Skip to the text

Articulus 13

DE SPIRITUALI ET MYSTICA EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI INTELLIGENTIA.

FACTUM est autem quum sedisset rex David in domo sua, etc. Moraliter ex capituli hujus initio instruuntur christiani principes ac prælati, ut tempore pacis et prosperitatis nequaquam vacent otio, ludis, jocis, libidini, sed zelo divini honoris; et quanto ab exterioribus hostibus liberiores consistunt, atque majori quiete et prosperitate utuntur, tanto contra invisibiles hostes sollicitius vigilant, et beneficia Dei profundius pensent, sicque vehementius accendantur ad divini cultus promotionem. Videsne quod ego habitem in domo cedrina? Erubuit sanctus David, quod palatium suum pulchrius ac pretiosius fuit tabernaculo Dei, in quo fuit arca: per quod plurimi principes et prælati divites ac nobiles carne, redarguuntur, qui pretiosa et ampla habent aut construunt castra, fortalitia, palatia aut castella, nec curant quod materiales ecclesiæ, in quibus dignissimum Sacramentum servatur, aliaque sacramenta ac divina exercentur, de vili constant materia, aut vetustate labuntur, nec reparantur, imo ad reparationem hujusmodi inveniuntur parcissimi. In his improbus amor sui præponderat zelo Dei, idcirco sunt ministri diaboli. Insuper, unusquisque fidelium fervens sit ad construendum Deo templum in semetipso, et item in cordibus proximorum, ita ut in primis purget se ipsum, deinde verbo aut exemplo proximorum purgationi et ædificationi intendat. Nam ut docet Apostolus, non solum animæ, sed et corpora nostra templa sunt Spiritus Sancti, si virtutibus obsequantur.1 Iterum, sicut David quamvis rex magnus et sapientissimus fuit, tamen a Nathan propheta quæsivit consilium; sic magnates et omnes qui præsunt, a viris justis ac prudentibus, qui non tantum præsentia, sed et futura prospiciunt, debent investigare quid præsertim in arduis sit agendum. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Cum viro sancto assiduus esto, quemcumque noveris observantem timorem Dei, cujus anima est secundum animam tuam.2

Numquid tu ædificabis mihi domum? Ecce quod Deus omnipotens, justus et sanctus, noluit sibi materiale templum ædificari a David, nec ab aliquo judicum Israel, qui ante eum fuerunt, quoniam viri sanguinum erant. Etenim quamvis infra tertio libro Salomon dicat, patrem suum David non potuisse templum construere propter ingruentia undique bella, attamen veram atque potissimam causam prohibitionis illius ipsemet David Salomoni aperuit, primo Paralipomenon libro loquens ad eum:3 Fili mi, voluntatis meæ fuit, ut ædificarem domum nomini Dei mei; sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti, nec poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me.4 Hinc in novo etiam Testamento effusores sanguinis sunt irregulares, nec clericis licet bellare. Verumtamen ædificatio templi prohibita fuit David mystica significatione, ad designandum, quod qui exterioribus involvuntur, et rebus carnalibus occupantur, ac circa litigia et vindictas intenti sunt, ad spiritualem ædificationem templi Dei, hoc est reformationem correctionemque proximorum, inepti exsistunt. De hoc multa scribit Gregorius, cujus verba habentur in Glossis. Nempe per prohibitionem illam (ut ait) est designatum, quod in se ipso debet mundus exsistere, qui vult aliorum peccata corrigere.5678 Quod utique decet, ne ei dicatur : Medice, cura te ipsum. Et illud Apostoli : Qui alium doces, te ipsum non doces. Porro in novo jam Testamento quo abierunt figuræ, viri sanguinarii materiales ecclesias ædificare non prohibentur :9 imo plurimum commendantur, qui circa religiosorum locorum et ecclesiarum atque altarium constructionem liberales exsistunt. Et qui circa hæc opera pietatis tenaces sunt, pensent quod per Aggæum loquitur Dominus : Quia domus mea deserta est, et vos festinastis unusquisque in domum suam : propter hoc super vos prohibiti sunt cœli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum.1011 Unde elicitur, quod liberales circa construenda loca sacra, merentur etiam in præsenti affluentiam temporalem ac corporis sospitatem, et ultra hæc, dona gratiæ in præsenti, ac bona gloriæ in futuro.

