Articulus 14
EXPLANATIO CAPITULI OCTAVI : FACTUM EST AUTEM POST HÆC.
RECITATUR in capitulo isto, qualiter Dominus contulit sancto David merito suæ devotionis magnas victorias. Nam quia gratus fuit Deo, meruit plura accipere; et narrantur hic quatuor victoriæ ejus, quibus quatuor gentibus, Deo auxiliante, prævaluit. Factum est autem post hæc, percussit David cum suo exercitu Philistiim et humiliavit eos, ipsorum robur atque superbiam prosternendo. Et tulit David frenum tributi de manu Philistiim, id est, potestatem et jus quoddam exigendi tributum a filiis Israel abstulit Philistæis, vincendo eosdem. Nam longo tempore filii Israel solverunt Philistæis tributum, sed David in tantum prævaluit illis, quod facti sunt ei tributarii. Denique potestas illa exigendi tributum, recte vocatur frenum : quoniam sicut freno subditur equus sessori, sic tali potestate una gens subjicitur alteri.
Consequenter tangitur qualiter vicerit Moabitas. Et percussit Moab, id est Moabitas natos ex semine Moab filii Lot, et mensus est eos funiculo, id est, terram eorum in suam redegit potestatem, atque ad libitum pertransivit, et cui voluit dedit hereditatem.12 Est quippe funiculus instrumentum metiendi, juxta illud in Ezechiele :3 Funiculus lineus in manu ejus, utpote viri mensoris.4 In Zacharia quoque :56 Assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi Decorem, et alteram Funiculum.7 Coæquans terræ, id est, valde prosternens atque humilians Moabitas. Vel, Mensus est eos funiculo, id est, mensura justitiæ et æquitatis rigore eos dijudicavit et castigavit, coæquans terræ, id est, fortiora eorum castra ac habitacula omnino evertens, ne rebellarent. Mensus est autem duos funiculos, id est, duplicem modum procedendi cum eis consideravit, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum : id est, principaliores et magis reos per viam justitiæ interfecit, aliis per viam pietatis pepercit, puta vulgaribus quos reliquit in vita, ut sibi sub tributo servirent. Nec sine rationabili causa vastavit sic Moabitas, quamvis non exprimatur in textu. Sequitur qualiter vicit Syros. Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, id est regionis sic dictæ, pertinentis ad Syriam, ut aliqui dicunt : sicque alia fuit a regione in qua regnavit regina Saba. Nam et primo Paralipomenon dicitur Soba, non Saba, et ibi additur, Soba regionis Emath, id est Antiochiæ : quo constat, quod ad Syriam pertinebat. Quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten, id est usque ad flumen illud. Hinc in præallegato libro Paralipomenon clarius dicitur, Quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.89 Et hoc juste facere potuit, imo et debuit. Nam usque flumen illud, quod est unum de quatuor fluviis paradisi, promiserat Deus filiis Israel terras Chananæorum, juxta illud Deuteronomii : deserto et Libano, et usque ad flumen Euphraten erunt termini vestri.101112 Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum, id est equos qui assueti erant trahere bellicos currus. Non ex crudelitate hoc fecit, sed ne equi illi amplius apti essent ad talem usum, et ne contra legem videretur sibi equos multiplicare superflue, quoniam in Deuteronomio Dominus jussit : Quum fuerit rex constitutus, non multiplicabit sibi equos.13
Dereliquit autem ex eis centum currus, id est, equos tot quadrigarum, aut etiam ipsas quadrigas reservavit sibi ad utiles usus : et (ut aliqui dicunt) ad unum currum pertinebant quatuor equi. Dicitur autem primo libro Paralipomenon, quod David cepit mille quadrigas Adarezer, et septem millia equitum :14 quod qualiter valeat concordari cum his, quæ isto habentur capitulo, in quo fertur quod cepit ex parte illius mille septingentos equites, in præallegato libro Paralipomenon est expressum.15
Venit quoque Syria Damasci, id est Syrorum exercitus, quorum metropolis est Damascus, juxta illud in Isaia, Caput Syriæ Damascus;16 ut præsidium, id est auxilium, ferret Adarezer regi Soba adversus David. Et percussit David de Syria viginti duo millia virorum. In libro Paralipomenon dicitur, Viginti millia;17 sed minor numerus non excludit majorem, nisi signum exclusivum addatur. Major quoque numerus includit minorem. Et posuit David præsidium, id est custodiam militum, in Syria Damasci. Unde in libro Paralipomenon legitur, Posuit milites.18 Hos etenim posuit ibi, ut tenerent Syros sub jugo David. Factaque est Syria serviens David regi sub tributo. Servavitque Dominus David in omnibus, ad quæcumque profectus est, id est, in omnibus bellis concessit ei victoriam. Et tulit David, id est, secum accepit, arma aurea et torques aureos quos habebant servi Adarezer, et tulit ea in Jerusalem.19 Et de Bete et de Beroth civitatibus Adarezer, tulit David rex æs multum nimis. In libro Paralipomenon scriptum est, De Thebath et Chun; sed diversa ista vocabula significant eadem oppida. Porro quod subditur, De quo ære fecit Salomon omnia vasa ærea in templo, et mare æreum, et columnas et altare, non est hoc loco de textu : imo (ut ait quidam) appositum fuit a quodam glossatore, et postea vitio scriptorum hæc glossa inserta est textui. Sed advertendum, quod verba ista in Paralipomenon continentur præallegato libro, quo habetur, De quo fecit Salomon mare æneum et columnas et vasa ænea :2021 sicque verba hæc non sunt omnifarie verba glossantis, quamvis hic per modum glossæ sint addita, quia de textu alterius Scripturæ canonicæ sunt accepta.
