : Pater (inquit) mi, ne desinas ab homine iniquitatis, qui addit super peccata sua blasphemiam. Ut affligant eum sicut prius fecerunt, ex die qua constitui judices super populum meum Israel. Nam tempore judicum fuerunt filii Israel sæpe graviterque afflicti a vicinis idololatris, prout in libro Judicum recitatur. Porro, temporibus Regum non fuerunt taliter tribulati, quamvis interdum, præsertim tempore Babylonicæ captivitatis, tempore quoque Antiochi, et postea diu fuerint dire oppressi. In regno etiam decem tribuum fuerunt frequentes et magnæ afflictiones; sed gens illa ob idololatriam suam non reputabatur in populo Dei. Verumtamen Glossa videtur sentire, ista ad litteram non esse impleta, nec posse exponi de filiis Israel pro tempore David aut Salomonis. Nam in Judicum libro legitur, quod sub Aod judice habuerunt quietem et pacem annis octoginta, nec tempore Regum leguntur quievisse tot annis. Sicque videretur intelligen-

1 Reg. xvi, 11, 13. Ps. LXXVII, 70.

1 Par. xvii, 17.

Ibid. 8.

II Thess. n, 3.

Job xxxiv, 36, 37.

Judic. n, 10-23.

1 Mach. 1.

Judic. n, 30. dum de filiis Israel conversis ad Christum tempore primitivæ Ecclesiæ, et de spirituali eorum pace, quiete ac stabilitate, quas impii non poterant eis auferre, quando illud Isaiæ impletum est: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.3

Et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis, id est, universos hostes tuos visibiles ac invisibiles, faciam ab impugnatione tui deficere ac cessare, ita quod tibi non prævalebunt finaliter. Verumtamen invisibiles inimici ei interdum ad tempus prævaluerunt, quando (ut infra patebit) graviter est transgressus.4 Verum post vitam præsentem plenius est requiem hanc adeptus. Prædicitque tibi Dominus, id est, per me tibi prænuntiat, quod faciat tibi domum Dominus fidelem, id est notabilem ac regiam posteritatem, opulentam, copiosamque sobolem. Sic et in Exodo legitur Dominus obstetricibus Hebræorum ædificasse domos, quia Dominum timuerunt.5

Quumque completi fuerint dies tui, id est, in bonis operibus eos expenderis. Plenitudinem etenim habent dies et actus justorum; inanes vero et vacui sunt dies malorum. Unicuique quoque præfixus est certus dierum numerus, quibus vivet, juxta illud beati Job:6 Constituisti terminos ejus qui præteriri non poterunt. Et dormieris somno mortis cum patribus tuis, id est, quemadmodum illi defuncti sunt, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo. Doctores catholici, Augustinus, Isidorus et Glossa, videntur sentire, ista non posse exponi de Salomone ad litteram: Primo, quoniam paulo post subditur, Stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum:7 quod non est in Salomone impletum. Secundo, quia subjungitur, Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium:8 quod ad Hebræos allegat Apostolus, ad probandum Christi divinitatem. Quumque secundum Augustinum probatio non valeat, nisi ex sensu litterali, videtur istud ad litteram de Christo prænuntiatum. Tertio, quia post additur, Misericordiam meam non auferam ab eo: quod non videtur in Salomone completum, quia peccavit gravissime, nec de ejus pœnitentia aliquid refert Scriptura. Quarto, quoniam Salomon cœpit regnare, et sedit in throno regali, David vivente ac intuente:9 sicque non convenit ei quod dicitur, Suscitabo semen tuum post te; rursus, quia jam dictum est, Quum dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo. Semen autem quod post mortem David a Deo est suscitatum, et de ventre ejus egressum, non Salomon, sed Christus fuisse videtur.

