Skip to the text

Articulus 16

DECLARATIO CAPITULI NONI : ET DIXIT DAVID.

FIDELITAS et pietas David ad filium Jonathæ dilectissimi sui amici, hic describuntur. Et dixit David, forsitan diu ante ea quæ præcedenti capitulo sunt descripta, quamvis postea recitetur, quia in recitatione rerum gestarum, non semper ordo temporis observatur. Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, præsertim ex semine Jonathæ? quod peto, ut faciam cum eo misericordiam Dei, id est veram pietatem et misericordiam Deo placentem, ac imitativam misericordiæ Dei ad homines, propter Jonathan, id est amore Jonathæ, atque ut impleam fœdus amicitiæ ac fidelitatis quod inii secum. Unde in primo libro Jonathas ait ad David: Si vivero, facies mihi misericordias Domini; si vero mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea in sempiternum.1 Et percusserunt fœdus uterque. Erat autem de domo, id est familia, Saul, servus nomine Siba, natus de tribu Benjamin, sicut et Saul. Quem quum vocasset rex ad se, dixit ei: Tu es Siba? Et ille respondit: Ego sum servus tuus. Et ait rex ad Sibam: Numquid superest aliquis de domo Saul, id est de semine ejus, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonathæ debilis pedibus, id est claudus exsistens: qui qualiter factus sit claudus, præhabitum est. Ubi, inquit, est? Et Siba ad regem: Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel in Lodabar.2

Quum autem venisset Miphiboseth filius Jonathæ filii Saul ad David, corruit in faciem suam, hoc est, in terram prostravit se, ut flecteret ipsum David ad pietatem, a quo timuit forsitan dure tractari, propter injurias David a Saul illatas. Ex humilitate quoque exhibuit illum honorem regiæ majestati. Et adoravit regem adoratione duliæ, non latriæ. Dixitque David: Miphiboseth. Qui respondit: Adsum servus tuus. Et ait ei David: Ne timeas me timore humano. Sic itaque pius David consolabatur ipsum Miphiboseth, quia (ut dicitur) vidit eum paventem. Vel forsan non formidavit, quia percepit a Siba quod David voluit ei benefacere propter Jonathan patrem suum. Quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris, id est avi tui: qui agri jure regni ad meam devoluti sunt potestatem; et tu comedes panem in mensa mea semper, id est, omni tempore opportuno reficieris regiis cibis ac potibus. Qui adorans, dixit, humiliando se coram rege ex tanta regis dignatione ad se:3 Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei? tanquam dicat: Indignus sum tanta dignatione ac beneficentia tua ad me, et quod tam gratiose me adspexisti, qui similis sum mortuo cani ob meam defectuositatem ac vilitatem, cujus pater, avus, et patrui sunt occisi.4 Ecce quantum humiliavit se bonus iste Miphiboseth, de regia stirpe natus, filius nobilissimi Jonathæ, non solum carnis propagatione, sed etiam imitatione virtutum.

Vocavit itaque rex Sibam puerum, id est servum, Saul, et dixit ei: Omnia quæcumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, id est totam substantiam Saul, dedi filio domini tui, id est huic Miphiboseth filio Saul, qui fuit dominus tuus. Quidam tamen exponunt istud de Micha filio Miphiboseth: quod non oportet; sed aliqua quæ sequuntur, de illo Micha sunt exponenda. Operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui; et inferes, id est apportabis, filio domini tui cibos ut alatur: quod non potest exponi de Miphiboseth, quia in mensa regis, de cibariis ejus nutriebatur. Miphiboseth autem filius domini tui, comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibæ quindecim filii et viginti servi. Dixitque Siba ad regem: Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus. Et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis. Habebat autem Miphiboseth filium nomine Micha. Omnis vero cognatio domus Sibæ, videlicet quindecim filii ejus et viginti servi, serviebat Miphiboseth, agros ejus colendo ac bona levando et disponendo. Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem, quia de mensa regis jugiter vescebatur, et erat claudus utroque pede.

Moraliter ex isto capitulo admonemur sequi fidelitatem ac pietatem David atque humilitatem Miphiboseth.5 Et si Miphiboseth tantum humiliavit se coram rege mortali terreno, ex consideratione dignationis, beneficiorumque regis illius ad se, ita quod comparavit se mortuo cani: quanto magis contemplatione dignationis, pietatis et beneficiorum Regis æterni invariabilis et immensi, debemus nos profundissime humiliare, præsertim quia de mensa altaris sui assidue reficimur pretiosissimo Sacramento. Rursus, per David intelligitur Christus, per Miphiboseth filium Jonathæ, quicumque fidelis filius gratiæ, vere humilis ac vilis in oculis suis. Talem itaque Christus misericorditer suscipit, quia infirma et abjecta mundi Deus elegit.6 Et sicut ait Gregorius, hos elegit Deus, quos despicit mundus. Talis quoque in Christi mensa nutritur, id est, in divina Scriptura, ac multiplici ejus intelligentia delectatur corde ac alitur. Specialiter etiam per Miphiboseth claudum, possunt intelligi simplices religiosi vere interni, ad ea quæ mundi sunt, prorsus debiles et inepti: quos Deus in mensa sua, id est in sua provisione paterna, ecclesiasticis reficit sacramentis, contemplationibus divinorum, suavitate spiritualium gaudiorum. Et sicut Siba cum sua familia servivit Miphiboseth, ita activi debent contemplativis servire, ac corpori necessaria præparare.

Footnotes

  1. I Reg. xx, 14, 15; xxiii, 18. ↩

  2. II Reg. iv, 4. ↩

  3. I Petr. ii, 9. ↩

  4. 1 Reg. xxxi, 6. ↩

  5. Sensus moralis. ↩

  6. 1 Cor. 1, 27, 28. ↩

Chapter 17 of 36