Skip to the text

Articulus 17

EXPOSITIO CAPITULI DECIMI : FACTUM EST AUTEM POST HÆC, UT MORERETUR REX FILIORUM AMMON.

SANCTUS David non solum studuit esse gratus personis eorum qui sibi benefecerunt, sed et posteritati eorum. Ideo sic ut præcedenti capitulo recitatum est, qualiter benefecerit ipsi Miphiboseth propter Jonathan patrem suum; sic hic narratur, qualiter voluit benefacere regi Ammonitarum propter beneficia patris ipsius. Factum est autem post hæc, ut moreretur rex filiorum Ammon, id est Naas rex Ammonitarum, et regnavit Hanon filius ejus pro eo. Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, consolando eum de morte patris sui :1 quod est misericordiæ opus, juxta illud Ecclesiastici, Ne desis plorantibus in consolatione;2 sicut fecit pater ejus mecum misericordiam.

Secundum Glossam, iste Naas fuit rex Ammonitarum, quem Saul expugnavit et vicit, ac fugere compulit, ut in primo libro recitatur;3 et quia hic Naas fuit hostis Saulis, benigne recepit ipsum David confugientem ad se, quem scivit fugere a facie Saul. Hoc idem dicit Hieronymus. At vero primo Regum libro habetur, quod David fugiens a facie Saul, venit ad Achis regem Geth, a quo quum timeret occidi, fugit ad regem Moab, et apud eumdem regem dimisit suos parentes.45 Et ita dicendum relinquitur, quod Naas iste fuit rex Moabitarum et Ammonitarum, sicut frequenter contingit eumdem præesse pluribus regnis, quemadmodum etiam tempore Moysis Balac fuit rex Moabitarum et Madianitarum, ut in libro legitur Numerorum.6 His concordat, quod Magister in historiis scribit, dicendo : Quum fugisset David ab Achis, a patre istius Hanon benigne collectus fuit : quo patet, quod rex ille Moab, fuit etiam rex filiorum Ammon et pater istius Hanon.

Verum, ut refert Lyra, Rabbi Salomon dicit contrarium, utpote quod rex Moab ad quem fugit David, non fuit iste Naas rex Ammon, et quod rex ille Moabitarum, quamvis primo pie recepit David ac ejus parentes, postea tamen indignatus contra David, quia recessit de regno suo ad exhortationem Gad prophetæ, et rediit in terram Israel, occidit parentes David, et quosdam ejus cognatos apud se derelictos et sibi recommendatos.7 Ceteros vero fugientes Naas rex Ammonites apud se pie servavit, et hoc vocat hic David misericordiam sibi factam a Naas. Istud quoque videtur Lyræ rationabilius dictum, quoniam supra scriptum est, qualiter David valde dure processit contra regem Moab et populum ejus. Hic vero narratur, qualiter amicabiliter voluit procedere circa regem Ammon. Ex quo manifeste videtur, quod iste Naas fuit alius a rege Moab, cui recommendavit suos parentes. Circa istud apparet dicendum, quod verior et rationabilior sit dicta expositio Glossæ et catholicorum doctorum, quia magis concordat Scripturæ. Nec verum est, quod supra dictum sit, ipsum David dure aut rigide processisse contra regem Moab; sed contra Moabitas, qui forsitan suo regi erant rebelles, aut injuriosi in David, ita quod contra eos habuit causam et pugnam, non contra eorum regem, de cujus consensu potuit vastatio illa contingere. Vel forsitan assumpserunt sibi alium regem. Nec verisimile esse apparet, quod David qui erat vir totus idoneus, discretus, urbanus, recessit a terra et rege Moab sine scitu et consensu ipsius. Nec probabile reputatur, quod ideo occidisset parentes David, etiam si eo ignorante redisset David ad tempus in terram Juda, sed magis gavisus fuisset, putando quod David redisset illuc ad nocendum ibidem.

Misit ergo David legatos, consolans eum, per servos suos super patris sui interitu. Nam hortabatur, ut amicitiæ quæ erant inter patrem suum et se, fixæ manerent inter eos ambos, exhibuitque se paratum ad ipsius subsidium. Sic et Apostolus consolabatur Thessalonicenses super morte carorum suorum :8 Nolumus, inquiens, vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri qui spem non habent. Et tandem concludit : Itaque consolamini invicem in verbis istis. Quum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon, dixerunt principes filiorum Ammon, qui sub rege erant in majoribus constituti officiis, ad Hanon dominum suum : Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores, et non ideo, ut te investigaret, et exploraret civitatem : sic et Joab dixit ad David, quum Abner venisset ad eum in Hebron;9 et everteret eam, misit David servos ad te ? Impii namque et callidi ita faciliter de aliis sentiunt, dicunt, et judicant, qualiter ipsi in se ipsis dispositi sunt. Ideo in libro Sapientiæ scriptum est :10 Semper præsumit sæva perturbata conscientia. In Job quoque fertur : Sonitus terroris semper in auribus impii, et quum pax sit, ille semper insidias suspicatur.11