Pro horum concordia dicit S. Hieronymus, quod aliquid dicitur in Scripturis de Salomone, in quantum fuit res quædam et homo particularis, puta quod fuit filius David ex Bethsabee;10 aliquid quoque fertur de eo, in quantum fuit Christi figura, et talia plenius sunt impleta in Christo, quam Salomone, qualia sunt quæ hic dicuntur.11 Sic et illud in Osee, Ex Ægypto vocavi filium meum, sanctus evangelista Matthæus allegat de Christo prædictum.12 Illud quoque in Exodo, de agno paschali conscriptum, Ossa ejus non confringetis, sanctus Johannes evangelista de Christo inducit:1314 Os, inquiens, non comminuetis ex eo. Hinc quidam scribit circa hunc locum: Salomon fuit figura Christi. Figura autem quum sit res aliqua, potest considerari tripliciter. Primo, ut res tantum in se. Secundo, ut figura alterius tantum. Tertio, secundum utrumque. Sicque aliqua in Scripturis dicuntur de Salomone secundum se: et ita non fuit figura Christi, sicut quod fabricatus est idola.15 Aliqua vero dicuntur de eo, in quantum fuit figura Christi tantum, ut illud in Psalmo, Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum:16 quod Salomoni non competit, quia non fuit monarcha, sed Christo. Alia dicuntur de Salomone utroque modo, quæ scilicet verificata sunt de ipso, licet imperfecte, et de Christo perfectius: cujusmodi sunt quæ hic ponuntur in littera, saltem pro parte magna. Istud convenienter dictum videtur, excepto eo quod præsupponit præallegatum versiculum, Dominabitur a mari usque ad mare, etc., imo et psalmum illum, Deus judicium tuum regi da, scriptum esse de Salomone ad litteram:17181920 imo ad litteram de Christo conscriptus est, secundum doctores catholicos, quum multa dicantur in psalmo illo, quæ nequaquam conveniunt Salomoni, videlicet: Et permanebit cum sole et ante lunam. Itemque, Coram illo procident Æthiopes. Et, Adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Et, Ante solem permanet nomen ejus. Et, Benedicentur in ipso omnes tribus terræ.

Itaque exponenda est littera ista primo, quantum fieri potest, de Salomone: Quumque completi fuerint dies tui, suscitabo semen tuum post te, id est, Salomonem filium tuum, te defuncto, elevabo et confirmabo in regno. Quamvis etenim, vivente David, Salomon fuerit unctus in regem, et sederit in solio regni, ut infra habetur, tamen post mortem David, principatus Salomonis cœpit omnibus divulgari, et dominatu patris sui sublimior atque potentior fieri, juxta illud libri primi Paralipomenon: Magnificavit Dominus Salomonem, et dedit ei gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel. Hinc aliqui dicunt, quod quamvis Salomon, David vivente, fuit unctus et inthronizatus in regem, non tamen firmiter stabilitus in regno, quousque defuncto David, et interfectis Joab et Adonia, dissipati sunt qui Adoniæ favebant. Quod egredietur de utero tuo, id est, nascetur ex semine tuo secundum corpus, non quod anima traducatur cum semine; et quamvis mater ministret substantiam fetus, vis tamen formativa et ratio seminalis, in semine patris sunt. Quamvis autem Salomon natus fuit ante obitum David, non tamen quando ista prædicebantur per Nathan: ideo prætactæ clausulæ, ad diversa sunt tempora referendæ. Et firmabo regnum ejus. Unde infra habetur, Firmatum est regnum ejus nimis. Ipse ædificabit domum nomini meo, hoc est templum ad laudem et gloriam meam, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum, id est per omne tempus veteris Testamenti, præsertim nisi posteritas sua peccando ponat obicem impletioni promissionis istius. Etenim sicut Jacob prædixerat, non fuit in toto ablatum sceptrum de Juda, et dux de femore ejus non defecit per posteros David, præsertim usque ad tempus Herodis alienigenæ et veri Messiæ. Nam et Machabæi ex uno latere erant de tribu Juda. Potest quoque veraciter dici, quod thronus David ac Salomonis, sit perpetuatus in Christo, cujus regni non erit finis, qui de illorum natus est semine.

Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, hoc est, per gratiam adoptionis, et curam provisionis ero pater ipsius, et ipse erit filius meus adoptivus, saltem ad tempus, et secundum præsentem justitiam. Salomon quippe longo tempore habuit se devote. Nam et infra habetur, quod Dominus dilexit eum, et a Nathan vocatus est Amabilis Domino. An vero etiam secundum æternam prædestinationem fuerit talis, infra quæretur. Hinc primo Esdræ libro scriptum est : Certe in gentibus multis non erat rex similis Salomoni, et dilectus Deo suo erat. Qui si inique aliquid gesserit. Nam et Salomon tandem gravissime est transgressus. Verumtamen universorum præscius Dominus, sic quasi ambigue et conditionaliter est locutus, ne Salomon videretur ex necessitate quadam peccasse, si ejus transgressionem Deus absolute prænuntiasset. Arguam eum in virga virorum, hoc est afflictione inferenda a viris, seu gladio adversariorum. Unde infra libro tertio recitatur, quod propter scelera sua Dominus suscitavit ei adversarios multos, et per Ahiam prophetam prædixit regnum dividendum, atque pro majori parte ipsi Jeroboam tribuendum : quo cognito, valde afflictus est Salomon. Et in plagis filiorum hominum, hoc est diversis incommodis atque molestiis, quibus filii hominum solent affici in hac vita, ac invicem sibi inferre. Quum enim peccasset tam dire in senio

Gen. XLIX, 10.

