Skip to the text

Articulus 15

DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI OCTAVI INTELLECTU.1

PER hoc quod David percussit et sibi subjecit, ac obsequi compulit quatuor gentes in littera nominatas, est præfiguratum, quod Christus legis suæ præceptis subjiceret gentiles in quatuor mundi partibus commorantes, juxta quod scriptum est :2 Adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium. Rursus, per hoc quod34

David populum Israel eripuit a tributo atque obsequio Philistinorum, est præmonstratum, quod rex Messias populum in se credentem erueret de potestate invisibilium hostium, imo et infidelium hominum et tyrannorum persecutorum Ecclesiæ, quos frequenter subjecit suis fidelibus. Etenim dum peccamus, diabolo quasi sub tributo servimus, et ab eo capti tenemur. Sed dum Deo auxiliante tentationibus ac vitiis prævalemus, servit nobis hostis ille antiquus, quoniam machinationes ejus cooperantur nobis in bonum.5

Et percussit Moab. Per Moab, qui interpretatur, ex patre, designantur impii ac superbi, de quibus in Evangelio ait Salvator: Vos ex patre diabolo estis. Hos Christus metitur funiculo, id est, juste judicat, juxta quod promerentur.6 Unde et ait: Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.7 Quos terræ coæquat, quia quanto altius se extollunt, tanto profundius dejicit eos, ita ut velint nolint, vilitatem suam tandem agnoscant, et cinerem ac pulverem esse se fateantur;8 et istud est proprium Deo, qui ait ad Job: Si habes brachium sicut Deus, et si simili voce tonas, respiciens omnem arrogantem humilia.9 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. Mensus est autem duos funiculos. Sic Filius Dei, cui omne judicium dedit Pater, quosdam impios ac superbos rigore justitiæ damnat, quosdam dulcore clementiæ convertit et salvat, qui cujus vult miseretur, et quem vult indurat.1011

Et percussit David Adarezer quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten. Sic Christus prostravit gloriam mundi, principesque convertit, ita quod vulnerati corde præ contritionis dolore aut caritatis ardore, Deo se subjecerunt, quando per sanctos Apostolos undique prædicantes, processit usque ad maria et flumina, ac terminos terræ, ut regnum militantis Ecclesiæ toto diffunderetur orbe terrarum.12 Unde præcepit Apostolis:13 Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Subnervavit omnes jugales curruum. Per equos, qui animalia sunt velocia et robusta, designatur acumen humani ingenii, præsumptio philosophorum, qui per suam prudentiam homines tanquam quadrigam traxerunt post se: quorum robur Dominus vicit, et sapientiam fecit stultitiam, omnemque altitudinem se extollentem contra fidei veritatem confudit, quemadmodum ait Apostolus:14 Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Unde promisit discipulis:15 Dabo vobis et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

Et tulit David arma aurea et torques. Sic Salvator omnia naturalia dona, et acquisitas scientias, ac venustatem rhetoricæ intulit suæ Ecclesiæ, ut fideles talibus utantur salubriter contra hæreticos, et abstulit ea ingratis, quos statuit in inferno, ubi non est sapientia, nec scientia, neque consilium.16

Venit quoque Syria Damasci ut præsidium ferret Adarezer. Sic principes sæculi, philosophi atque hæretici, adjuverunt se mutuo contra Ecclesiam, sed pariter defecerunt. Audivit autem Thou rex Emath. Per hunc regem figurati sunt principes et magnates, qui primo crediderunt in Christum, et de ejus prosperitate, divulgationeque fidei gratulabantur. Propter quod subditos ac domesticos suos direxerunt ac converterunt ad Salvatorem, in quorum manibus erant vasa aurea, argentea et ærea, id est corda diversis modis disposita, et magis ac minus nobilia, seu dona clariora et obscuriora, sapientia, eloquentia, constantia: quæ omnia Christus Deo Patri consecravit, cui omne bonum adscripsit, atque ad cujus honorem et gloriam retulit universa.

Præterea, per Idumæorum dejectionem intelligitur carnalium et avarorum conversio gratiosa seu damnatio justa. Edom namque, terrena vel rubens interpretatur. Insuper, per hoc quod David posuit in terris ac gentibus a se victis, præsidium et custodes, designatur quod Dominus in populis nationum quas convertit ad fidem, posuit virtuosos prælatos et homines sapientes, qui conversos confirmaverunt ac conservaverunt in fide et Christi domini dominio. Postremo, per officiatos David significantur vicarii Christi, imperator, reges ac judices, doctores, prælati et prædicatores, qui varia exercent opera in Dei Ecclesia, et præsunt militibus ejus, ac opera Dei describunt, et gesta Sanctorum, decursusque temporum. Filii vero David sunt viri heroici et perfecti, in dono sapientiæ et caritatis vertice consummati, sicque secretarii et consiliarii Omnipotentis effecti, qui Christo sunt proximi, et genus electum valde, sacerdotiumque regale, spirituales Deo hostias orationum, præconiorum, sacrificiorum et operum perfectorum jugiter immolantes: idcirco sunt primi ad manum Regis altissimi, tanquam ad ejus voluntatem in omnibus adimplendam ferventissimi atque pronissimi.

Footnotes

  1. 1 Par. xviii, 17. ↩

  2. Hebr. vii, 14. ↩

  3. Ps. xxi, 28. ↩

  4. Exod. ii, 16. ↩

  5. Rom. viii, 28. ↩

  6. Joann. viii, 44. ↩

  7. Matth. vii, 2. ↩

  8. Gen. iii, 19. ↩

  9. Job xl, 4, 6, 8. ↩

  10. Rom. ix, 18. ↩

  11. Joann. v, 22. ↩

  12. Ps. lxxi, 8. ↩

  13. Marc. XVI, 15. ↩

  14. I Cor. i, 20. ↩

  15. Luc. xxi, 15. ↩

  16. Eccle. ix, 10. ↩

Chapter 16 of 36