Skip to the text

Articulus 19

DE MORALI AC MYSTICO HUJUS UNDECIMI CAPITULI INTELLECTU.

CAPITULUM istud moralibus plenum est documentis. Factum est autem vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere. Quamvis militia atque tentatio sit vita hominis super terram, ita ut jugiter omni tempore, die ac nocte debeamus esse spiritualibus armis præcincti ac præparati ad dimicandum contra aciem vitiorum, contra carnem et sæculi vanitates, contra invisibiles hostes; quædam tamen tempora sunt specialiter deputata hujusmodi pugnæ, ut tempus Quadragesimæ et Adventus, ac alii pœnitentiarum abstinentiarumque dies: in quibus reges qui rationis gubernaculo, et evangelicæ legis freno ac directorio regunt in primis se ipsos, deinde et alios, procedunt ad spiritualia prælia contra veræ salutis ac gratiæ impedimenta. Præterea, per David potest hoc loco intelligi quicumque magnus prælatus ac præsidens, qui subditos ac vicarios suos ad exercenda pastoralia opera dirigit, et ad expugnandum adversarios humanæ salutis; et tamen personaliter negligenter se habet, et per otiositatem vitia carnis illabitur. De quibus dum statim non pœnitet, multa quoque alia incidit scelera.

Viditque mulierem se lavantem. Ecce David mulierem incaute respiciens, et in eam adspectum figens, concupiscentiæ mucrone est læsus. Ex incustodia etenim oculorum, multitudo quædam oritur vitiorum: ideo morose non licet inspicere, quod non licet appetere; et specialiter periculosum est viro taliter inspicere feminam, sicut econtra. Hinc ait Glossa : Justo retributionis examine agitur, quod qui exteriori oculo negligenter utitur, interiori obtenebretur. Sic mors ingreditur animam per fenestras sensuum corporis.1 Propter quod Dominus loquitur per Prophetam : Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat.2 In Numerorum quoque libro scriptum est, [quod] præcepit Dominus filiis Israel, ut facerent sibi fimbrias per quatuor angulos palliorum, ponerentque in eis vittas hyacinthinas, quas quum viderent, recordarentur omnium mandatorum Domini, ne sequerentur cogitationes, et oculos per res varias fornicantes.3 Hinc Ecclesiasticus monet : Virginem ne conspicias, ne scandalizeris in decore ejus.4 Noli circumspicere in vicis civitatis. Averte faciem tuam a muliere compta. Et quoniam sic visum custodire, est donum Dei, ideo ait Psalmista : Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Denique evagatio oculorum, stultitiæ signum est;5 et eorum refrenatio, actus est sapientiæ. Ideo Salomon dixit : Oculi sapientis in capite ejus; oculi autem stultorum in finibus terræ.6 Ideo sanctus et sapiens Job testatur :78 Pepigi fœdus cum oculis meis, ne saltem cogitarem de virgine. Itemque : Si secutus est oculus meus9 cor meum, hoc est, visum exteriorem refrenavi ab eorum intuitu, ad quæ inspicienda inclinatio cordis movebat. Itaque si tantum reprehenditur David, qui ideo concupivit, quia inspexit : quanta increpatione sunt digni, qui idcirco inspiciunt, quoniam concupiscunt?

Misit David ad Joab, dicens : Mitte ad me Uriam. David de adulterio suo statim non pœnitens, ad tantam quoque iniquita-tem mox corruit, quod prolem ex suo se-mine nascituram, optavit legitimo conto-rali adscribi, et ei in hereditate succedere. Deinde virum illum justum circumvenire tentavit et inebriavit. Quem quum a justo suo proposito non posset avertere, accusa-vit eum principi militum false, ac jussit in mortem præcipitari, retribuens ei mala pro bonis; et traditor factus, in tantum fraudulenter egit cum milite strenuo ac fideli, quod propriæ mortis epistolam fe-cit eum portare. De cujus etiam morte gavisus fuit, et uxorem ejus accepit : pro-pter quod poterat ei dici, Occidisti, et in-super possedisti.10 Sic unum peccatum per pœnitentiam non deletum, mox pondere suo trahit ad aliud, et sæpe ad graviora. Nam David regio cibo delicate refectus, dormivit post prandium, et somnolentiæ dedit locum. Deinde incaute adspexit, vi-tiose concupivit, irrefrenate implevit, et cetera mala jam recitata illapsus est : quo-rum omnium origo quædam videtur otio-sitas exstitisse. Otia quippe dant vitia, et multa mala docet otiositas. Ideo Salomon protestatur :11 Qui sectatur otium, stultissi-mus est.12 Et in Ecclesiastico dicitur :13 Mitte servum in operationem, ne vacet. Ezechiel quoque ait : Hæc fuit iniquitas Sodomæ : superbia, saturitas panis, abundantia, et otium ejus; et manum pauperi et egeno non porrigebat.14