Luc. 1, 33.

Rom. 1, 3.

II Reg. XII, 26.

II Esdr. XIII, 25.

III Reg. XI, 1-8.

Ibid. 14, 23-26, 30-37.

Ps. LXXI, 5.

Ibid. 9.

Ibid. 11.

Ibid. 17.

Ibid. 12.

III Reg. 1, 39, 46; II, 10.

I Par. XXIX, 25.

III Reg. XI, 10, 25, 34. suo, tandem ad diversas devenit tristitias, prout ipse in Ecclesiaste testatur:21 Vidi, inquiens, universa sub sole, et ecce vanitas et afflictio spiritus. Idcirco tæduit me vitæ meæ. Tunc quoque minorata est fama ejus. Circa hoc refert Lyra, in Hebræo habetur, In plagis filiorum Adam. Quod exponunt Hebræi, dicentes, quod primus Adam in centum tribus annis, quibus continuit ab Eva propter occisionem Abel, commixtus est dæmonibus succubis, quæ conceperunt ab eo, pepereruntque dæmones, qui postea incitaverunt Salomonem ad peccandum: propter quod divisum fuit regnum suum tempore filii sui. Ecce quam stolidissimis erroribus involvuntur Judæi.

Misericordiam autem meam non auferam ab eo. Qui dicunt Salomonem finaliter pœnituisse, et esse salvatum, exponunt hoc sic: Misericordiam autem meam, hoc est gratiam finalem, non auferam ab eo, sed temporaliter castigatum ac pœnitentem salvabo. Hinc Magister in historiis loquitur: Ex hac promissione conjicitur, quod salvus sit Salomon. Ceteri qui vel putant vel affirmant eum esse damnatum, ita exponunt: Misericordiam meam non auferam ab eo, id est, propter scelera sua non tollam ab eo ac posteris ejus regiam potestatem, successoremque regni. Cui expositioni videtur consonare quod subditur: sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea, hoc est a pietatis meæ respectu, ita ut in posteris ejus non manserit regale imperium; vel (ut aliqui dicunt) quem juste damnavi. De qua re quid sentiendum appareat, tactum est plenius ultimo primi libri capitulo.22 Præterea, quamvis non solum Lyra, sed alii quoque quidam expositores catholici, ablationem istam misericordiæ Dei referant ad destitutionem regiæ successionis, tamen Rabbi Paulus circa hoc specialiter scribit contra Lyram, dicendo: In hoc quod dicit postillator verbum illud, Misericordiam autem meam, etc., non intelligi, nisi quantum ad temporale regnum, videtur nimis litteralizare. Manifestum est namque secundum doctores nostros, puta catholicos, quod lex vetus disponebat ad Christum, sicut imperfectum ad perfectum. Unde communiter temporalia bona David et filio ejus promissa, [principaliter intelliguntur pro spiritualibus,] similiter perpetuitas fidelitatis domus ejus. Et si intelliguntur de regno temporali, principalius tamen etiam ad litteram intelligenda sunt de regno æterno, sicut illud quod dictum est Abrahæ: In semine tuo benedicentur omnes gentes.23

Et fidelis erit domus tua et regnum tuum, usque in æternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus jugiter. Quamvis istud aliquo modo dicatur posse exponi de posteris David et successoribus regni sui, videlicet Salomone ac ceteris, quoniam multi eorum fuerunt justi, et veræ Deitatis cultores, qui et aversos reducerunt ad Dei cultum, ipseque Salomon multo tempore fuit fidelis;24 tamen secundum Augustinum, ista expositio est valde impropria.25 Nam et Salomon, ejusque filius Roboam, ac multi alii reges, ex eis nati, ad idololatriam et carnalitates nimias corruerunt. Ait itaque Augustinus: Errat qui putat promissionem hanc in Salomone completam. Attendit quod dictum est, Hic ædificabit mihi domum, quoniam Salomon nobile templum exstruxit;26 et non attendit, quod dicitur, Fidelis erit domus tua, etc. Attendat ergo domum Salomonis, plenam mulieribus alienigenis colentibus falsos deos, et ipsum regem quondam sapientem, ad idololatriam eamdem seductum.27 Nec audeat æstimare, Deum istud mendaciter promisisse, et talem Salomonis ruinam Deum non præscisse. Idcirco in Christo, qui factus est ex semine David secundum carnem, videmus ista impleta;28 nec alium quærimus sicut Judæi. Nam et ipsi hunc filium David promissum, non intelligunt Salomonem, sed alium sperare se dicunt, cujus imago aliqua seu figura præcessit in Salomone, qui templum ædificavit, et juxta nominis sui interpretationem, habuit pacem, atque in regni sui exordio fuit laudabilis.293031

Secundum omnia verba hæc jam descripta, et juxta universam visionem istam imaginariam, imo et prophetalem, cujus sensum intellexit Nathan propheta, (propter quod fuit, quantum ad hoc, visio seu revelatio etiam intellectualis), sic locutus est Nathan ad David.

