Skip to the text

Articulus 22

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TERTIIDECIMI: FACTUM EST AUTEM POST HÆC.

MODO narratur qualiter Dominus (sicut per Nathan prædixit) suscitavit, vel permissive vel effective super David malum de domo sua. Factum est autem post hæc, ut ipsius Absalon filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret filius David Amnon, qui etiam fuit frater ipsius Thamar ex parte patris, ut infra tangetur: sed ipsa vocatur specialiter soror Absalonis, quoniam ex utroque parente fuit soror sua; et deperiret in eam valde, non solum corporali languore, sed et libidinosa ac vitiosa affectione, ita ut propter amorem, id est ex vehementi et prædominante amore ejus carnali, ægrotaret. Fuit etenim amor ἔρως, qui sæpe corporalem inducit languorem, imo aliquando mortem. Nam passiones appetitus sensitivi, quum fiant cum corporali transmutatione, eo quod sint in organo corporali, quanto sunt intensiores et immoderatiores, tanto immoderatius atque nocivius corpus immutant. Sic et juvenis ille qui beatissimam Agnetem amavit, præ ejus ægrotavit amore. Quia quum esset virgo ipsa Thamar, difficile ei videbatur, ut quidpiam inhoneste ageret cum ea: non quod virginis deflorationem vel incestum horreret, quia passionis vehementia fuit victus et excæcatus, sed quoniam filiæ regis virgines sub arcta et diligenti erant custodia, ita quod viris non patebat ad eas privatus et periculosus accessus. Propter quod Josephus ait: Quum neque propter virginitatem, neque propter custodiam ejus posset prævalere, crudeli percussus vulnere carpebatur.

Erat autem ipsius Amnon amicus, nomine Jonadab, filius Sammaa fratris David, vir prudens valde. Vera prudentia non nisi virtuosis inest hominibus, ut etiam in Ethicis docet Philosophus. Quum ergo in isto negotio Jonadab vitiosissime se habuerit, non utique prudens, sed nequam et callidus fuit, quando consuluit istud quod sequitur. Verumtamen ex naturali dispositione et aliis causis potuit esse ad prudentiam veram dispositus, prudensque fuit, si quando fuit virtuosus. Jonadab iste, in Josepho Jonathan appellatur. Qui dixit ad eum: Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? tanquam dicat: Quum sis primogenitus tanti regis, et successurus ei in regno, merito esses jucundus ac florens. Cur non indicas mihi? quum sim tibi familiaris et fidelis amicus: et tamen revera non fuit verus amicus, quia (ut etiam Tullius protestatur) quidquid contrariatur virtuti, repugnat et amicitiæ. Dixitque ei Amnon: Thamar sororem fratris mei Absalon amo, in tantum, quod ex amoris magnitudine et alteratione corporali excessiva illam sequente ægroto, nec edere valeo: sicque pallor et macies signa sunt amoris. Cui respondit Jonadab: Cuba super lectum tuum, et languorem simula, alium, inquam, languorem quam eum quem habes. Quumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei: Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum et faciat pulmentum, et comedam de manu ejus.

Accubuitque Amnon et quasi œgrotare cœpit. Quumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem, qui visitavit Amnon jacentem in lecto: Veniat, obsecro, Thamar soror mea. Amnon loquens ad Jonadab, dixit, Sororem fratris mei, non, Sororem meam, amo: quatenus Jonadab minus abhorreret illum amorem tam libidinosum. Sed loquens ad patrem, Veniat, inquit, soror mea: ut rex minus suspicaretur aliquid mali. Et faciat in oculis meis, utpote me præsente, ut eam intuendo sic occupatam delecter, duas sorbitiunculas, id est pulmenta apta ad glutiendum. Tamen ut Josephus scribit, erant frixæ collyridæ:1 quæ quid sint, supra patuit. Et cibum capiam de manu ejus. Misit ergo David ad Thamar domum, dicens: Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum.

Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui. Ille autem jacebat. Quœ tollens farinam, miscuit; et liquefaciens in oculis ejus, coxit sorbitiunculas. Tollensque quod coxerat, effudit in scutellam seu vas, et posuit coram eo, et noluit comedere. Dixitque Amnon: Ejicite universos a me. Quumque ejecissent omnes, dixit Amnon ad Thamar: Infer cibum in conclavi, ut in loco illo secreto apto facinori fruar te, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat, et attulit ad Amnon fratrem suum in conclavi. Quumque obtulisset illi cibum, apprehendit eam, et ait: Cuba mecum, soror mea. Sororem vocat, ne illa scelus percipiat, et amoroso nomine ad consensum trahatur. Quœ respondit: Noli, frater mi. Fratrem suum vocat, ut tantæ propinquitatis nomine audito, retraheretur a crimine. Noli opprimere me, quum etiam alienam opprimere sit iniquum. Neque enim hoc fas, id est licitum, est in Israel, hoc est, quia in lege prohibitum est sub pœna mortis. Noli facere stultitiam hanc, hoc est opus tam irrationabile et brutale, in quo ratio et omnis sapientia maxime absorbentur. Estque stultissimum taliter vinci libidine. Ego enim ferre non potero opprobrium meum, hoc est, tam ignominiosam mei constuprationem, nec occultare potero, nec æquanimiter tolerare. Et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel, hoc est, diffamiam magnam incurres, et reputaberis fatuus homo, quum tamen oporteat te bonæ famæ studere, ut possis patri tuo in principatu succedere. Porro, quod ait, Quasi, dicit hic veritatem, non similitudinem tantum. Quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi dare in conjugem.

Dicunt aliqui, quod David in bello acquisivit matrem istius Thamar, et quod mater ejus tunc fuit prægnans hac filia ab alio viro, sic quod non fuit naturalis filia David, et per consequens, nec vera naturalisque soror ipsius Amnon. Sed hoc non videtur textui concordare, nec in aliqua authentica reperitur historia. Et super illud Ezechielis, Frater sororem suam in te polluit nefarie, communiter dicunt expositores, quod intelligatur de Amnon et Thamar.2 Ideo potius reor, quod Thamar protulit verba hæc ut averteret fratrem suum a tanto facinore, spe obtinendi eam licite et honeste; et quamvis mentiretur, dicendo, Rex non negabit me tibi, fuit officiosum mendacium et leve peccatum. Hoc et Josephus sensisse videtur, dicendo: Thamar ita locuta est, ut ad tempus petulantem fratris sui impetum valeret refrenare. Magister quoque in historiis: Hoc, inquit, dicebat, ut subterfugeret manus ejus. Verumtamen aliqui dicunt, præceptum legis prohibens sororem ex patre a fratre sumi in conjugem, esse intelligendum, quando frater et soror fuerint gentis ejusdem:3 Thamar autem fuit filia Maacha mulieris gentilis, quam tamen (ut creditur) David ad Judaismum convertit; Amnon vero ex utroque parente fuit Israelita: sicque potuisse Thamar fieri conjugem Amnon. Sed istud salvari non potest, quoniam in Deuteronomio legitur:4 Maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui vel matris suæ.5 Idem quoque in Levitico perhibetur.6

Noluit autem Amnon acquiescere precibus ejus rationabilissimis, sed prævalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea. Sed quæri potest, cur non clamavit, quum secundum legem debuisset clamare, quia fuit in civitate, imo in palatio, nec longe erant qui poterant subvenire.7 Forsan ne fratrem suum confunderet, et mortis sententiæ subderet eum. Et exosam eam habuit odio magno nimis, ita ut majus esset odium, quo eam oderat, amore quo ante dilexerat. Illa etenim quantum poterat, viriliter restitit: idcirco (ut ferunt Hebræi) miser ille se graviter læsit.