Et ait Urias : Arca Dei et Israel et Juda habitant in papilionibus, etc. Per Uriam hoc loco intelliguntur viri discreti et pii, qui superioribus suis vel parentibus, aut amicis in tribulatione, infirmitate aut an-gustia constitutis, in tantum eis compa-tiuntur, quod renuunt carnaliter delectari ac viliter consolari : quocontra insipientes, lascivi et improbi, non omittunt vacare suis deliciis, vanitatibusque intendere, quidquid eorum propinqui, amici, prælati, seu ecclesiasticæ personæ sustineant. Contra quos scriptum est per Amos : Væ qui dor-mitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris;15 et nihil patiebantur super contritione Joseph. Præterea, per arcam potest designari Ecclesia; per Israel, con-templativi; per Juda, activi; per Joab et ejus servos, præsidentes et eis subjecti : qui nunc in tentoriis commorantur, quo-niam peregrinantur a Domino in præsenti exsilio, atque in loco certaminis sunt con-stituti, multisque tribulationibus affligun-tur :16 idcirco est condolendum, plorandum, non carnaliter delectandum.

Insuper advertendum, quia ut tangit Glossa, interdum quod secundum litteram bonum est, malum in mysterio repræsentat; atque quod malum est in se, bonum mystice signat. Sicque Isidorus per David hoc loco intelligit Christum, per Uriam diabolum, per Bethsabee Ecclesiam ex gentilitate collectam : ita quod sicut David, occiso Uria, sortitus est conjugem ejus; sic Christus, victo diabolo, copulavit sibi Ecclesiam ex gentibus, quam ante possedit diabolus. Alii per Uriam intelligunt Synagogam, per Bethsabee legem, per David Christum, qui Synagoga conculcata ac derelicta, legem transtulit ad Ecclesiam, secundum intelligentiam spiritualem atque ad evangelicæ legis confirmationem.

Postremo, circa hæc advertendum, quia (ut scribit Guillelmus Parisiensis libro de Fide et legibus) tales expositiones quosdam audientes et legentes graviter offendunt, dum imperite proponuntur. Propter quod ait : Significationes non litterales, quatuor modis fiunt. Primo, ipso facto, ut dum res ad hoc factæ sunt, ut aliquid significarent, ut quod Isaias fuit nudus et discalceatus, et Ezechiel fecit sibi vasa transmigrationis. Secundo, quando aliquid dicitur expresse ad significandum, ut illud Ezechielis, Aquila grandis magnarum alarum :17 per quam significatur ibi rex Babylonis. Tertio, per consequentiam, ut quod ubi prohibetur idololatria exterior corporalis, prohibetur consequenter idololatria spiritualis.1819 Quarto, per rerum similitudinem, quæ non ad hoc factæ sunt ut significent. Et tres primæ expositiones non sunt audientium offensivæ, sed quarta hæc, si inepte proponatur: ut si dicatur, Hoc significat illud. Si autem dicatur, quod similitudo seu modus unius designat modum alterius, non est offensivum, quemadmodum per Jeremiam non ait Dominus quidquam de significatione, sed modum et similitudinem tantum exprimit, dicens: Quomodo si mulier contemnat amatorem suum, sic contempsit me domus Israel; nec dixit quod amator hujusmodi significet ipsum, sed modum expressit et similitudinem inter amatorem et mulierem, et inter se et Synagogam. Si hoc modo loquerentur expositores in allegoriis et tropologiis suis, non offenderent audientes; sed quoniam dicunt, Tale quid significat tale quid, et est figura vel prophetia seu parabola talis rei, quum alterum non sit dictum aut factum propter alterum significandum, offendunt graviter audientes, sicut in facto David et Uriæ, ubi dicunt, quod David qui utique in illo facto fuit proditor, adulter et homicida, significat Christum, et Urias vir fidelis et sanctus, diabolum, et Bethsabee Ecclesiam. Si autem sic dicerent, Sicut David amavit uxorem Uriæ, et præ ejus amore procuravit mortem sui mariti, sic Rex cœlorum amavit Synagogam sive Ecclesiam, ac præ ejus amore destruxit diabolum vel principes Synagogæ, et eam assumpsit in sponsam, non offenderent audientes. Hæc doctor præfatus.

Footnotes

  1. Jer. IX, 21. ↩

  2. Ezech. XX, 7. ↩

  3. Num. XV, 38, 39. ↩

  4. Eccli. IX, 5, 7, 8. ↩

  5. Ps. CXVIII, 37. ↩

  6. Eccle. II, 14; ↩

  7. Job XXXI, 1. ↩

  8. Prov. XVII, 24. ↩

  9. Job xxxi, 7. ↩

  10. III Reg. xxi, 19. ↩

  11. Eccli. xxxiii, 29; ↩

  12. Prov. xii, 11. ↩

  13. Eccli. xxxiii, 28. ↩

  14. Ezech. xvi, 49. ↩

  15. Amos vi, 4, 6. ↩

  16. II Cor. v, 6. ↩

  17. Ezech. xvii, 3. ↩

  18. Ezech. xii, 3, 7. ↩

  19. Is. xx, 2. ↩

Chapter 20 of 36