Audivit autem Thou rex Emath, id est Antiochiæ, quæ et Epiphania nuncupatur secundum Glossam, quod percussisset David omne robur, id est totum exercitum, Adarezer regis. Et misit Thou Joram filium suum.22 In libro Paralipomenon dicitur, Adoram filium suum; sicque filius ille videtur fuisse binomius. Ad regem David, ut salutaret eum, congratulans suæ victoriæ, et gratias ageret, eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou ipsius Adarezer : idcirco de ejus ruina gaudebat. Non enim didicit adimplere, quod in Proverbiis jubetur : Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus non exsultet cor tuum.23 Quod tamen de ruina culpæ potest intelligi. De ruina autem et oppressione injusti adversarii rei publicæ potest quis gaudere zelo justitiæ, imo et ex boni communis amore.
Frequenter autem contingit, quod aliqui confœderantur et amicitia copulantur ad invicem, quia adversarium habent eumdem. Unde et Aristoteles in libro ait Posteriorum, quod solertia est industria inveniendi causam rei seu medium subito, ut si quæratur cur isti facti sunt amici ad invicem, et respondeatur, quia eumdem habent inimicum. Et in manu ejus, videlicet præfati filii Thou, erant vasa argentea et vasa aurea et ænea : quia omnia ista misit Thou regi David per manum filii sui, pro encæniis et gratiarum actione quod hostem suum prostraverit; quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino, id est, divino usui deputavit, ut scilicet ex eis fierent instrumenta divini cultus, cum argento et auro et manubiis, id est aliis, quæ sanctificaverat, id est consecraverat, Domino, ne amplius converterentur in usum humanum, sed in ministerium templi futuri, de universis gentibus quas subegerat, id est, quæ abstulit gentilibus quos sibi jure prælii subjugavit, de Syria et Moab et filiis Ammon et Philistiim et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba. Quod autem David vastaverit Syriam, Josephus quoque ostendit.
Sequitur qualiter David vicerit Idumæos. Fecit quoque David sibi nomen, quum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, quæ abundabant ibidem, cæsis decem et octo millibus: quia tot millia Idumæorum occidit ibidem per manum servorum suorum. Siquidem in libro Paralipomenon legitur: Abisai filius Sarviæ percussit de Edom in valle Salinarum decem et octo millia.24 Sicque victoria illa adscribitur regi David ut principaliori, et ipsi Abisai tanquam ministro et exsecutori. Aliqui textus hic habent, Duodecim millia: quod, teste Hieronymo, ex scriptorum vitio contigit; nam decem et octo erant. Joab vero percussit ibidem duodecim millia, ut patet in titulo psalmi quinquagesimi noni, cujus exordium est: Deus, repulisti nos et destruxisti nos; in cujus titulo inter cetera continetur: Et convertit Joab, et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia. Et posuit in Idumæa custodes, id est militarem custodiam, ne fierent Idumæi sibi rebelles, statuitque præsidium. Et facta est universa Idumæa serviens David sub tributo. Tuncque impletum est quod dictum fuit Rebeccæ:25 Major serviet minori, id est, populus natus ex Esau primogenito Isaac, serviet regi ac populo nato ex Jacob secundo genito. Et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est, præservando eum a diversis periculis, dandoque ei virtute divina tantos triumphos.
At vero quum dicitur David sibi fecisse nomen in valle Salinarum, potest per Nomen, intelligi fama notabilis, quam ex illa consequebatur victoria. Verumtamen Glossa exponit sic: Fecit sibi nomen, id est, arcum seu fornicem triumphalem sibi erexit in signum triumphi. Sed contra hoc objicit Lyra, quia tale fit ad jactantiam, propter quod Saul increpatur de erectione arcus triumphalis.26 Hinc (ut ille subjungit) Rabbi Salomon exponit de sepultura Idumæorum, tunc occisorum in prælio, quos David fecit sepeliri: per quod acquisivit sibi nomen bonum, exercendo pietatem circa defunctos; et etiam quoniam in Deuteronomio Dominus jussit Judæis:27 Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est. Judæi namque et Idumæi a duobus fratribus, scilicet Jacob et Esau, descenderunt: ideo David misericordiam istam ipsis exhibuit, quod et infra tertio libro legitur Joab fecisse.28 Sed quamvis istud probabiliter dictum sit, non tamen habet vigorem ratio illa Glossæ objecta: quia quod unus facit ex elatione, alius facere potest ex virtute ac zelo justitiæ. Ejusdem quoque scripturæ multiplex potest esse sensus etiam litteralis, ut asserit Augustinus.