Dixitque ei Amnon: Surge et vade. Ipsa autem (ut ait Petrus Comestor) rogavit ut maneret cum ipso, et fieret ei uxor, putans forsan in hoc posse dispensari. Quæ, nolente ipso, respondit: Majus est hoc malum quod nunc agis adversum me, expellens me, in quantum hoc agis ex maximo odio et contemptu personæ meæ, cui post tantam injuriam teneris ad recompensam et compassionem, non ad contumeliæ hujus augmentum; quam quod ante fecisti, me opprimens: quod aliquam videtur excusationem admittere, in quantum venit non ex malitia, sed infirmitate et passione prædominante. Imo quoniam defloravit eam, tenebatur eam habere uxorem, secundum legis præceptum, in Exodo ac Deuteronomio scriptum, nisi aliunde fuisset obstaculum:89 quo exsistente, debebat ei aliis modis pro posse pro illato damno possibilem restitutionem, quamvis condignam non potuit, juxta quod in Ecclesiastico fertur: Omnis ponderatio non est digna continentis animæ.10 Et noluit audire eam; sed vocato puero, qui ministrabat ei, dixit: Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam. Quæ induta erat talari tunica: quæ scilicet usque ad talos ejus descendit, quam Josephus vocat colobium manicatum. Tamen, ut quidam refert, in Hebræo habetur, Serica tunica. Sed potius est tenendum, litteram hanc veritati Hebraicæ consonare, et verbum illud Hebraicum esse forsitan æquivocum ad utrumque. Hujuscemodi enim filiæ regis David virgines vestibus utebantur. In quo religiositas regis David apparet, qui tam humilibus vestibus non in terram defluentibus, sed vix eam tangentibus, jussit suas filias uti; nec dubium, quin in ceteris suis domesticis proportionabiliter vestium condecentiam observavit. Ex quo reprehenduntur superbæ ac fatuæ mulieres ac virgines temporis hujus, quæ licet a regia nobilitate plurimum distent, tamen vestibus enormiter longis, ac se per terram trahentibus induuntur. In ornamentis etiam pretiositate, figura ac multitudine vestium gravissime peccant. Similiter adolescentes ac viri suo modo.

Ejecit itaque eam minister illius foras, clausitque fores post eam. Quæ in signum doloris, adspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat, per palatium regis, ut aliqui dicunt, cum tali dispositione, utpote victa dolore ac mœrore ob tantas sibi illatas injurias, ingrediens domum Absalonis, et clamans cum lacrimis.11 Aliqui tamen dicunt, quod non fecit hæc mox, ut fuit ejecta ab Amnon, nec in regis palatio, sed postquam venit ad domum Absalonis: alioqui scandalizasset se ipsam. Sed prima expositio verior reputatur. Nam Amnon taliter eam ejiciendo, satis eam scandalizavit, et ipsa erat tanto confecta mœrore, et tam irreverenter tractata, quod non pensavit se gravius posse confundi, nec ipsa in hac re culpabilis fuisse videtur. Dixit autem ei Absalon frater suus: Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum? Hoc Absalon ex gestibus illis suæ sororis advertit, præsertim quoniam illa non negavit, nec aliam suæ afflictionis exposuit causam. Sed nunc, soror, tace; frater tuus est, ideo ejus improbitati compati debes; neque affligas cor tuum pro hac re tam immoderate, sicut nunc agis. Ista locutus est Absalon pro sororis suæ carissimæ consolatione, quamvis utique illa merito tristabatur: quæ tamen tristitia fuit rationis gubernaculo moderanda. Mansit itaque Thamar contabescens, id est mœrore et dolore se ipsam conficiens, et quasi in viduitate persistens, in domo Absalon fratris sui.

Quum autem audisset rex David verba hæc, hoc est hæc gesta significata per verba hæc, contristatus est valde, tam de filii sui primogeniti inhonestissimo ac vitiosissimo facto, quam de filiæ suæ deturpatione, et maxime de Dei offensione ac populi scandalizatione; et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, eum increpando ac castigando ut meruit, quia diligebat eum, non qualitercumque nec tantum, quia et alios filios suos dilexit, sed dilexit eum præcipue: idcirco subjungitur, quia primogenitus erat ei. Sed ista videtur fuisse carnalis et prava dilectio, quum vera dilectio exigat corripi ac corrigi dilectum peccantem, et tanto plus, quanto magis diligitur, juxta illud Ecclesiastici, Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella.12 Unde iterum ait Scriptura: Quis filius quem non corripit pater? Insuper, qui oppressit virginem*, secundum legem meruit mortem:1314 ergo non solum corripere, sed et occidere debuit David judex et rex filium oppressorem. Iterum, Heli reprobatus est, quia non satis acriter suos corripuit filios, quos tamen corripuit: magis ergo David meruit reprobari, qui tam sceleratissimum filium incorreptum et impunitum reliquit, præsertim quum judex debeat sine personarum acceptione judicium atque justitiam exercere.*