Tulit itaque Hanon servos David. Hanon ille nimis cito credidit consiliariis suis. Facilitas autem credendi decipit multos, præsertim majores, qui ex tali errore frequenter in diversa labuntur pericula et peccata. Propter quod expertus hoc ipsum rex Assuerus ait : Quidam aures principum simplices, et ex sua natura alios æstimantes, callida fraude decipiunt. Quæ res veteribus probatur historiis, et ex his quæ geruntur quotidie, quomodo malis quorumdam suggestionibus, regum studia depravantur.12 Rasitque dimidiam partem barbæ eorum. Primo Paralipomenon scriptum est, quod decalvavit eos.13 Quorum utrumque fuit Judæis valde ignominiosum, et contra ritum legis eorum : quia in Levitico jussum fuit, Non radetis barbam ;14 et in Deuteronomio, Non facietis calvitium.15 Imo usque in præsens, apud aliquas nationes viri imberbes refutantur, irridentur, et spernuntur ut feminæ. Et præscidit vestes eorum medias usque ad nates, hoc est inguina, ita ut verecundiora parebant, et dimisit eos. Unde elicitur, quod servi David erant honeste vestiti, videlicet vestibus satis longis. Quod quum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum. Erant enim viri confusi turpiter valde. Et mandavit eis David : Manete in Jericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini, ne augeatur vestra confusio in hac terra. Jericho autem civitas fuit eis redeuntibus primo occurrens.

Videntes autem filii Ammon, quod injuriam fecissent David regi in suis ministris : unde apparet, quod perceperunt regem David misisse servos suos ad regem ipsorum bona intentione, et ex amicitia vera; miserunt et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum.16 Noverant enim David regem esse bellicosum, et tantam injuriam zelo justitiæ vindicaturum, nec volebant se ei humiliare et recognoscere culpam, ac petere veniam, sed auxerunt contemptum in Deum Israel, et in David Dei vicarium. Quod quum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum, non volens exspectare tam diu, quod ipsi ingrederentur regnum suum. Egressi sunt ergo filii Ammon de sua metropoli nomine Rabbath, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ, ut si contingeret eos succumbere, possent celeriter in urbem confugere. Syrus autem Soba et Rohob et Istob et Maacha, et qui erant cum ipsis, seorsum erant in campo. Sic volebant exercitum David intra se claudere, et ex utraque parte impugnare. Et quoniam Syri cum aliis erant subditi regi David, et servientes ei sub tributo, infideliter egerunt, associando se adversariis David, et contra eum pugnando: quod tamen egerunt, ut liberarentur ab ejus dominio ac tributo, quemadmodum Sedecias rex cupiens liberari a jugo et tributo quod regi Babylonis solvebat, misit ad regem Ægypti, ut sociarentur contra Chaldæos.17

Videns ergo Joab quod præparatum esset adversus se prælium, et ex adverso, scilicet ante portam, et post tergum, puta in campo, ubi conducticius stabat exercitus. Hoc enim callidus Joab, expertus in re militari ac bellica, consideravit, aut inquirendo percepit: quia in bellis plus valet prudentia, quam fortitudo corporea. Elegit sibi ex omnibus electis Israel, id est, ex militibus et pugnatoribus elegantioribus sui exercitus assumpsit quos voluit, et instruxit, hoc est ordinavit, vel etiam de modo pugnandi ac procedendi informavit, aciem, id est militum suorum multitudinem ordinatam ad pugnam, contra Syrum, id est Syrorum exercitum, quem scivit esse robustiorem: ideo personaliter contra eos congressus est, tanquam vir audax. Propter quod etiam fortiores milites secum assumpsit contra Syrum. Reliquam autem partem populi, id est exercitus, tradidit Abisai fratri suo, hoc est sub ejus directione: quia exercitum suum divisit in duas partes, secundum quod adversarii erant in duas partes divisi, quatenus utraque pars adversariorum impugnaretur ab ante; qui direxit aciem adversus filios Ammon. Et ait Joab: Si prævaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium, quantum potueris, et præsertim, si adversarios tuos fugaveris, vel quidam de tuo exercitu adjungent se mihi; si autem filii Ammon prævaluerint adversum te, auxiliabor tibi, in casu quo indigueris, et mihi possibile fuerit. Esto vir fortis corde et corpore, aggrediendo viriliter ardua, et pro bono communi ac defensione subeundo pericula mortis sine inordinato timore. Ideo subditur, et pugnemus pro populo nostro, et pro civitate Dei nostri: ne scilicet adversarii nostri invadant et vastent terram ac plebem nostram, nostrasque urbes, præsertim metropolitanam Jerusalem, ubi sunt sancta nostra. Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo, id est, de exitu belli disponet, prout sapientiæ atque justitiæ suæ placuerit. In his verbis insinuavit Joab victoriam a divina providentia dependere, atque in Deo principaliter esse sperandum in præliis, quemadmodum Salomon ait, Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuet:18 nihilo minus pugnatores facere debent quod in ipsis est. Denique ad Joab pertinebat, sic alios exhortari, quoniam princeps fuit militiæ. Iniit itaque Joab et populus ejus qui erant cum eo, certamen contra Syros, qui statim fugerunt a facie ejus: quia Deus omnipotens corda Syrorum perterruit, obstupefecit, debilitavit. Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem. Reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem.