Ego te tuli de pascuis. David fuit evidens Christi figura. Christum autem Deus Pater constituit regem, ducem atque pontificem super universum populum suum :1213 imo quum Jesus Christus greges populorum sequeretur, eundo inter illos ad baptismum S. Joannis, et in deserto jejunasset, mox a Patre missus est ad populum Israel instruendum, et tunc per diversa miracula ac præclarissima signa est magnificatus, et præ cunctis hominibus spectabilis factus. Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo eum, et habitabo cum eo, etc. Omnia ista multo excellentius sunt impleta in populo christiano sub evangelica lege, quam unquam in populo Judæorum. Nempe populum christianum posuit Deus non solum in terra promissionis, sed et in toto orbe terrarum, quem plantavit per dona gratiæ in pace et securitate, et habitavit variis modis in medio ejus.

Quæ est gens ut populus tuus Israel? Ista excellentia populo christiano præclarissime competit. Etenim propter redemptionem et salutem populi hujus, Deus Dei Filius descendit in mundum, et intravit Ægyptum, ad litteram; spiritualiter quoque, assumendo pœnarum et tribulationum obscuritatem. In Apocalypsi autem hic mundus Ægyptus et Sodoma nuncupatur. Christus quoque a populo quem sanguinis sui pretio de spirituali Ægypto seu vitiorum caligine liberavit, Deus Christianorum vocatur.14 Quæ autem, qualia, et quanta miracula, signa, prodigia et portenta fecerit Christus per se ipsum, per gloriosos Apostolos, per martyres sanctos et ceteros præelectos pro populo christiano convertendo, corroborando, salvando, nullus plene potest exprimere : imo omnia illa magnalia quæ olim in lege exhibuit populo Judæorum, per beatissimos Apostolos transtulit ad plebem Christianorum, inter quos incomparabiliter plura et majora egit miracula, atque effudit gratiarum charismata, quam olim in veteri Testamento. Et firmavit sibi hunc populum in populum sempiternum, Ecce, inquiens, ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi; et populum illum antiquum, ob suam incredulitatem, usque in finem reliquit.

Præterea exemplo sancti David, discamus universa beneficia Dei generalia et specialia, naturalia et supernaturalia, corporalia ac spiritualia, quantum nobis possibile est, vigilanter attendere, frequenter recolere, ac super his Deo altissimo totis viribus, devotissima ac ardentissima mente grates referre, non lingua tantum et verbis, sed opere quoque et virtuosis obsequiis. Ex consideratione demum præteritorum beneficiorum atque præsentium munerum, augeatur in nobis jugiter humilis ac filialis ad Deum fiducia, ita ut eum indesinenter oremus, in fide nil hæsitantes, sicque inveniamus cor nostrum ad ista ac cetera bona agenda : quia ut asserit Glossa, nihil fugacius est corde humano, nec instabilius videtur quid eo, quod peccando et stolide imaginando, ac frivole discurrendo, atque indomite evagando mox perdimus; sed reducendo illud ad Deum, et a vanis dispersionibus recolligendo ad necessarium unum, protinus illud inveni-

III Reg. xvii, 1. mus; et quasi cancellis clausum tenemus, dum ex assidua divinæ majestatis omnia intuentis consideratione, illud coram Deo stabilire ac semper salubriter occupare conamur, cum Elia dicentes: Vivit Dominus ante cujus vultum sto hodie. Quod qui pensare non desinit, cor suum possidet, invenit, figit, custodit ac salvat. Postremo, cum beato David Deum affectuosissime deprecemur, ut bona gratiæ ac gloriæ quæ promisit populo christiano, consequi mereamur, nec vitiis nostris indigni reddamur eisdem, nec obicem ponamus Spiritui Sancto. Quemadmodum etiam David rex sollicitus fuit pro filio idoneo successore, sic principes et prælati tota diligentia enitantur, ut viri vere idonei, virtuosi, prudentes, eis in principatu et prælatione succedant, nec aliquos nisi tales in officiis ponant, aut vices suas [eis] committant. Ad quod tam Dei quam proximorum et subditorum amore debent induci: alioqui gravissimis atque innumeris involventur peccatis.

An Salomon sit salvatus.

Circa dicta in isto capitulo quæritur, an Salomon sit salvatus. Et videtur quod imo, ex multis verbis in isto capitulo de ipso expositis, quia de ipso Dominus dixit: Quod si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo. Et rursus: Ego ero illi in patrem. Unde Magister in historiis ait: Ex hac promissione conjicitur, quod salvus sit Salomon. Idem videtur sentire Hieronymus in pluribus locis. Ambrosius quoque dicit eum ante obitum vere pœnituisse.