Ad ista quidam respondent, excusantes ipsum David, dicentes, quod in correptione et castigatione rei, servanda sunt et consideranda modus, tempus, persona: ideo interdum est differenda ad horam. Propter quod David distulit corripere istum Amnon, quoniam vidit eum pœnitentem de suo excessu et tristem, ne absorberetur abundantiori tristitia. Unde aliqui dicunt, quod postea corripuit eum secrete. Et quidam ait, quod pro tunc non corripuit eum, quoniam Amnon erat debilis et infirmus, et dolens de facto suo: quod falsum videtur, quia ut dictum est, fuit tam fortis, quod prævalens viribus oppressit sororem, et David jam noverat eum infirmitatem illam, qua lecto decubuit, confinxisse. Textus quoque apertissime dicit, quod noluit spiritum ipsius Amnon contristare, videlicet corrigendo, quia diligebat eum. Hinc aliis magis apparet, quod David in hac re fuit culpabilis, sicut in aliis multis. Nam et infra tertio libro habetur, quod non corripuit Adoniam dicentem, Ego regnabo. Verumtamen aliqui15 dicunt, quod non tenebatur ipsum Amnon occidere, quoniam violentia illa fuit occulta, similiter defloratio Thamar: quæ probari non poterant, nisi per querimoniam Thamar, et sui corporis ostensionem. Thamar autem tacuit de consilio Absalonis. Verumtamen, si Absalon putasset se posse procurare occisionem Amnon a rege per accusationem Thamar, maluisset hoc, quam quod per servos suos ipsum occidit. Denique, si Amnon vere de suo pœnituisset facinore, veniam postulasset, vel reconciliasset se, aut satisfecisset pro posse sorori :16 quorum nullum videtur fecisse ; imo si ea egisset, non fuisset (ut creditur) occisus ab Absalone.

Porro non est locutus Absalon ad Amnon, nec malum, nec bonum : quod intelligi potest, ita quod de ista materia nihil locutus sit ei, ne Amnon se observaret, quatenus suo tempore illum occideret; vel quod omnino abstinuit ab ejus colloquio, quod non puto, ne Amnon consideraret aversionem et odium Absalonis adversum se. Oderat enim Absalon Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam. Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalon in Baalhasor, quæ est juxta Ephraim. Et vocavit, hoc est, ad prandium invitavit, Absalon omnes filios regis, qui sine licentia patris sui hoc facere non audebant. Venitque ad regem et ait ad eum : Ecce tondentur oves servi tui. Veniat, oro, rex cum servis suis, hoc est filiis aliisque ministris sibi complacentibus, ad servum suum, id est ad prandium quod parabo. Hoc Absalon non dixit ex animo, quia patris sui præsentiam non optavit ibidem; sed patrem ideo invitavit, ne suspicaretur aliquid mali esse in causa, et ut sine scrupulo ac timore permitteret ipsum Amnon pergere illuc. Dixitque rex ad Absalon : Noli, fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Quum autem cogeret eum, id est instanter, quasi importune, et noluisset ire, scilicet rex, benedixit rex ei, hoc est filio quasi caritativo ac liberali. Et ait Absalon ad David : Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex : Non est necesse ut vadat tecum. Coegit itaque Absalon eum, et dimisit ire cum eo Amnon et universos filios regis residuos et satis adultæ ætatis ad hoc. Nam Salomon videtur adhuc fuisse infantulus.

