Articulus 20
EXPLANATIO CAPITULI DUODECIMI : MISIT ERGO DOMINUS NATHAN AD DAVID.
HIC recitantur increpatio ac pœnitentia David, et misericordia ei a Deo exhibita. Misit ergo Dominus Nathan ad David ad increpandum. Dominus autem totum quod gestum fuit a David circa Uriam et conjugem ejus, revelaverat Nathan prophetæ. Qui quum venisset ad eum, dixit ei: Responde mihi judicium, id est, justam sententiam profer de causa quam tibi proponam. Duo viri erant in civitate una. Nathan proposuit parabolam, et David putavit eum referre rem gestam. Voluit autem Deus ipsum David sic circumveniri, et propria capi responsione, ut cognita sua culpa, profundius humiliaret se ipsum, nulla via evadendi aut excusandi inventa. Exponendum est itaque, quid parabola ista signaverit. Duo viri, videlicet David et Urias, erant in civitate una Jerusalem, unus dives, quia David fuit rex opulentus, et alter pauper, comparative loquendo: nam quamvis esset dives miles, tamen respectu regis fuit pauper. Dives habebat oves et boves plurimos valde, quia David multas habuit uxores et concubinas; pauper autem nihil habebat omnino præter ovem unam parvulam: nam Urias unam dumtaxat habuit conjugem, quæ respectu regalium feminarum modica fuit dignitate; quam emerat, dando pro illa, et nutrierat, et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice illius bibens, id est, adolescentulam illam accepit, quæ fuit sibi commensalis quasi domestica ovis, non pascualis, et in sinu illius dormiens, id est contoralis; eratque illi sicut filia, id est valde familiaris atque dilecta. Quum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, id est, spiritus fornicationis, alienus a patria Beatorum, accessisset David, ipsum tentando; parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, id est, nullam uxorum suarum cognoscens, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, id est, spiritum fornicationis oblectaret satisfaciendo concupiscentiæ, in quo delectatur immunditiæ spiritus, tulit ovem viri pauperis, et præparabat cibos homini illi qui venerat ad se, id est, uxorem Uriæ cognovit.1
Iratus autem David zelo justitiæ adversus hominem illum indignatione nimis, dixit ad Nathan: Filius mortis est vir qui fecit hoc, id est morte dignus. Quamvis enim secundum legem fur non occidebatur pro furto, tamen furtum seu rapina poterat ex circumstantiis et aliis additamentis in tantum gravari, quod mortis sententiam incurrebat. Ovem reddat in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit, id est, quatuor oves pro una sublata restituat, prout in Exodo præceptum est. Salomon tamen in libro Proverbiorum ait de fure, quod deprehensus, septuplum restituet.2 Reges namque secundum exigentiam causæ, loci et temporis ac personæ, poterant circa judicialia legis præcepta addere aliqua pro majori rigore, non tamen textum Scripturæ mutare. Hinc et Zachæus ait ad Christum:3 Si quem defraudavi, reddo quadruplum. Porro pro uno bove sublato, jussit lex restitui quinque boves.4 Ad propositum quoque, pro eo quod David occidit Uriam, occisi sunt quatuor filii ejus.5 Nam primogenitum ejus ex Bethsabee Dominus fecit mori, postea Absalon occidit Amnon, Joab Absalonem, Salomon Adoniam:67 quod Deus partim permisit in ultionem tanti flagitii David.
Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir, qui fecisti hanc rem. Hæc dicit Dominus Deus Israel: Ego unxi te in regem, id est feci te ungi, super Israel, et ego erui te de manu Saul, et dedi tibi domum domini tui, id est bona Saul, qui fuit ad tempus dominus tuus, et uxores domini tui in sinu tuo. Alibi non legitur, quod uxores Saul defuncti duxerit David in conjuges: attamen forsitan fecit hoc. Non enim omnia gesta sunt scripta. Vel si non fecit hoc, tantam tamen habuit dominationem in populo, quod poterat facere. Dedique tibi domum Israel et Juda, id est, tam tribum Juda, quam ceteras tribus Israel tibi subjeci. Et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora: quasi dicat, Non sunt parva. Attamen comparatione supernaturalium donorum, beneficiorumque gratiæ, præsertim gratum facientis, quæ Dominus dederat David, parva fuerunt ista exteriora. Denique ista locutus est Dominus, quatenus ex consideratione multitudinis ac magnitudinis beneficiorum Dei, transgressio David gravior appareret, sicque vehementius pœniteret. Vel dixit hæc Deus, improperando ipsi David beneficia tanta ex zelo justitiæ, ad confundendum ingratitudinem, congeriemque vitiorum ipsius. Verumtamen Deus omnipotens, liberalissimus, supernobilissimus et immensus, nec ex parcitate, neque ex instabilitate, nec quantum in se est, improperat beneficia sua alicui, secundum quod Jacobus apostolus ait de eo, Qui dat omnibus affluenter, et non improperat;8 sed quod interdum ex zelo justitiæ, et pro impiorum justa confusione, atque ut ingratorum malitia clarius innotescat vel eis vel aliis, Deus quandoque improperet, in multis patet locis Scripturæ, præsertim in Ezechiele et alibi sæpe.9
Quare ergo contempsisti verbum Domini, id est præceptum ejus de adulterio homicidioque vitandis?1011 quum tamen debuisse Deo tanto gratior obedientiorque fuisse, quanto majora ac plura ab eo beneficia suscepisti. Porro in omni mortali peccato, est implicite aut æquivalenter, aut formaliter et directe contemptus Dei et ejus præcepti, eo quod homo tam irreverenter se habeat coram Deo, nec sollicitus sit ejus præsentiam venerari. Sed vix aliquis potest esse tam malitiosus, ut formaliter et directe contemnat Dei verbum, id est, ex aspernatione Dei seu vilipensione actuali sui præcepti peccet, quales videntur fuisse, de quibus in libro Job legitur: Dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Et rursus: Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? Ut faceres malum in conspectu ejus, cujus præsentiam et intuitum non pensasti, tam impie te habendo. Quod ait, ut, exponendum est concomitanter, non directe causaliter, sicut in Psalmo, Tibi soli peccavi, ut justificeris. Uriam Hethæum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. Quamobrem non recedet gladius, id est gravis tribulatio seu interfectio, de domo, id est posteritate tua ac sobole, usque in sempiternum, quamdiu duraverit in hoc mundo, præsertim nisi juste agendo relaxationem promereatur; eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriæ Hethæi, ut esset uxor tua. Sed quum mala culpæ non sint a Deo, nec proles aliquid sit suorum parentum quantum ad spiritum suum, sed quoad corpus: quomodo intelligendum est, quod mala hæc culpæ inflicta sint a Deo posteritati et soboli David, propter ipsius David transgressionem? Et respondendum, quod mala hujusmodi, in quantum sunt formaliter mala culpæ, non fuerunt a Deo, nisi permissive, nec aliquid positivum erant; sed in quantum mala pœnalia, erant a Deo etiam effective, quoad id quod entitatis fuit in eis. De tali enim malo scriptum est: Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecit? Unde et per Isaiam Dominus loquitur: Ego Dominus formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum. Et juxta hunc modum intelligenda sunt quæ sequuntur.
Itaque hæc dicit Dominus: Ecce ego suscitabo, id est, venire faciam, super te malum magnæ tribulationis de domo tua: et ita fuit effective a Deo. Quod etiam fuit malum gravissimæ culpæ: et ita fuit a Deo permissive; nec tamen Deus permisisset filios David ad tanta corruere scelera, sed gratiam ea vitandi ipsis dedisset, si ipsi fecissent quod erat in ipsis. Et tollam uxo-
A res tuas in oculis tuis, id est evidenter, ita quod hoc statim percipere poteris, et dabo proximo tuo, id est proprio filio tuo, videlicet Absaloni; et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus, id est scientibus eis, qui aderunt, manifeste. Quod qualiter factum sit, infra habetur, ubi narratur quod tetenderunt Absaloni in solario tabernaculum, ubi publice intravit ad decem concubinas patris sui. Ex quo etiam constat, quod concubinæ illæ erant veræ uxores David, sed secundariæ et minus principales, propter quod concubinæ vocantur. Tu enim fecisti abscondite adulterium cum uxore Uriæ: quamvis enim vocavit et introduxit eam per nuntios, occulte tamen peccavit cum ea, vel saltem perpaucis scientibus; ego vero faciam verbum istud, id est rem significatam per verba hæc, in conspectu omnis Israel, qui fuit cum Absalone, et in conspectu solis hujus, id est in exteriori adspectu, qui fit per lumen solare. Verumtamen multa tropice in Scripturis dicuntur, ut illud, Mare vidit et fugit: sicque sol dicitur conspexisse; et item quoniam alios facit conspicere, lucem fundendo, quæ ad exteriorem requiritur visum, vel propter colores, vel propter medium, vel propter visum ipsum, aut propter plura eorum.
Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino, id est, ad Dei injuriam male, imo et pessime, feci. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit, id est, a te abstulit, et tibi dimisit, peccatum tuum, id est congeriem scelerum quæ fecisti: quæ omnia quantum ad culpam, tibi ignovit eodem momento, quo ex vera contritione dixisti, Peccavi Domino; sed quoad pœnam, non dimisit ea tibi plenarie, quia Deus inultum ire non patitur ullum peccatum, ut fertur in Job. Et tamen ipsa contritio de peccato, est magna pars ultionis, imo et satisfactionis, sicut et pudor de enormitate et turpitudine culpæ, similiter humilis confessio oris: imo contritio, pudor, humiliatio possent esse ita intensæ, quod totam delerent iniquitatem, etiam
II Reg. xvi, 22.
Ps. cxiii, 3.
Ps. cxiii, 3.
Job xxiv, 12. quantum ad pœnam, prout doctores super quartum Sententiarum declarant. Denique, quod David dixit, Peccavi Domino, potest intelligi sicut et illud quod ait in Psalmo, Tibi soli peccavi.12 Quocirca asserit Glossa, quod rex qui superiorem in terra non habuit, soli Deo qui ejus fuit judex, peccavit. Verumtamen David etiam valde peccavit in proximum, cujus violavit uxorem, et cujus occidit personam; sed non peccavit in proximum tanquam in judicem se superiorem, sed tanquam in eum quem damno atque injuria læsit. Non morieris morte æternæ damnationis, ut meruisti peccando, quoniam merito tuæ contritionis et humilis confessionis, pœna illa æterna, in temporalem pœnam est commutata. Vel, Non morieris statim morte temporali ac corporali, quæ secundum legem est inferenda homicidis atque adulteris.13
Certum reor, quod nisi vas misericordiæ electus David, ex inenarrabili contritionis dolore dixisset, Peccavi Domino, nequaquam Nathan propheta tam subito eum consolatus fuisset, dicendo, Dominus transtulit peccatum tuum.14 Nempe electus vir ille occulta divinæ sapientiæ moderatione tam diu relictus in mentis suæ caligine, ita quod infra tot dies non advertit nec consideravit suæ transgressionis immanitatem, subito præventus et irradiatus ab infinita misericordia Omnipotentis, ex consideratione bonitatis et beneficiorum Dei ad se, atque ex inspectione transgressionis et ingratitudinis suæ, tam vehementissime doluit vera contritione, quod cor suum pene scissum fuit præ doloris acerbitate et quantitate: propter quod, necessarium fuit eum sic consolari. Quod Nathan ex divina illustratione perpendens, tam repente, Deo instigante, consolabatur dolentem. Nam (ut sanctus ait Hieronymus) oportet ut dolor contritionis sit adæquatus multitudini magnitudinique iniquitatis. Et ut beatus dicit Bernardus, non sufficit labiis dicere, Peccavi: quia et Saul hoc dixit, non tamen veniam obtinuit, quam David uno verbo promeruit.15 Dicitur quoque in Scholastica historia, quod David verbis Nathan auditis, et dicens, Peccavi Domino, mox descendit de throno consistorii, et sedit in terra, et tanquam verus deicola, non erubuit peccata sua coram omnibus confiteri. Præterea advertendum, qualiter in David impletum est quod in libro Sapientiæ legitur: Quia per quæ quis peccat, per hæc et punitur:16 quoniam sicut David in alterius uxore et sanguine Deum offendit, maritam cognoscendo, ejusque virum necando, sic suæ uxores sunt violatæ et filii occisi: et quod gravius erat, a proprio filio uxores ejus violabantur incestu nefario, et filii ejus se invicem occiderunt.17
Non morieris. Verumtamen, quoniam blasphemare fecisti inimicos nomen Domini, propter verbum hoc, filius qui natus est tibi, morte morietur. Hoc aliqui sic exponunt, quod homines vitiosi vituperaverunt Deum tanquam injustum, pro eo quod reprobavit et amovit Saul a regno, qui minus peccavit, quam David, in his propter quæ fuit regia successione privatus, non tamen sic reprobando derelinquendoque ipsum David. Ita exponitur istud communiter, sed non videtur idonee dictum, quoniam quando hæc dicebantur a Nathan, peccatum hoc David adhuc latebat, nisi quantum forsan ex increpatione Nathan cœpit vulgari: sicque ob hanc rem nondum fuit Deus ab impiis blasphematus, nisi forsan sumatur præteritum pro futuro, per modum prænuntiationis propheticæ propter