Eccle. 1, 12.

Lyra etiam refert hic, quod quædam glossa Hebraica dicit hoc ipsum super Ecclesiasten. Et alibi narrat, quod apud Judæos est quidam libellus de pœnitentia Salomonis. Denique in Ecclesiaste ipse Salomon loquitur: Ego Ecclesiastes, fui rex Israel in Jerusalem. Circa quod aliqui scribunt, quod ex humilitate dixit, Fui rex, quasi indignum se reputans nomine regis impræsentiarum, quum tamen rex esset; et dicunt quod edidit librum illum in senectute quum pœnituisset. In oppositum hujus arguitur, quia neque in libro Regum, nec Paralipomenon, aliquid de ejus pœnitentia tangitur (in quibus tamen ejus gravissima scelera describuntur), sicut de pœnitentia Manassæ secundo Paralipomenon agitur.

III Reg. xi, 1-8.

II Par. xxxiii, 12-19.

Insuper Lyra scribit hoc loco: Istud est mihi valde dubium, quod scilicet Salomon pœnituit, quia si vere pœnituisset, quum esset rex valde potens, destruxisset templa idolorum quæ ædificaverat, ut videtur: quod tamen non fecit, quia steterunt usque ad tempus Josiæ regis, ut infra quarto libro habetur. Nec ex hoc loco potest efficaciter argui de misericordia Dei ad eum, nisi quantum ad temporale regnum, ut præcedenti articulo dictum est. Hæc Lyra. Sed quid contra ultimam rationem hanc Lyræ scribat Rabbi Paulus, præcedenti habetur articulo. Prima quoque ratio Lyræ, quod scilicet templa idolorum destruxisset, non apparet idonea. Constat enim, quod infra Salomonem et Josiam fuerunt virtuosi reges, videlicet Asa, Josaphat, Ezechias, ac alii: qui nec templa nec idola illa destruxerunt, qui tamen toto corde idololatriam abhorrebant. Potuisset etiam Salomon in extremis pœnituisse, quando nec tempus, nec facultatem habuisset demoliendi idola illa.

IV Reg. xxiii, 13.

III Reg. xv, 14; Ibid. xxii, 43, 44; IV Reg. xvi, 3 et seq.

Verumtamen de hac re definire nil audeo, et quod sine periculo ignoratur, divino committo judicio. Siquidem multa sunt ex quibus satis timendum videtur de ejus damnatione. Nam et infra tertio libro continetur, qualiter propter scelera sua increpatus fuit a Domino, nec tamen tunc acquievit, imo volebat occidere ipsum Jeroboam, eo quod ab Ahia propheta esset designatus et prænuntiatus rex futurus super decem tribus: quod tamen Salomon scivit propter sua facinora jussum a Domino. Amplius, primo Paralipomenon legitur David Salomoni dixisse: Si quæsieris Deum, invenies; si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum. Similiter in Ecclesiastico, ubi præconia et vituperia seu vitia Salomonis scribuntur, recitatis

III Reg. xi, 9, 11.

Ibid. 40.

I Par. xxviii, 9.

Eccli. xiv, 15-27. postremo sceleribus ejus, nil prorsus de ejus pœnitentia tangitur. Itaque non simus curiosi de hac re inquirenda; sed tanti viri lapsu pensato, vereamur occulta Dei judicia, neque de sua scientia aut sapientia quis præsumat, sed magis formidet, sciens quod verissime dicat Scriptura : Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, plagis vapulabit multis.15 Et : Cui plus datum est, plus requiretur ab ipso.

Footnotes

  1. 1 Cor. III, 16; VI, 19. ↩

  2. Eccli. XXXVII, 15, 16. ↩

  3. III Reg. V, 3. ↩

  4. I Par. XXII, 7, 8. ↩

  5. * festinatis ↩

  6. Rom. ii, 21. ↩

  7. Luc. iv, 23. ↩

  8. Matth. xxviii, 20. ↩

  9. 1 Cor. x, 6, 11. ↩

  10. Agg. i, 9, 10. ↩

  11. Jacob. i, 6. ↩

  12. Matth. iii, 13; iv, 2. ↩

  13. Luc. x, 42. ↩

  14. Apoc. xi, 8. ↩

  15. Luc. xii, 47. ↩

Chapter 14 of 36