Et regnavit David super omnem Israel. Faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo: quoniam sine personarum acceptione causam cujuslibet sibi propositam diligenter consideravit, prudenter judicavit, et quæ dictavit ac definivit, recte est exsecutus, faciens unicuique reddi quod meruit, suumve fuit. Judex namque in omnibus debet se juste habere, et omnem privatum affectum ac passionem inordinatam excludere: quia ad ipsum tanquam ad vivam legem ac animatam justitiam, confugiunt subditi, secundum Philosophum.
Præterea, quoniam rex non potest per se ipsum exsequi universa, nunc subditur qui fuerunt coadjutores et officiati David regis. Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum, id est princeps militiæ. Porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis, id est cancellarius vel scriptor gestorum, secundum Petrum Comestorem. Nam reges gesta sua conscribi fecerunt. Porro, secundum Glossam, a commentariis fuit qui causas annotatas ad memoriam regi reduxit. Unde (ut dicitur) in Hebræo habetur, Recordator. Cujus (ut aliqui dicunt) officium fuit, repetere coram rege casus ad ejus forum deductos, ut congruo ordine expedirentur, utpote primus casus primo, deinde secundus, et ita per ordinem. Est autem, commentariis, vocabulum unum indeclinabile. Et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes principales post Abiathar pontificem;2930 vel sacerdotes specialiter regis. Post quos erant alii plurimi sacerdotes. Pater quoque istius Abiathar, vocabatur Achimelech, ut patuit primo libro. Qui etiam in libro Paralipomenon appellatur Achimelech. Infra quoque legitur de Jonatha filio Abiathar, et forsitan idem fuit binomius, aut duo fuerunt. Et Saraias scriba, id est legisperitus aut doctor, vel (ut aliqui dicunt) temporum scriptor. In libro Paralipomenon fertur, Et Susa scriba : unde elicitur, quod eadem persona duo hæc habuit nomina.
Banaias autem filius Joiadæ, erat super legiones Cerethi et Phelethi :31 quia præfuit phalangis bellatorum ac militum, qui taliter vocabantur, qui (ut in Scholastica habetur historia) erant custodes capitis David. Translatio autem Chaldaica (ut refertur) per Cerethi et Phelethi intelligit sagittarios, ballistariosque. Nonnulli per Cerethi et Phelethi intelligunt septuaginta judices ac seniores locorum, qui successerunt his quos in libro Numerorum legitur Moyses elegisse. Nam Cerethi sonat, exterminatores; Phelethi autem, admirabiles. Porro (ut Glossa refert) quidam dicunt Cerethæos ad hoc deputatos, ut reos punirent; Phelethæos, ut insontes defenderent. Unde, ut Rabbi Paulus testatur, Cerethi et Phelethi secundum Hebraicam veritatem, quæ hic in Glossa habetur, interpretantur, interficientes et vivificantes : quia eorum officio, secundum judicium regis vel officialium ejus, digni reservabantur ad vitam, et rei ducebantur ad mortem.
Filii autem David sacerdotes erant.32 In libro Paralipomenon legitur, Filii David primi ad manum regis : quod secundum Glossam ideo dictum est, quoniam ceteris erant priores ac nobiliores. Ideo ait Petrus Comestor : Sacerdotes erant, id est post regem ceteris digniores, quemadmodum in Exodo Jethro, sacerdos Madian dicitur. Hinc aliqui dicunt, quod non habebant nomen officii, sed dignitatis primatum et prioratum honoris. Non autem fungebantur officio sacerdotali in templo, quia non erant de semine Aaron, aut tribu Levi, sed Juda, de cujus tribu nemo præsto fuit altari, secundum Apostolum ad Hebræos.
Footnotes
-
Gen. xix, 37. ↩
-
1 Par. xviii, 1. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ezech. xl, 3. ↩
-
Ibid. 48. ↩
-
Zach. xi, 7. ↩
-
Gen. xii, 14. ↩
-
1 Par. xviii, 3. ↩
-
I Par. xviii, 3. ↩
-
Deut. xi, 24. ↩
-
I Par. xviii, 1. ↩
-
Gen. ii, 14. ↩
-
Deut. xvii, 16. ↩
-
1 Par. xviii, 4. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Is. vii, 8. ↩
-
1 Par. xviii, 5. Cf. Lyranum. ↩
-
1 Par. xviii, 6. ↩
-
* detulit ↩
-
1 Par. xviii, 8. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Prov. xxiv, 17. ↩
-
1 Par. xviii, 12. ↩
-
Gen. xxv, 23. ↩
-
1 Reg. xv, 12, 17 et seq. ↩
-
Deut. xxiii, 7. ↩
-
III Reg. xi, 15. ↩
-
2 Reg. xv, 27. ↩
-
1 Reg. xxii, 20. ↩
-
1 Par. xviii, 16. ↩
-
Num. xi, 24. ↩
Chapter 15 of 36