certitudinem prophetiæ. Videtur autem sic posse exponi. Nam occasione adulterii fecit David ipsum Uriam ab idololatris Ammonitis occidi, et cum Uria fuerunt et alii interfecti: ex qua victoria Ammonitæ inducti sunt ad laudandum deum suum falsum ac idola: quorum laus, fuit quædam veri Dei blasphemia. Vel forsitan Deum Israel, tanquam impotentem ad suorum defensionem, blasphemarunt, dicentes: Ubi est Deus eorum?18 Ex his constat, quod infantulus ille propter patris sui iniquitatem vita privatus sit, ita quod pater in filio est punitus: quoniam filius, quantum ad corpus, est aliquid suorum parentum. Nec in isto derogatum est illi infantulo, cui Deus convertit ac ordinavit mortem illam ad majus bonum. Qualiter vero istud non contrarietur divinæ justitiæ, imo nec pietati divinæ, nec verbis Ezechielis ac Jeremiæ, dicentium, Unusquisque in peccato suo morietur19, et filius non portabit iniquitatem patris, supra atque in aliis locis dictum est sæpe.2021
Præterea ex his apparet, quod increpatus sit David a Nathan longo tempore post adulterii sui perpetrationem, utpote nato infantulo tunc concepto. Quocirca non tantum admiror, quod vir ille tam virtuosus, post tanta gratiarum charismata, repente ad tanta devolutus est scelera, quantum, quod infra totum tempus quod fluxit ab adulterio illo usque ad increpationem ministratam per Nathan, non consideravit suos excessus, neque pœnituit. In quibus omnibus innotescit, quam ineffabiliter magna et miseranda sit humana fragilitas, cæcitas ac defectuositas, et quod vera contritio non nisi ex speciali Dei præventione ac gratia oriatur.
Et reversus est Nathan in domum suam. Percussit quoque Dominus parvulum infirmitate letali, quem pepererat uxor Uriæ David, et desperatus est posse convalescere. Deprecatusque est David Dominum pro parvulo, ut Deus dignaretur eum supernaturaliter curare. Et quamvis David audivit a Nathan infantulum moriturum, attamen ignoravit an prophetia illa fuerit prænuntiatio comminationis et conditionatæ assertionis, sicut prophetia de obitu Ezechiæ, subversioneque Ninive.22 Et jejunavit David jejunio, et ingressus seorsum in locum secretum, orationi, compunctioni, et lacrimis aptum, jacuit super terram, se ipsum profunde humiliando coram Altissimo. Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes, id est obnixe et quasi importune rogantes eum, ut surgeret de terra ad edendum. Qui noluit, nec comedit cum eis cibum. Accidit autem die septima ut moreretur infans. Unde aliqui dicunt, quod circumcisus non fuit, quia circumcisio fiebat die octavo. Alii putant, quod in periculo licuit tempus hoc prævenire. Timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus. Dixerunt enim: Ecce quum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis, si dixerimus, Mortuus est puer, se affliget? Quum ergo David audisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus. Dixitque ad servos suos: Num mortuus est puer? Qui responderunt ei: Mortuus est.
Surrexit ergo David de terra, cognita morte infantuli, nolens de malo irremediabili se ipsum magis affligere, et lotus unctusque est. Nam faciem lavit, et unguento aut balneo usus est. Quumque mutasset vestem, quia in veste pœnitentiali Dominum exoravit, flevit et jejunavit, et forsan in cilicio aut in sacco, ingressus est domum Domini, id est tabernaculum, in quo constituerat arcam, et adoravit Dominum, gratias agens justis ac piis judiciis ejus;23 fuitque patiens in suarum precum et abstinentiarum repulsione ac filii morte, conformans in hoc voluntatem suam voluntati ac ordinationi divinæ. Exhilaravit quoque ita se ipsum, ut consolaretur ipsam Bethsabee, quam diligebat. Et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit. Dixerunt autem ei servi sui: Quis est sermo quem fecisti? Propter infantem, quum adhuc viveret, jejunasti et flebas; mortuo autem jam puero, surrexisti, et comedisti panem. Qui ait: Propter infantem, quum adhuc viveret, jejunavi et flevi; dicebam enim: Quis scit, si forte donet mihi eum Dominus, et vivat infans? Nunc autem quia mortuus est, quare jejuno? Numquid potero eum revocare amplius? Ego vadam magis ad eum; ille vero non revertetur ad me.
Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam, dormivit cum ea: non ante ejus purificationem secundum legem, sed tempore procedente.24 Quæ genuit filium, et vocavit nomen ejus
Salomon : quod interpretatur pacificus ; sicque Deo inspirante ac disponente vocatus est, quoniam fuit puer, de quo Deus per Nathan prædixerat David regi, quod filius ejus ei successurus in regno, in quiete et pace regnaret, ac templum construeret. Et Dominus dilexit eum. Quamvis Deus diligat cuncta quæ fecit, rationales tamen creaturas proprie dicitur diligere quas prædestinavit, sicut de Jacob per Malachiam testatur :25 Jacob dilexi. Hinc multi conjiciunt Salomonem esse salvatum.26 Qui autem super hoc dubitant, aut aliter opinantur, dicunt quod Dominus Salomonem dilexit, quia ad tempus fuit bonus et gratiosus, et quia multis naturalibus ac temporalibus bonis eum ornavit. Dicitur enim Deus aliquem duobus modis diligere, utpote dilectione prædestinationis æternæ, qua soli diliguntur electi, et dilectione præsentis justitiæ, qua diliguntur a Deo omnes qui in caritate exsistunt. Misitque in manu Nathan prophetæ, id est, ipsum Nathan misit ad puerum, et per ministerium Nathan imposuit puero aliud nomen. Unde subjungitur, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, id est JEDIDIAH in Hebræo, quod interpretatur dilectus Domini, vel amabilis Deo, eo quod diligeret eum Dominus. Aliqui [textus] habent, Misitque eum in manu Nathan prophetæ, id est, Salomonem commisit ac voluit Deus educari ac informari per Nathan, ut in virtutibus crescens, fieret dignus regno.
Consequenter describitur qualiter capta est Rabbath. Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam. Misitque Joab ad David nuntios, dicens : Dimicavi adversum Rabbath, et capienda est urbs Aquarum, id est Rabbath metropolis aquis vallata. Vel, ut aliqui dicunt, Urbs Aquarum, id est populorum, quoniam fuit plurimum populosa. Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam, ne quum a me vastata fuerit urbs, nomini meo adscribatur victoria. Hoc Joab vel ex humilitate, vel ex quadam fidelitate ad regem ei denuntiavit; vel potius ex quadam versutia, adulatione, et ambitione, quia ambitiosus erat, et regi complacere desiderans, gratiam ejus captavit, ut in suo firmaretur officio.2728 Congregavit itaque David omnem populum prælio aptum atque residuum, et profectus est adversum Rabbath. Quumque dimicasset cum suo exercitu contra urbem, cepit eam.
Et tulit diadema regis eorum de capite ejus. Per regem Ammonitarum non intelligitur hic filius Naas regis, qui patri suo Naas successit in regno, sed falsus deus seu idolum Ammonitarum, nomine Melchom, quod interpretatur, rex eorum. Unde primo Paralipomenon legitur : Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus. Circa hoc scribit Hieronymus, et habetur in Glossa super [primum] Paralipomenon : Tradunt Hebræi : quod illicitum erat Judæis de idolis aliquid auri vel argenti accipere, quia lex idololatriam vetat;29 ideo Ethai, qui de Philistæis ad David venerat, rapuisse coronam de capite Melchom, ut liceret David Judæo de manu hominis capere, quod de capite idoli capere sibi non licuit. Pondo auri talentum : quia hoc diadema continebat in pondere talentum auri, juxta illius regionis mensuram; habens gemmas pretiosissimas.30 Hinc in Scholastica fertur historia : Erant in diademate illo gemmæ pretiosæ et auri talentum. Verumtamen David juxta tenorem legis primo conflavit et purgavit metallum, et postea sibi inde diadema formavit, in cujus medio sardonycem incomparabilem collocavit. Nec tamen in hoc fecit contra illud Deuteronomii, Sculptilia eorum igni combures, et non concupisces aurum et argentum de quibus facta sunt :3132 quia hoc fuit præceptum de idolis, idolorumque ornamentis, quæ erant in terra promissionis, quando filii Israel primo ingressi ac demoliti sunt eam. Et impositum est super caput David. Sed et prædam civitatis asportavit multam valde.