Feceratque Absalon convivium quasi convivium regis. Judæi namque in tonsione ovium suarum, sicut et in sepultura parentum suorum consueverunt facere magna convivia, sicut et primo dictum est libro de Nabal. Nam oves et pecora erant præcipuæ eorum divitiæ.17 Quod et in commemorationem fecerunt Patriarcharum, qui pastores ovium fuerant. Præcepit autem Absalon pueris, id est servis suis, dicens : Observate quum temulentus fuerit Amnon vino, hoc est inebriatus, et dixero vobis, Percutite eum, et interficite eum, quia tunc non poterit præcavere, resistere, aut fugere. Nolite timere : ego sum qui præcipio vobis, qui sum filius regis, sicut et Amnon, et avum habeo regem, quod ipsi Amnon non competit : ideo sufficientis sum potestatis respondendi pro vobis, vosque tuendi. Forsan servi isti fuerunt natione gentiles, et ex patria matris Absalonis, ideo minus timuerunt hoc facere. Roboramini et estote viri fortes. Fecerunt ergo pueri Absalon adversum Amnon, sic ut præceperat eis Absalon. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas. Istæ mulæ (ut creditur) datæ fuerunt regi, quia ut in Levitico legitur, prohibitum fuit Judæis facere commixtiones animalium diversarum specierum, ex quibus et mulæ nascuntur;18 non tamen fuit eis prohibitum uti eis. Nam et David infra legitur super mulam sedisse. Forsan et isti filii regis timuerunt occidi, quia subjungitur, et fugerunt, relinquentes corpus fratris insepultum.19

Quumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens : Percussit Absalon omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus. Surrexit itaque rex David et scidit vestimenta sua, et cecidit super terram, et omnes servi illius qui adsistebant ei, sciderunt vestimenta sua. Nam ille qui nuntiavit hoc, cœpit forsitan fugere dum Amnon adhuc percuteretur, et putavit alios filios regis simili modo tractandos. Verum talia mala solent exaggerari. Respondens autem Jonadab filius Sammaa fratris David, dixit : Ne existimet dominus meus rex, quod omnes pueri regis occisi sint; Amnon solus mortuus est. Hoc dixit non spiritu prophetico, ut quidam stulte dixerunt, adjicientes, quod Jonadab iste fuit Nathan propheta, quum certum sit, quod sanctus Nathan nequaquam dederit pessimum illud consilium de virgine opprimenda; sed dixit istud ex humana versutia atque probabili conjectura, quia sciebat inveteratum rancorem Absalonis in Amnon, propter deflorationem sororis. Propterea subditur, quoniam in odio Absalon erat positus, ex die qua oppressit Thamar sororem ejus. Et quoniam Jonadab scivit hoc, merito avisasset ipsum Amnon ad præcavendum se ab Absalone. Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens, Omnes filii regis occisi sunt: quoniam Amnon solus mortuus est.

Fugit autem Absalon. Et elevavit puer speculator oculos suos, et adspexit. Et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis. Qui fugiunt, disperguntur hinc inde frequenter per devia. Dixit autem Jonadab ad regem: Ecce filii regis adsunt; juxta verbum servi tui, sic factum est. Quumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis; et intrantes, levaverunt vocem suam, et fleverunt. Sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis, sicut in morte primogeniti fieri solet, et condoluerunt juveni tam inopinate occiso, qui sperabatur tantus futurus. Rex quoque non ignoravit, sua peccata esse occasiones tantorum malorum, propterea magis dolebat: forsitan etiam quia cognovit quod imparatus ad mortem, et ebrius fuit occisus. Porro Absalon fugiens, abiit ad Tholomai regem Gessur, hoc est regionis sic dictæ, avum suum. Luxit ergo David filium Amnon multis diebus. Absalon autem quum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis cum servis suis, qui ipsum Amnon occiderant.