Jam exponenda est littera ista de Christo, de quo planius veriusque exponitur.32 Quumque completi fuerint dies tui, suscitabo semen tuum post te, id est, Christum ex semine tuo faciam nasci ex Virgine gloriosa: juxta illud in Jeremia, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum;33 quod egredietur de utero tuo, non immediate, sed per intermedios multos; vel, Ex utero tuo, id est ex utero Virginis ex te natæ. Et firmabo regnum ejus. Unde angelus dixit ad Virginem: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis.34 Ipse ædificabit domum nomini meo, id est militantem Ecclesiam: quia congregavit fideles per fidem et caritatem, ex quibus tanquam ex vivis et electis lapidibus, Deo Patri seu superbeatissimæ Trinitati templum construxit, in quo Deus habitat gratiose, et regnat benigne.35 Hinc per Zachariam prædictum est:36 Ecce vir, Oriens nomen ejus, et ædificabit templum Domino. De hac domo ait Apostolus ad Hebræos:37 Christus tanquam filius in domo sua, quæ domus sumus nos. Atque ad Timotheum: Scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.38 Et stabiliam thronum regni ejus, id est regiam ejus auctoritatem ac judiciariam potestatem, usque in sempiternum. Christus quippe regnat in militanti Ecclesia per fidem et gratiam usque ad finem mundi. Deinde per beatificam visionem et gloriæ lumen regnat in ea, in patria, et in tota triumphante Ecclesia. Unde a Daniele est prædictum: Dedit ei Antiquus dierum, videlicet Pater æternus, potestatem et honorem et regnum, et omnes populi, tribus et linguæ servient ei.39 Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur. Hinc Isaias: Super solium, inquit, David et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud, et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum.40

Ipse erit mihi in filium, hoc est, Filius meus naturalis, verus et unicus erit, imo et æternaliter est. De quo in Proverbiis dicitur: Quod nomen ejus?41 et quod nomen filii ejus, si nosti? Qui (ut ad Romanos asseritur) prædestinatus est Filius Dei in virtute.42 Et ego ero ei in patrem, id est, Pater ejus consubstantialis et æternalis ero et sum. Qui si inique aliquid gesserit. Hic Judæi insultant nobis, dicentes: Aut inique aliquid egit Christus vester, aut non. Si sic, ergo peccator est; si non, ergo istud non est de ipso prædictum. Ad quod respondetur, quia (ut apud Isaiam legitur) Christus iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.43 Sed quum ipse sit caput omnium electorum, cum quibus constituit unum mysticum corpus, quædam in Scripturis dicuntur de ipso in persona membrorum suorum, propter connexionem et condescensionem capitis hujus ad membra sua: sicque mos est Scripturæ, ea quæ capitis sunt, adscribere membris, et econverso. Unde in Psalmo cujus exordium est, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, qui de Christo ejusque traditore manifeste conscriptus est, legitur:4445 Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi. Arguam eum in virga virorum, id est, membra ejus corripiam, puta credentes, vel ipsum pro peccatis membrorum, juxta illud in Isaia:46 Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.47 Unde ait in Psalmo: Quæ non rapui, tunc exsolvebam. Itemque: Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.48

Misericordiam autem, hoc est gratiam, meam non auferam ab eo: quoniam Christus fuit summe præventus, repletus, et confirmatus in gratia secundum naturam assumptam, et fuit in eo gratia unionis, responsa, ac propitiabatur populo suo :4950 sicque tabula illa fuit quasi sedes Dei, ut dictum est plenius in Exodo.51 gratia capitis, gratia personalis, et gratia beatificæ visionis. Vel, Misericordiam meam non auferam ab eo : quia Christus in suis vicariis, principibus ac prælatis, jugiter regnat in universali Ecclesia, et membris ipsius abundantissima gratia est collata sub evangelica lege : propter quod tempus novi Testamenti, tempus gratiæ appellatur. Unde in Zacharia scriptum est :52 Et erit qui offenderit ex eis in die illa, quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum. Quod prædictum est ad designandum magnitudinem pietatis ac gratiæ Dei tempore Christi ac evangelicæ legis. Et fidelis erit domus tua : hoc est, Christi familia constans erit in fide et gratia, quæ vocatur domus David, hoc est Christi præfigurati per David; vel, quia fideles sunt spirituales filii David per fidei ac virtutum sequelam, sicut in simili ait Apostolus ad Galatas :53 Qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahæ. Hinc in Actis primitiva Ecclesia legitur orando dixisse :

Deus, qui dixisti per os David patris nostri.54 Ideo ait Glossa : Ecclesia dicitur domus David propter genus David, et domus Dei propter templum Dei de hominibus factum.