Populum quoque ejus adducens, ad forum judicii seu locum supplicii, serravit,33 id est, serris divisit per medium, et circumegit super eos ferrata carpenta, id est ferrea seu ferrata quædam vehicula rostris incidentia, scilicet currus falcatos sive ferratos, imo carpentis hujusmodi ipsos serravit. Carpentum namque securis est. Divisitque cultris, et traduxit in typo laterum, id est, cultros traduxit seu traxit per eos eo modo, quo traducuntur cultelli per lateres adhuc molles, ut apte formentur seu figurentur. Itaque quosdam per vehicula illa serravit, vel serris divisit, quosdam cultris secavit: nec tantum rigorem exercuisset in eos mansuetus et pius rex David, nisi valde peccassent in Deum et in populum suum ac se. Verumtamen non punivit totum populum illum hoc modo, sed eos qui consilium dederant regi suo, qui præfato modo servos David irrisit.34 Sic fecit civitatibus universis filiorum Ammon, id est rectoribus civitatum illarum, qui ad illam irrisionem instigaverunt, aut simili modo specialiter ac graviter erant culpabiles. Non enim omnes nobiles terræ illius occidit, imo nec omnes filios regis Naas, sed filium ejus regem, a quo servi sui fuerunt irrisi. Unde infra legitur, quod Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, præbuit David regi necessaria quando fugit a facie Absalonis.35 Nam illum Sobi constituit regem pro fratre suo quem interfecit. Porro, primo Paralipomenon scriptum est, quod David eduxit populum Rabbath, et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur.36 Tribulæ autem vocantur vehicula, quibus teruntur messes. Et ut ait Isidorus, tribula est genus vehiculi, quo teruntur frumenta. Trahæ vero dicuntur alia genera vehiculorum, quæ rotas non habent, vel instrumenta quæ trahuntur super terram de novo seminatam ad complanandum eamdem. Et reversus est David et omnis exercitus ejus in Jerusalem. Non tamen habitaverunt omnes ibidem, sed cum rege ingressi sunt primum illuc communiter, deinde redierunt in sua. Asportavit etiam secum de Rabbath plurimam37
Footnotes
-
*præparavit ↩
-
Prov. vi, 31. ↩
-
Luc. xix, 8. ↩
-
Exod. xxii, 1. ↩
-
Exod. xxii, 1. ↩
-
II Reg. xii, 15 18; xiii, 28, 29; xviii, 14; ↩
-
III Reg. 11, 25. ↩
-
Jacob. 1, 5. ↩
-
Ezech. xvi. ↩
-
Lev. xx, 10. ↩
-
Exod. xx, 13, 14; ↩
-
Ps. L, 6. ↩
-
Exod. xxI, 14; ↩
-
Lev.xx, 10. ↩
-
1 Reg. xv, 24, 30. ↩
-
Sap. XI, 17. ↩
-
II Reg. XVI, 22; XIII, 28, 29; XVIII, 14. ↩
-
Ps. CXIII, 2. ↩
-
IV Reg. xx, 1-7; ↩
-
Ezech. xviii, 20, 24. ↩
-
Jer. xxxi, 30; ↩
-
Is. xxxviii; Jonæ III, 4-10. ↩
-
II Reg. vi, 17. ↩
-
Lev. xii, 4. ↩
-
Sap. xi, 25. ↩
-
Malach. 1, 2. ↩
-
II Reg. vii, 12-16. ↩
-
II Reg. vii, 12-16. ↩
-
Exod. xx, 3-5. ↩
-
I Par. xx, 2. ↩
-
Deut. vii, 25. ↩
-
Deut. vii, 25. ↩
-
Malach. i, 2. ↩
-
II Reg. x, 3, 4. ↩
-
II Reg. xvii, 27-29. ↩
-
I Par. xx, 3. ↩
-
prædam. ↩
Chapter 21 of 36