Articulus 21
DE EJUSDEM CAPITULI DUODECIM INTELLIGENTIA SPIRITUALI.
PER hoc quod Deus (cujus sapientiæ non est finis aut numerus) increpavit David regem, per os Prophetæ proponendo illi paradigma aptissimum, datur intelligi, quod excellentes personæ, præsertim reges et principes, non qualitercumque, sed parabolica locutione, aut pia quadam circumventione, aut captatione benevolentiæ eorumdem sint arguendi, ne si nimis audacter aut irreverenter reprehendantur, magis exasperentur.1 Ideo scriptum est :
Noli resistere contra faciem potentis, neque coneris contra ictum fluvii.2
Insuper, ex isto docemur capitulo, quam enorme vitium sit adulterium, quod (non obstante intensissima contritione, profundissima humiliatione, integerrima emendatione beati David) Deus omnipotens tam horribiliter ac multipliciter in illo punivit, ut patuit et patebit. Qualis ergo post vitam hanc erit eorum damnatio, qui quum nunc non semel dumtaxat, sed et frequenter adulterii crimen committere non verentur, non tamen in vita hac castigantur. Nonne post vitam præsentem ineffabiliter torquebuntur? Ideo Salomon dixit: Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?3 Et Apostolus ad Hebræos: Fornicatores et adulteros judicabit Dominus.4 Denique hujus facinoris enormitatem, proportionatamque ultionem tangit sanctus Job, dicens: Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum sit alterius uxor mea, et super illam incurventur alii.5 Hoc etenim nefas est et iniquitas maxima. Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
Amplius, ex isto capitulo arguuntur avari, raptores, et pauperum impotentiorumque oppressores, qui si aliquando expensas alios bene tractando faciant, nituntur expensa ab impotentioribus et egenis recuperare et extorquere: quorum iniquitas clamitat ante Deum, et diram expetit ultionem. Qui autem lauta tenent convivia, aliosque invitant desiderio laudis humanæ, aut simili elatione seu injusta intentione, faciunt hoc accedente ad eos peregrino, puta diabolo: qui respectu electorum qui diu in peccatis non permanent, recte dicitur peregrinus, quia non diu in eorum cordibus commoratur. In reproborum autem et impœnitentium cordibus habitat tanquam civis.
Iratus autem David adversus hominem illum. Sic multi, cognito aliorum excessu, zelo videntur justitiæ incitari et inflammari contra peccatores; sed propria vitia non emendant, imo nec pensant, nec corrigi et objici sibi ea æquanimiter patiuntur: de quibus constat, quod nec alios ex caritate corripiant, quoniam caritas incipit a se ipsa, id est proprio suo subjecto. Nempe quid proficit homo si universum mundum lucretur, et perdat se ipsum?6 Ideo in Ecclesiastico scriptum est:7 Miserere animæ tuæ placens Deo. Et in Proverbiis:8 Justus in principio accusator est sui. Unde et in Matthæo ait Salvator: Quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.9
Tu es ille qui fecisti hanc rem. Hoc improperari potest ac objici his, qui contra propriam operantur doctrinam, et quæ condemnant in aliis, perpetrare non verecundantur. Quorum unicuique dicet Judex: Ex ore tuo te judico, serve nequam. Unde ad Romanos ait Apostolus: Existimas autem, o homo10, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quod tu effugies judicium Dei?11 Et denuo ibidem: Qui prædicas non furandum, furaris; qui dicis non mœchandum, mœcharis; qui abhorres idola, sacrilegium facis.12 Quare contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu ejus? Pensemus quam enorme atque damnabile sit præceptum Dei contemnere, et Deo inspiciente, mandata ipsius violare: et tamen id agit omnis qui peccat mortaliter. Advertamus beneficia Dei generalia ac specialia super nos et in nobis, et ita pensare poterimus, quam enormia sint nostra peccata, et satagemus vitare ea.
Dixit David: Peccavi Domino. Ita et nos a superioribus aut proximis nostris correpti, recognoscamus humiliter proprias culpas, nec corripienti indignemur, nec excusemus vel alleviemus vitia nostra, certi quod in multis offendimus, et innumerabilia lateant nosmetipsos.13 Nam ut Salomon loquitur, Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus.14 Ecce David non dixit reprehensori: Numquid consiliarius regis es? Imo celerrime etiam coram aliis sua confitebatur ac deflevit peccata. Ita agamus et nos, nec publice argui et pœnitere ac recognoscere nostra peccata erubescamus. Ingressus David seorsum, jacuit super terram. Ita et nos ad orandum intente, quæramus locum seorsum quietum, abstractum, sicut docet Salvator: Tu autem cum oraveris, intra cubiculum;15 et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito. Hinc fertur in Actis, quod Petrus ascendit in superiora, ut oraret.16 Et scriptum est in Luca, quod ascendit Christus in montem orare.17 Orationi autem jejunium, aut saltem sobrietas jugiter debet addi, et humiliatio magna cordis ac corporis, et aspera vestis, quatenus caro castigetur.18 Qui enim sunt Christi, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt.19 Quod si ad libitum non fuerimus exauditi, non ob hoc pusillanimes mox reddamur, sed Deo subjecta sit anima nostra in omni spe, humilitate et patientia vera;20 et propter inevitabilia mala non doleamus inordinate, nec amicos seu propinquos defunctos inconsolabiliter defleamus, sed divinæ providentiæ et justis ejus judiciis subditi simus.
Pugnabat Joab contra Rabbath. Sic miles Dei contra omnem sæculi vanitatem, fœditatem et impietatem jugiter debet pugnare. Complementum autem hujusmodi prælii debet per Christum fieri velle, et non sibi, sed Domino omnem triumphum adscribere. Nam ipse est, qui operatur in nobis velle atque perficere ex sua piissima voluntate.21 Congregavit David omnem populum. Sic Salvator suos electos unit per fidem, spem, caritatem, quatenus contra suæ salutis adversarios concorditer prælientur, et adjuvent in tali conflictu se mutuo. Tulit diadema regis eorum, et impositum est super caput David. Impii sunt quasi corona diaboli, qui dum convertuntur ad Dominum, fiunt diadema ipsius, juxta illud Isaiæ: Eris quasi corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.22
Footnotes
-
Ps. cXLIV, 3; cXLVI, 5. ↩
-
Eccli. iv, 32. ↩
-
Prov. xi, 31. ↩
-
Hebr. xiii, 4. ↩
-
Job xxxi, 9-12. ↩
-
Luc. ix, 25. ↩
-
Eccl. xxx, 24. ↩
-
Prov. xviii, 17. ↩
-
Matth. vii, 3, 5. ↩
-
Luc. xix, 22. ↩
-
Rom. ii, 3. ↩
-
Ibid. 21, 22. ↩
-
Jacob. iii, 2. ↩
-
Prov. xxix, 1. ↩
-
Matth. vi, 6. ↩
-
Act. x, 9. ↩
-
Luc. vi, 12. ↩
-
Eccli. xxx, 24. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Ps. LXI, 2. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
Is. LXII, 3. ↩
Chapter 22 of 36