Consequenter describitur, qualiter David ex tantis Dei promissis, non est inaniter elevatus, sed humiliter regratiatus. Ingressus est autem David rex. Quo introivit? Puto quod in locum seu tabernaculum, in quo collocaverat arcam, ut præcedenti habetur capitulo, ut in loco illo sacro devotius se haberet. Siquidem dispositio, consecratio, et sanctimonia loci, cooperantur ad devotionis augmentum. Et sedit coram Domino, hoc est, humiliter posuit se in Dei præsentia, quæ ibi specialiter fuit propter arcæ præsentiam, et loci consecrationem.55 Unde quidam exponunt, Coram Domino, id est coram arca in qua Deus specialiter præsentabatur. Nam et supra arcam facta fuit ac stetit aurea tabula, quæ dicebatur propitiatorium atque oraculum, quia ex illo loco Dominus exaudivit orantes, et dedit

Et dixit : Quis ego sum, Domine Deus? quasi dicat, Indignus sum tantis beneficiis tuis, et tam gratioso respectu majestatis tuæ ad me. Et quæ domus mea? hoc est soboles, tribus seu familia : tanquam dicat, Nec ipsa hæc meruit. Quia adduxisti me hucusque :56 id est, ab exordio vitæ meæ fuisti mihi gratiosus defensor et conservator usque in præsens, atque per semitas æquitatis me direxisti, quemadmodum scriptum est, Justum deduxit Dominus per vias rectas :575859 ita ut dicere queam, Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me.60 Vel, Adduxisti me hucusque, hoc est usque ad solium istud regale, et usque ad prosperitatem qua polleo. Itaque sanctus David, quanto summi et primi benefactoris majestatem ac munificentiam plenius consideravit, tanto se ipsum profundius humiliavit, et præcordiali affectu gratias egit. Sed et hoc ipsum parvum vissum est in conspectu tuo, Domine Deus, parum parum

Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? id est, tanta est pietas ac liberalitas tua in me, ut tibi sufficienter et plene nequeam grates rependere, nec majora audeo postulare : imo plura et ampliora dedisti ac spopondisti, quam petere præsumpsissem. Tu enim scis servum tuum, Domine Deus, hoc est, cor meum cognoscis, et scis quod ex animo loquor ista; per effectum quoque beneficiorum ac promissorum jam prætactorum demonstras, quod memor sis mei, et per approbationem me noscas, ac speciali modo me scias, quemadmodum dixisti ad Moysen : Te ipsum novi ex nomine.61

Propter verbum tuum, id est ad verificandum promissa, quæ sanctis Patriarchis Abrahæ, Isaac, et Jacob promisisti de regia stirpe oritura ex eis per tribum Juda, et quæ specialiter prædixisti Samueli de me, et secundum cor tuum, hoc est ex cordis tui proposito, et juxta magnitudinem liberrimæ tuæ liberalitatis;62 itemque, Secundum cor tuum, hoc est ex pietate et caritate voluntatis tuæ ad nos, et secundum propriam tuam bonitatem, qua proprium tibi est divitias tuas aliis communicare; fecisti omnia magnalia hæc, id est, tot et tanta beneficia dedisti ac promisisti. Hinc ad Ephesios ait Apostolus :63 Deus operatur omnia secundum propositum et consilium voluntatis suæ. Ita ut notum faceres servo tuo, hoc est, mihi hæc ipsa notificares, et quid in posterum sis facturus, prædiceres. Nam et hoc est speciale donum Dei, scire beneficia ejus, similiter futura prænoscere. Propter quod loquitur Paulus :64 Non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Idcirco magnificatus es, Domine Deus, hoc est, excellentiam magnifice demonstrasti, atque in corde meo magnus es cognitus ac honoratus. Nam et hoc ad magnificum spectat, dare et agere ampliora quam meretur recipiens. Quia non est similis tui in creaturis, id est æqualis, quum sis universis ac singulis infinite sublimior. Verumtamen rationales et intellectuales creaturæ sunt similes Deo, similitudine participata et imitativa, imo ad

Gen. i, 26, 27. ad quam similitudinem hortatur nos Christus, Estote, inquiens, perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.65 Neque est Deus extra te in omnibus quæ audivimus auribus nostris, hoc est, præter te non est verus Deus, nec dii gentium, de quibus audivimus, veram habent in se deitatem.

