Articulus 18
ELUCIDATIO CAPITULI UNDECIMI : FACTUM EST AUTEM VERTENTE ANNO.
CONSEQUENTER describitur grandis et multiplex ipsius David transgressio, non ob ejus diffamationem, sed ad divinæ misericordiæ commendationem, atque ad copiosam nostram instructionem, cautelam et confortationem, quatenus ex tanti viri ruina gravissima, discamus de propria fragilitate et lapsu esse formidolosi, custoditi, solliciti. Nempe felix quem faciunt aliena damna peritum. Quod si ceciderimus, non desperemus; sed pœnitentiam, humiliationem, compunctionem, satisfactionem ipsius David sequamur.
Factum est autem vertente anno, id est anno sequente ac revertente, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, utpote tempore veris initiove æstatis, dum aura est temperata, et equi ac animalia in agris, campis et pratis inveniunt pabula, misit David Joab et servos suos cum eo et universum Israel, id est multos de singulis tribubus, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabbath metropolim regni. David autem remansit in Jerusalem, reputans præsentiam suam cum exercitu suo non esse necessariam propter hostium insufficientiam ad resistendum. Dum hæc agerentur, accidit quadam die ut surgeret David de stratu suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiæ. Viditque David mulierem se lavantem aqua frigida propter refrigerationem caloris, secundum quosdam; vel propter menstruum fluxum purgandum, ut alii dicunt; ex adverso super solarium suum. Erat autem mulier pulchra valde. Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier, an scilicet esset soluta et virgo, an vidua aut maritata : ut si esset soluta, et virgo aut vidua, in conjugem eam acciperet, sicque optato uteretur amplexu. Nuntiatumque est ei, quod esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi. In Scholastica fertur historia, quod erat filia Eliæ filii Achitophel consiliarii David.
Missis itaque David nuntiis, tulit eam victus concupiscentia mala, et oblitus divini timoris, non obstante quod jam percepit eam esse maritatam. Quæ quum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea. Statimque sanctificata est ab immunditia sua. Quare non potius ait, Statim inquinata est et privata munditia sua? quia et si ante hoc crimen fuerit virtuosa, tamen adulterino illo concubitu fuit puritate virtutum ac gratiæ spoliata. Sed hoc dici non oportuit, quia per se evidens fuit. Porro sanctificatio illa ab immunditia, multipliciter potest exponi. Primo, quod post coitum mane se lavit, corporaliterque purgavit. Secundo, quod statim concepit, propter quod menstruus sanguis in ea cessavit, vel deinceps non fuit usque ad partum. Nam menstruum reservat natura post conceptionem, in alimoniam fetus usque ad nativitatem ex utero. Quidam tamen dicunt eam tunc menstruatam, atque ad tactum regis, menstruum mox cessasse. Jam enim per tempus notabile fuit incognita viro. Verumtamen alii dicunt hujus oppositum, quia durante hujusmodi fluxu, feminæ sunt male coloratæ atque ineptæ ad coitum. Nonnulli dicunt eam a sua immunditia sanctificatam, id est a sterilitatis opprobrio liberatam, quoniam ante non genuit. Breviter autem et certe dici potest, quod ab immunditia, hoc est superfluo seminis sui, purgata sit. Circa hæc Magister in historiis refert: Dicit Epiphanius, quod quum vocasset David ad se Bethsabee, Nathan propheta cognovit hoc ipsum in spiritu, et festinavit ad David, ut antequam mulier veniret, prohiberet ipsum David a crimine; sed ipsum Nathan impedivit Belial, quia in via invenit hominem occisum, nudum jacentem, et fecit moram apud eumdem. Eaque nocte peccavit David, et luxit Nathan. Et reversa est in domum suam, concepto fetu. Mittensque Bethsabee nuntium familiarem secretum, nuntiavit David, dicens: Concepi. Sensit se concepisse per signa, quibus hoc scitur. Nam et tunc feminæ graviter affliguntur, et graves sunt corpore. Quocontra beatissima atque mundissima virgo Maria quum concepisset de Spiritu Sancto, abiit cum omni alacritate et agilitate in montana. Insinuavit itaque mulier regi se concepisse, ut rex provideret suo honori, nec tanquam adulter diffamaretur, et etiam ne ipsa velut adultera lapidaretur. Luc. 1, 39. Lev. xx, 10.