Videntes igitur filii Ammon quoniam Syrus expavit, et quoniam corruisset coram Israel, congregati sunt pariter, ut cum fortiori exercitu pugnarent contra Hebræos. Misitque Adarezer rex et eduxit, id est, ad se vocavit, Syros qui erant trans fluvium Mesopotamiæ seu Euphraten. Unde in Josue libro habetur: Trans fluvium habitaverunt patres vestri.19 Et adduxit eorum exercitum. Sobach autem magister militiæ Adarezer, erat princeps eorum. Quod quum nuntiatum esset David regi, contraxit, id est congregavit, omnem Israelem, id est universos viros aptos ad prælium, et transivit Jordanem, venitque in Helam. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra Israel. Fugeruntque Syri a facie Israel, et occidit David de Syris septingentos currus, id est pugnatores, qui ex curribus illis pugnabant: sicque ponitur hic continens pro contento; et quadraginta millia equitum.

D

His contrariari videtur, quod primo Paralipomenon legitur: Interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum.20 Sed quid pro horum concordantia sit dicendum primo libro Paralipomenon est expressum. Et Sobach principem militiæ percussit, qui statim mortuus est. Videntes autem universi reges qui erant in præsidio Adarezer, se victos esse ab Israel, expaverunt et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israel. Et fecerunt pacem cum Israel, et servierunt [eis], timueruntque Syri auxilium præbere filiis Ammon. Textus hujus et consimilium verba, quæ non exponuntur, adeo plana sunt, quod expositione non indigent.

Moraliter ex isto docemur capitulo, non faciles esse ad credendum malum de aliis, præsertim de bonæ famæ hominibus, neque ex levi suspicione ad judicia incauta procedere.21 Alioqui multa et magna incidemus incommoda. Allegorice, per David et ejus ministros ac nuntios, intelliguntur Christus et ejus fideles, præsertim doctores et prædicatores. Per regem autem Hanon et servos ipsius, designantur diabolus et angeli ejus, aut etiam homines vitiosi mundani. Per barbam vero quæ est signum virilitatis, significantur soliditas salubrium doctrinarum, atque bonorum constantia operum. Per vestes quoque, virtutes ac dona Spiritus Sancti, quibus anima induitur et ornatur, intelliguntur. Dum itaque dæmones aut impii homines trahunt Christi ministros, prædicatores, doctores, prælatos, ad cessandum a salutaribus documentis, aut virtuosis exemplaribusque operibus, abradunt mediam barbam eorum. Quod si ad cessationem ab utroque pertraxerint eos, totam eorum barbam abradunt. Et quia prædicatio ejus contemnitur, cujus vita vitiosa aspernabilisque consistit, præcipue student inducere eos ad cessandum ab actibus virtuosis: quia et hi qui non implent ea quæ docent ac sermocinantur, graviter peccant sermocinando.22 Peccatori etenim dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas? Et sicut oratio, ita et prædicatio ejus qui avertit aures suas ne audiat legem, est exsecrabilis.23 Conformiter, dum impii illi inducunt hos Christi ministros ad peccandum mortaliter, præcidunt vestes eorum, de quibus legitur in Apocalypsi:24 Qui non inquinaverunt vestimenta sua, ambulabunt mecum in albis. Sed dum eos alliciunt ad carnalia vitia, vitamque evidenter scandalosam et turpem, præcidunt vestes ipsorum usque ad nates. Insuper, sicut rex Hanon et servi ejus præciderunt vestes servorum David usque ad inguina, sic dæmones inducunt homines christianos ad tantam fatuitatem, quod vestimenta sua superiora decurtant quasi usque ad nates: atque in tantum corda eorum excæcant, quod sponte ipsimet faciunt sibi, quod servi David invitissime sustinuerunt; nec in vestitu tam brevi intelligunt se potius esse derisos, quam vestitos.

Footnotes

  1. II Reg. x, 2. ↩

  2. Eccli. vii, 38. ↩

  3. I Reg. xi. ↩

  4. I Reg. xxii, 3. ↩

  5. I Reg. xxi, 10. ↩

  6. Num. xxii, 4. ↩

  7. I Reg. xxii, 5. ↩

  8. 1 Thess. IV, 12, 17. ↩

  9. 2 Reg. III, 25. ↩

  10. Sap. XVII, 10. ↩

  11. Job XV, 21. ↩

  12. Esther XVI, 6, 7. ↩

  13. 1 Par. XIX, 4. ↩

  14. Lev. XIX, 27. ↩

  15. Deut. XIV, 1. ↩

  16. II Reg. x, 6. ↩

  17. Cf. IV Reg. xvii, 4. ↩

  18. Prov. xxi, 31. ↩

  19. Josue xxiv, 2. ↩

  20. I Par. xix, 18. ↩

  21. Sensus spiritualis. ↩

  22. Ps. XLIX, 16. ↩

  23. Prov. XXVIII, 9. ↩

  24. Apoc. III, 4. ↩

Chapter 18 of 36