Quæ est autem, ut populus tuus Israel, gens in terra? id est, in mundo hoc inferiori non est gens tantæ dignitatis et gratiæ, ut plebs Israelitica : quod verum fuit tempore veteris Testamenti, sub quo plebs illa fuit a Deo præelecta, et multis ac magnis donis, virtutibus, miraculis, præ ceteris decorata. Propter quod locutus est Moyses : Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram, quia dilexit vos Dominus.66 Propter quam Israeliticam gentem ivit Deus, hoc est, per opera sua gratiosa atque miraculosa processit, et in Moyse ivit. Ivit quoque per angelum, qui filios Israel in columna ignis et nubis præcessit et duxit, juxta illud Exodi :6768 Ecce ego mitto angelum meum, qui præcedat te, et introducat ad locum quem paravi.6970 Et angelus iste interdum vocatur Deus aut Dominus, prout in Exodo patet, quia in Dei persona apparuit, loquebatur, aut aliqua faciebat, ut sanctus exponit Gregorius. Circa hæc scribit Lyra : In Hebræo habetur, Quæ est gens ut populus tuus Israel, propter quam iverunt dii? Quod exponit Rabbi Salomon de Moyse et Aaron, qui missi fuerunt ad educendum Israel de Ægypto, et dicuntur dii participative. Sed melius potest exponi de pluralitate Personarum in divinis, quarum indivisa sunt opera : sicque notatur pluralitas Personarum, quum dicitur, Iverunt dii, quia tres Personæ vere dicuntur deitatem habentes. Quoniam tamen deitas illa et essentia, simpliciter una est in tribus Personis, ideo subditur in singulari, Ut redimeret eam sibi.

Ut redimeret eam sibi in populum, hoc est, quatenus Deus ad suum honorem liberaret plebem Israeliticam a servitute

Ægyptiorum, ad hoc quod esset populus suus peculiaris, et suis beneficiis gratus, ac libere sibi serviret in terra promissionis; et poneret sibi nomen, hoc est, denominationem acciperet a plebe præfata: quoniam propter opera circa eam exhibita, vocatus est Deus Israel, et Deus Hebræorum, juxta illud Exodi:71 Deus Hebræorum vocavit nos. Vel, Poneret sibi nomen, hoc est, præclaram acquireret famam per mirabilia pro populo illo peracta. Unde in Exodo dixit ad Moysen:72 Videntibus cunctis, signa faciam, quæ nunquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus. Et cur faceret ea, exprimit in libro Numerorum, dicens:73 Vivo ego, et implebitur gloria Domini universa terra. Hinc quum Dominus permisisset filios Israel a viris Hai fugari, Josue plorans et orans, inter cetera dixit ad Deum:74 Quid facies magno nomini tuo? Hinc demum scriptum est in Isaia:75 Qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum. Et rursus ibidem loquitur Deo Isaias: Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ.

Faceretque eis, hoc est pro redemptione Israelitarum, magnalia, id est supernaturalia signa, atque magnifica opera, quoad Hebræorum eductionem, quæ erant Ægyptiis metuenda. Propter quod subditur: et horribilia super terram, sicut quod tribus diebus fuerunt palpabiles tenebræ in Ægypto, ita quod nullus Ægyptiorum videre potuit proximum suum, et aliæ plagæ Ægyptiis inflictæ, quæ in Exodo sunt descriptæ;76 a facie populi tui, hoc est, hæc magnalia peregisti intuitu Israeliticæ plebis tuæ, ac dividendo inter populum tuum atque Ægyptios. Propter quod Moyses dixit ad Pharaonem:77 Ut scias quanto miraculo Dominus dividat inter filios Israel et Ægyptios. Quidam exponunt aliquid subintelligendo, ut sit sensus: Fecisti magnalia et horribilia illa, supple, ejiciendo ac dejiciendo adversarios a facie populi tui Israel, per quem Ægyptios ac Chananæos multipliciter peremisti. Huic expositioni consonat illud primi Paralipomenon: Magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus.78 Quem redemisti tibi ex Ægypto, unde per Moysen tuum populum eduxisti ad tui ipsius laudem et gloriam, gente et deo ejus: hoc est, ex Ægyptiaca gente et diis eorum, tuum populum eruisti, qui non solum Ægyptiis, sed et idolis eorum in Ægypto servivit, quemadmodum in Deuteronomio et Ezechiele manifeste habetur.7980 Itaque ponitur hic numerus singularis pro plurali, quum dicitur, Et deo ejus. Porro Deus non solum Ægyptios, sed et deos eorum contrivit, juxta illud in Numeris: Nam et in diis eorum exercuit ultionem.81 Aliqui textus habent, Gentem et deum ejus. Quod quidam exponunt sic: Gentem, utpote præfatum Israeliticum populum; et deum ejus, hoc est Moysen, cui in Exodo loquitur Dominus: Ecce constitui te deum Pharaonis.82 Alii sic exponunt, Gentem et deum ejus, id est, plebem Chananæorum, ac deos eorum, supple, expulit et ejecit Deus a facie Israelis. Verumtamen sensus iste non videtur ex textu haberi.