Misit autem David ad Joab, dicens : Mitte ad me Uriam Hethæum. Misitque Joab Uriam ad David. Quæsivitque David quam recte ageret Joab, et populus, et quomodo administraretur bellum. Et dixit
David ad Uriam: quem de obsidione fecit redire ad se, quatenus ipse Urias iret, et dormiret cum conjuge sua, et sic proles ei adscriberetur, adulteriumque lateret. Et dixit ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos, hoc est, post viæ laborem te refove balneis: et ita a parte intelligitur totum. Vel, de pedibus specialiter dictum est, qui solent itinerantibus ablui. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum, puta Uriam, cibus regius: id est, David misit delicata et pretiosa calidaque cibaria ac pocula post Uriam, ut illis vesceretur cum conjuge, atque per talia concitaretur libidine. Dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui, et non descendit in domum suam.
Nuntiatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias ad domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? Quare non descendisti in domum tuam? tanquam dicat: Quum utique tam longum confeceris iter, deceret te uti solatio, et uxorem invisere. Et ait Urias ad David: Arca Dei, quam aliqui sacerdotum secum tulerunt, ut ejus virtute daretur a Deo subsidium: nam et divina responsa per applicationem arcæ dari solebant, ut dictum est sæpe; et Israel, id est tribus Jacob, et Juda, id est tribus Juda: quæ specialiter nominatur, quia regalis erat, et numero major ac viribus fortior, bellicosior, atque audacior; habitant in papilionibus, id est tentoriis; et dominus meus Joab militum princeps, et servi domini mei, videlicet milites præclarissimi quibus præest, super faciem terræ manent in armis ac vestibus; et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? quasi dicat: Illis me majoribus ac melioribus in laboribus et affectionibus taliter constitutis, non decet me delectationibus gustus et tactus vacare, sed condolere, et instar illorum affligi. Per salutem tuam corporalem et salutem animæ tuæ spiritualem, juro et testor, quod non faciam hanc rem, quam mihi injungis, non ex inobedientia aut contemptu tui imperii, sed amore justitiæ. Qualiter autem liceat per creaturas, et per regis salutem jurare, in quantum in eis resplendeat aliquid majestatis divinæ, alibi dictum est. Sic et Joseph in Genesi, per salutem legitur Pharaonis jurasse.1 Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera die. Et vocavit eum David, ut comederet coram se, et biberet, et inebriavit eum, quatenus ratione sopita, a prætacta consideratione rationabili deficiens, concupiscentiam sequeretur: non tamen fuit ita inebriatus, quod usum rationis in toto amisit. Qui egressus vespere, dormivit in stratu suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit.
Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab. In qua significavit Uriam in se peccasse, et ideo morte dignum. Quod et Joab credidit verum. Fuit autem, ut Josephus ait, Urias armiger Joab. Misitque per manum Uriæ, scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, hoc est in acie contra hostes directe, ubi fortissimum est prælium, et derelinquite eum, abstrahendo ei auxilium, ut percussus intereat, sicque offensa ejus in me, et pœna mortis ei pro ea inflicta, perseverent ignotæ. Igitur quum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos. Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab. Et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus.
Misit itaque Joab, et annuntiavit David omnia verba prælii, præcepitque nuntio, dicens: Quum compleveris universos sermones belli ad regem, si eum videris indignari, et dixerit, quare accessistis ad murum ut præliaremini? an ignorabatis quod omnia desuper ex muro tela mittantur? Quis percussit, hoc est occidit, Abimelech filium Jerobaal, hoc est Gedeonis? Nonne mulier misit super eum fragmen molæ, hoc est lapidis magni, de muro, et23 interfecit eum in Thebes? Qualiter hoc factum sit, in Judicum libro habetur. Quare accessistis ad murum? Dices: Etiam servus tuus Urias Hethæus occubuit. Scivit enim callidus Joab, quod hoc rumore audito, rex contentaretur. Abiit ergo nuntius, et venit et narravit David omnia quæ ei præceperat Joab. Et dixit nuntius ad David: Prævaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum. Nos autem, facto impetu, persecuti eos sumus usque ad portas civitatis; et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper, mortuique sunt de servis regis. Quin etiam servus tuus Urias Hethæus mortuus est. Et dixit David ad nuntium: Hæc dices Joab ex parte mei: Non te frangat ista res, id est, fiduciam tuam non minuat. Unde de Juda legitur Machabæo, quod confractus est corde, quando non habuit spem triumphi. Varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius. Conforta bellatores tuos adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos.