Cessavitque rex David persequi Absalon, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. Consideravit enim hæc justo Dei contigisse judicio, et ipsum Amnon valde peccasse, mortemque meruisse sic propriam opprimendo sororem. Est etiam valde naturale, quod dolor, mœror, ac ceteræ passiones appetitus sensitivi paulatim decrescant. Nam et earum organum ac subjectum lassatur, et considerationes ex quibus immediate nascuntur, successive deficiunt, aut remittuntur, corde circa alia occupato ac fuso; et quoniam homo perpendit se dolendo, tristando, imaginando de præteritis illis, nihil proficere, sed se ipsum infructuose affligere, et quod contra irremediabilia mala, præcipue valeat eorum oblivio. Dicit autem Rabbi Paulus, quod David nunquam incepit persequi Absalonem: ideoque improprie dici, quod cessavit persequi eum. Unde ait: Verbum illud Hebræum, pro quo Hieronymus transtulit, Cessavit, esse æquivocum ad cessare et desiderare. Hinc quoque in Scholastica historia dicitur: Rex cessavit persequi velle Absalon, hoc est, voluntatem persequendi deposuit. Nihilo minus dici potest, quod hoc ipsum fuit persecutio quædam, quod oportebat Absalonem esse profugum a terra natali, nec interim posse propria bona levare; nec puto, quod David voluerit unquam Absalonem pro fratricidio illo occidere, quum et postea quando pravius peccavit, prohibuerit eum occidi, ut infra habetur.20

Præterea, in Scripturis leguntur feminæ multis viris nocuisse, vel decipiendo, vel incitando, vel mala pœnalia infligendo: videlicet ipsi Adæ, quem Eva traxit ad culpam, ut patet in Genesi; Lamech, qui bigamiam primo induxit, duas conjuges accipiendo;21 Pharaoni, qui uxorem Abrahæ introduxit ad se, propter quod fuit plagatus; Judæ patriarchæ, qui peccavit cum Thamar; Ruben, qui cum uxore patris sui peccavit, utpote cum noverca; Lot, qui cum propriis commixtus est filiabus; filiis Israel et Zambri, qui sicut in libro Numerorum narratur, peccaverunt cum filiabus Madian;222324 David, Salomoni, Adoniæ, et Amnon, sicut in libro isto refertur (Adonias quippe petendo Abisag, mortem incurrit); Holofernes, quem Judith occidit; Abimelech, qui et ipse Saram uxorem Abrahæ abstulit, ut in Genesi scriptum est;25262728 Sisaræ, quem, ut in libro Judicum continetur, Jahel occidit; Naboth, quem Jezabel lapidavit, ut tertio Regum asseritur; item Abimelech dias procuravit interfici; principi quoque filio Gedeonis, quem mulier saxo peremit; Apostolorum, qui ad interrogationem ancillæ, Christum negavit.29 et beatissimo Joanni Baptistæ, quem Hero-

Footnotes

  1. II Reg. vi, 19. ↩

  2. Ezech. xxii, 11. ↩

  3. Lev. xvm, 9. ↩

  4. Deut. xxvii, 22. ↩

  5. Lev. xx, 17. ↩

  6. Lev. xx, 17. ↩

  7. Deut. xxii, 24. ↩

  8. Deut. xxii, 28, 29. ↩

  9. Exod. xxii, 16, 17; ↩

  10. Eccli. xxvi, 20. ↩

  11. Lev. xviii, 9. ↩

  12. Eccli. xxx, 1. ↩

  13. Deut. xxvii, 22. ↩

  14. Hebr. xii, 7. ↩

  15. III Reg. i, 5, 6. ↩

  16. I Reg. ii, 23 et seq. ↩

  17. I Reg. xxv, 36. ↩

  18. Lev. xix, 19. ↩

  19. III Reg. 1, 33. ↩

  20. II Reg. xvi, 22; xviii, 5. ↩

  21. Gen. iii, 6; iv, 19; xii, 15, 17; xxxviii, 16; xxxv, 22; xix, 33, 35. ↩

  22. Num. xxv, 1, 6; ↩

  23. II Reg. xi, 4; ↩

  24. III Reg. xi, 4; ii, 21-24. ↩

  25. Judith xiii, 10; ↩

  26. Gen. xx, 2; ↩

  27. Judic. iv, 21; ↩

  28. III Reg. xxi, 13. ↩

  29. Matth. xxvi, 69-72. ↩

Chapter 23 of 36