Et firmasti tibi populum tuum Israel in populum sempiternum: hoc est, per dona gratiæ tuæ firmiter statuisti hunc populum esse populum tuum hereditarium, ac jugiter te colentem, juxta illud in Isaia, Hereditas mea Israel: et hoc per successionem impletum est in electis ex populo Judæorum, quia reliquiæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt.8384 Vel sensus est, quod hoc Deus fecit quantum in se fuit, quamvis populus ille se frequenter avertit a Deo, et tandem pro maxima parte omnino aversus fuit ac induratus. Et factus es, tu Domine Deus, eis in Deum: hoc est, tu qui universorum creator ac Dominus es, factus es specialiter Deus plebis illius, conferendo eis legem, ac alia beneficia multa et magna: sicque factus es Deus illorum absque tui ipsius mutatione per novos effectus omnipotentiæ ac beneficentiæ tuæ, juxta quem sensum fertur in Psalmo, Domine, refugium factus es nobis.85 Hinc in Exodo Dominus ait filiis Israel: Educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et redimam in brachio excelso, et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus.8687 Denique de hac Israelitici populi electione, claritate et excellentia, ait Moyses: Non est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Quæ est enim alia gens sic inclyta, ut habeat cærimonias justaque judicia, et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos tuos?88

Nunc ergo, Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum, hoc est, perpetuo imple præfatam promissionem, mihi ac posteritati meæ a te factam; et fac sicut locutus es, ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, hoc est, ad tui ipsius reverentiam fac hoc, atque dicatur: Dominus exercituum, Deus super Israel, hoc est, Deus omnipotens et Dominus cœlestium agminum, dignanter factus est Deus Israeliticæ plebis, super eam speciali provisione respiciens. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino: hoc est, soboles, familia seu successio mea coram te firmiter permanebit, si feceris sicut locutus es, et sicut oro impleri. Quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti auriculam servi tui, hoc est, auribus meis per Nathan prophetam denuntiasti, dicens: Domum ædificabo tibi, id est, successores in regno ex semine tuo tibi præstabo, sicut expositum est. Propterea invenit servus tuus cor suum, hoc est, fiduciam istam orandi concepit, istamque voluntatis suæ dispositionem sensit in se, ut oraret te oratione hac. Quasi dicat: Nisi tua pia promissione et gratiosa præventione mihi tanta ac talia spopondisses ac prædixisses, non præsumerem ista orare.

Nunc ergo, Domine Deus, tu es Deus, qui nec mentiri, nec fallere potes, quum sis substantialiter verus et veritas, et verba tua erunt vera. Locutus es enim ad servum tuum bona hæc. Incipe ergo implere quæ promisisti, et benedic domui servi tui, id est, in prole atque domesticis meis auge, et conserva tuarum munera gratiarum, ut sit in sempiternum coram te, hoc est, jugiter tibi sit placita, et coram te permansura, quia tu, Domine Deus, locutus es hæc; et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.

Præterea quæri potest, cur David tam ferventibus repetitisque verbis rogavit verba divinæ promissionis impleri, quum verba Dei cassa esse non queant, nec falsa. Et respondendum, quod David non ignoravit promissiones Dei frequenter esse intelligendas sub conditione implicita, utpote nisi homines peccando obicem ponerent: ideo exoravit pro gratia, ne vel ipse vel posteri sui obstaculum ponerent impletioni divinæ promissionis. Insuper scivit Deum sic multa promittere, ut tamen velit ea per orationes et opera bona promereri seu obtineri. Propter quod etiam Christus passione instante oravit pro sua glorificatione, dicens: Pater, venit hora, clarifica filium tuum.89 Hinc quoque per Jeremiam loquitur Deus: Subito loquar de gente et regno, ut ædificem et plantem illud.90 Si fecerit malum in oculis meis, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum, ut facerem ei. Itaque sicut juxta commune dictum Sanctorum, quædam est prophetia prædestinationis, quæ semper certitudinaliterque impletur; alia est prophetia comminationis, quæ aliquando non impletur: sic quædam divina promissio, est promissio prædestinationis, quæ impletur certissime, et quædam conditionis, cujus impletio ex meritis pendet eorum quibus fit ipsa; et hi quibus fit, interdum non sciunt qualiter sit intelligenda divina promissio eis facta. Et quamvis contingat non fieri quod Deus promisit, nihilo minus verba Dei sunt vera, quia secundum intellectum, quo a Deo prolata sunt, et secundum quem vere accipienda sunt, indubitanter sunt vera.