Audivit autem uxor Uriæ, quod mortuus esset vir suus, et planxit eum. Aliqui dicunt, quod ficte tantum, quia gavisa fuit de morte mariti, ut sic pœnam lapidationis evaderet et uxor fieret regis. Verumtamen potius reor, quod etiam ex corde ploravit de mariti interitu quem dilexit, quamvis ejus dolori consolatio quædam ex prætactis causis fuerit mixta. Circa hoc scribit Lyra: Ad cujus intellectum sciendum, quod Rabbi Salomon dicit hic, quod viri procedentes ad bellum, dabant uxoribus libellum separationis, quatenus libere possent contrahere, si ipsi viri in bello occumberent, et computabatur tempus, id est hora, separationis seu divortii a die dationis libelli. Et ideo, quia uxor Uriæ conceperat ex David post recessum sui mariti, ideo eo defuncto, evadebat pœnam lapidationis. Istud dictum videtur omnino absurdum et falsum: quia si sic, David non commisset adulterium cum Bethsabee, quæ secundum hæc non fuisset tunc uxor Uriæ, nec ipsa meruisset lapidibus obrui. Nec divortium fuit ita permissum, tanquam licitum et absque peccato, sed sicut usura cum alienis. Propter quod dicitur a Malachia: Operiet iniquitas vestimentum ejus, videlicet viri dantis uxori libellum repudii.4 Quod ibidem diffusius demonstravi.
Hinc etiam Rabbi Paulus seriose contra præfata Rabbi Salomonis verba scribit, dicendo: Rabbi Salomon et alii expositores Hebræi, sæpe corrumpunt verum intellectum Scripturæ, sequendo litteram plus quam oportet. Sic quoque frequenter labuntur in oppositum vitiosum extremum, fabulando multa contraria litteræ, et quæ nusquam in Scripturis reperiuntur authenticis. Nam et ista Rabbi Salomonis assertio, dependet ex opinione quorumdam Thalmudistarum, asserentium quod David nunquam fuit adulter cum uxore Uriæ. Ad quod probandum, fingunt istud de libello separationis, quod Rabbi Salomon hic inducit: quod est maxime contra textum, in quo David reprehenditur tanquam vere adulter, quod et ipse fatetur. Si autem illa fictio esset vera, nunquam fuisset adulterii reus. Nam uxor Uriæ fuisset libera a tempore dationis libelli, quæ præcessit primam commixtionem David cum ea, ut certum est secundum illam confictionem. Causa quoque dationis hujus libelli repudii, quam assignat Rabbi Salomon, ut scilicet mulieres viris in bello mortuis libere possent contrahere, est penitus vacua et inanis: quoniam quamvis viri nunquam dedissent talem libellum repudii, nihilo minus defunctis maritis, libere potuissent contrahere, quum certum sit, quod in morte alterius conjugum, solvatur vinculum conjugale, etiam si libellus repudii non præcedat.5 Hæc Rabbi Paulus.
Transactoque luctu, id est, evoluto tempore quo Bethsabee virum suum deflevit: nam certis diebus solent uxores deplangere viros defunctos, et lugubres ferre vestes.6 Scriptum est autem in Ecclesiastico: Luctus mortui, septem dies.7 Porro in Deuteronomio legitur, quod uxor seu filia viri in bello occisi, quam aliquis Judæorum volebat habere uxorem, sederet per unum mensem in domo deplorans maritum seu patrem in prælio interfectum.89 Itaque transacto hoc luctu, misit David et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium. Et displicuit verbum hoc quod fecerat David, id est opus seu illud significatum per verbum, coram Domino.
Footnotes
Chapter 19 of 36