Footnotes

  1. Cf. I Reg. xxiii, 14; xxvi, 24; II Reg. vii, 6, 14. Prov. iii, 5. ↩

  2. Rom. viii, 7, 6. ↩

  3. Is. xxxii, 18. ↩

  4. II Reg. xi, 4, 14 et seq.; et xxiv. ↩

  5. Exod. 1, 21. ↩

  6. Job xiv, 5. ↩

  7. III Reg. ix, 1-8. ↩

  8. Hebr. 1, 5. ↩

  9. III Reg. ix, 1, 39; 11, 12. ↩

  10. II Reg. xii, 24. ↩

  11. Osee xi, 1. ↩

  12. Matth. 11, 15. ↩

  13. Joann. xix, 36. ↩

  14. Exod. xii, 46. ↩

  15. III Reg. xi, 7. ↩

  16. Ps. lxxi, 8. ↩

  17. Matth. ii, 15. ↩

  18. Matth. i, 39; ii, 12. ↩

  19. Hebr. i, 5. ↩

  20. Exod. i, 21. ↩

  21. Eccle. 1, 14; II, 17. ↩

  22. 1 Reg. xxxi. ↩

  23. Gen. xxii, 18. ↩

  24. III Reg. III, 3. ↩

  25. III Reg. XI, 4; XIV, 22-24; etc. ↩

  26. III Reg. VI, VII. ↩

  27. III Reg. XI, 1-3. ↩

  28. Rom. 1, 3. ↩

  29. Rom. I, 3. ↩

  30. I Reg. XXXI. ↩

  31. Eccle. I, 14; II, 17. ↩

  32. Sensus allegoricus. ↩

  33. Jer. xxiij, 5. ↩

  34. Luc. i, 32, 33. ↩

  35. I Petr. u, 5. ↩

  36. Zach. vi, 12. ↩

  37. Hebr. iii, 6. ↩

  38. I Tim. iii, 15. ↩

  39. Dan. vii, 14. ↩

  40. Is. ix, 7. ↩

  41. Prov. xxx, 4. ↩

  42. Rom. i, 4. ↩

  43. Is. liii, 9. ↩

  44. Ibid. 5. ↩

  45. Ps. xl, 2. ↩

  46. Is. liii, 6. ↩

  47. Ps. lxviii, 5. ↩

  48. Ps. lxxxvii, 8. ↩

  49. I Petr. ii, 5. ↩

  50. Jer. xxiii, 5. ↩

  51. Exod. xxv, 17. ↩

  52. Zach. xii, 8. ↩

  53. Galat. iii, 7. ↩

  54. Act. iv, 25. ↩

  55. II Reg. vi, 17. ↩

  56. Gen. i, 28. ↩

  57. Sap. x, 10. ↩

  58. Gen. viii, 17; ix, 1, 7. ↩

  59. Ibid. viii, 17; ix, 1, 7. ↩

  60. Ps. lxxii, 24. ↩

  61. Exod. xxxiii, 17. ↩

  62. 1 Reg. xv, 28; xvi, 1, 12. ↩

  63. Ephes. i, 11. ↩

  64. 1 Cor. ii, 12. ↩

  65. Matth. v, 48. ↩

  66. Deut. vii, 6, 8. ↩

  67. Exod. xiii, 21. ↩

  68. Num. xiv, 14. ↩

  69. Exod. xxiii, 20. ↩

  70. Ibid. xxiii, 20. ↩

  71. Exod. III, 16. ↩

  72. Exod. XXXIV, 10. ↩

  73. Num. XIV, 21. ↩

  74. Josue VII, 5, 9. ↩

  75. Is. LXXXI, 12. ↩

  76. Exod. X, 22, 23. ↩

  77. Exod. XI, 7. ↩

  78. 1 Par. XVII, 21. ↩

  79. Cf. Josue XXIV, 14; ↩

  80. Ezech. XVI, 26. ↩

  81. Num. XXXIII, 4. ↩

  82. Exod. VII, 1. ↩

  83. Rom. XI, 5. ↩

  84. Is. XIX, 25. ↩

  85. Ps. LXXXIX, 1. ↩

  86. Exod. VI, 6, 7. ↩

  87. Is. LXIII, 12. ↩

  88. Deut. IV, 7, 8. ↩

  89. Joann. XVII, 1. ↩

  90. Jer. XVIII, 9, 10. ↩

Chapter 13 of 36