Skip to the text

Articulus 23

EXPOSITIO CAPITULI QUARTIDECIMI : INTELLIGENS AUTEM JOAB, QUOD COR REGIS VERSUM ESSET AD ABSALON.

NUNC describitur, qualiter David pro suo adulterio sit punitus per propriarum uxorum incestuosam violationem, et per sui ipsius a regno expulsionem. Intelligens autem Joab filius Sarviæ, quod cor regis versum esset ad Absalon, hoc est, inclinatum ad recipiendum eum in gratiam suam. Hoc autem astutus Joab ex aliquibus regis verbis aut factis perpendit: attamen David erubuit ex se ipso hoc facere, ne vel de inconstantia argueretur, vel contra legem agere videretur, filium fratricidam, nullo pro illo rogante, accipiendo ad veniam.1 Misit Thecuam, id est ad villam sic dictam, de qua fuit Amos propheta, et tulit, id est ad se vocavit, inde mulierem sapientem:2 quæ (secundum Magistrum in historiis, et Glossam) creditur fuisse proavia seu avia Amos prophetæ, fuitque femina famosæ prudentiæ atque facundiæ.

Dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri. Circa hoc scribit quidam: Ex hoc videtur esse falsum, quod aliqui dicunt ad litteram, hanc mulierem duos filios habuisse, quorum unus interfecerat alium: quia sic non fuisset simulatio luctus, sed veritas; nec esset locutio figuralis, sed magis rei gestæ: cujus contrarium dicitur infra, Posuit in os ancillæ tuæ omnia verba hæc, ut verterem figuram sermonis hujus. Verumtamen legi in quadam glossa, quod Hebræi dicant hanc feminam duos filios habuisse, quibus pro hereditate dividenda inter se litigantibus, unus alium interfecit. Qui ergo vult hoc tenere, dicere potest, quod locutio hujus feminæ, quantum ad hoc, fuit figuralis, quod non narravit rem gestam propter se ipsam nude, sed transtulit eam ad alia designanda, ponens se in persona David, et duos filios suos in persona Amnon ac Absalon, et cognationem suam, in persona aliorum filiorum David regis. Sicque vertebat figuram similitudinis hujus. Denique quod Salvator in Evangelio tanquam parabolam ponit de Lazaro ac divite, expositores communiter dicunt fuisse rem gestam: et tamen vocatur parabola, in quantum per similitudinem alterius rei significativa. Sic etiam sanctus Job de se ipso loquens, dicitur assumpsisse parabolam. In libro quoque Numerorum habetur: Assumpta Balaam parabola sua, irruente in se Spiritu Dei, ait: Dixit homo, cujus obturatus est oculus; dixit auditor sermonum Dei:3 quod utique ad litteram locutus est de se ipso, et tamen præmittitur parabolam assumpsisse. Et ne ungaris oleo refrigerativo caloris, hoc est quovis subtili unguento pro corporis refocillatione, ut sis quasi mulier jam plurimo tempore lugens mortuum, quæ corporis delinitiones ac mollia solet contemnere, sicque facilius ad misericordiam flectas regem; et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba in ore ejus.

Itaque, quum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit, et dixit: Serva456 me, rex, hoc est, præbe auxilium, et in vita conserva me, succurrendo, ne præ tristitia moriar. Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respondit: Heu, mulier vidua ego sum; mortuus est enim vir meus. Et ancillæ tuæ erant duo filii, id est, ego ancilla tua habui duos filios; qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset; et percussit alter alterum, et interfecit eum. Et ecce consurgens universa cognatio adversus ancillam tuam, dicit: Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui, quem interfecit, et deleamus heredem. Et quærunt exstinguere scintillam meam, quæ relicta est, hoc est, cognati volunt occidere filium meum residuum: in quo et per quem relucet nomen, memoria, et virtus parentum suorum, quemadmodum ignis in scintilla resplendet, et per eam manifestatur; ut non supersit viro meo nomen, id est memoriale, et reliquiæ, id est posteritas prolis, super terram: quod valde vitabatur in lege, imo ob hoc vitandum, jubebatur propinquus defuncti sine liberis, ducere conjugem ejus, et suscitare sobolem ei.7 Et ait rex ad mulierem: Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te, id est, cognatis et ceteris prohibebo occidere filium tuum.

Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei: id est, si quid peccati est in hoc, quod sic filio meo ignoscis, mihi et parentelæ meæ imputetur, rex autem et thronus ejus sit innocens, nec ei nec ejus potestati aut successori imponatur. Hebræi (ut fertur) exponunt sic: Domine mi rex, contingere potest, ut tu aliunde multipliciter occupatus, obliviscaris hanc causam: et sic in domo mea eveniet, quod filius meus occidetur a sua cognatione, et tu eris innocens, quia præter tuam fiet intentionem. Hæc expositio videtur inepta, quia mulier per modum optantis dixit: In me, domine mi rex, sit hæc iniquitas, etc.; non autem optavit filium suum occidi. Denique filius ejus secundum legem merebatur a sua cognatione occidi, suum fratrem sic occidendo:8 non ergo fuisset iniquitas, sed justitia eum occidere. Et ait rex: Qui contradixerit tibi, id est, noluerit credere tibi narranti verba quæ dixi, videlicet quod jubebo pro filio tuo, adduc eum ad me, id est, mea auctoritate denuntia ei, quod veniat ad me, et ultra non addet ut tangat te, id est, tibi molestus ultra non erit persequendo filium tuum: quoniam districte prohibebo id ei, ut te, id est filium tuum, non tangat, cujus percussio tibi tam gravis est, sicut percussio tui ipsius.

Quæ ait, cupiens promissionem regis sibi factam, amplius confirmari: Recordetur rex Domini Dei sui, id est, intuitu et amore Dei provideat, ut non multiplicentur proximi sanguinis, id est consanguinei filii mei defuncti, ad ulciscendum: id est, oro ut tu, domine, sententiam tuam pro filio superstite jam prolatam, sic robores et divulges, quod cognati non præsumant confluere, quatenus simul manu valida filium meum occidant: quod unus aut pauci eorum præ timore tuo facere non auderent; et nequaquam interficient filium meum, si feceris quod rogavi. Qui ait: Vivit Dominus, id est, juro per Deum, quia non cadet de capillis filii tui super terram: hoc est, tam evidenter ac firmiter judicabo pro eo, quod pro hac causa nemo audebit ei aliquam læsionem inferre.

Dixit ergo mulier: Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait: Loquere. Dixitque mulier, quasi jam regem proprio judicio habens captum et obligatum ad ignoscendum Absaloni: Quare cogitasti hujuscemodi rem contra populum Dei, hoc est, contra Absalonem filium tuum, et eos qui secum fugerunt de terra hac? qui quantum ad hoc sunt populus Dei, quod erant de stirpe Israel, vel ad Judaismum conversi, seu veri Dei cultores. Et quid contra istos cogitaverit ac dixerit rex, subjungitur: et locutus est rex verbum istud, utpote Absalonem, et servos ejus non posse redire ad terram hanc, in qua cultus est veri Dei; ut peccet ipse rex in hoc ipso per immoderatum rigorem: quoniam Absalon et ministri ejus in terra illa gentilium, poterant faciliter ad idololatriam declinare. Unde et supra primo libro David dixit ad Saul: Maledicti sunt in conspectu Domini, qui ejecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini, dicentes:9 Vade et servi diis alienis. Sicque quod dictum est, ut, tenetur hic non directe causaliter, sed concomitanter. Potest quoque ita exponi: Locutus est rex verbum istud, Ut peccet populus Dei, videlicet Absalon et sui ministri: quia ad verbum ejus, quo jussit eos manere in terra illa gentilium, concomitari poterat prætactum idololatriæ vitium in eisdem. Et non reducat ejectum suum, id est, ipse rex non det Absaloni ac suis licentiam redeundi.

Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram quæ non revertuntur: id est, etiam ex hac consideratione decet te regem esse propitium Absaloni, quoniam omnes sumus mortales, et quotidie propinquamus sepulcro, nescientes diem et horam, sic quod propter humanam fragilitatem ac pronitatem ad mala, clementer agendum est, ne reus morte præoccupatus, in statu periculoso decedat.10 Quidam exponunt sic: Omnes morimur, id est, quum sumus mortales, nec post mortem possumus naturaliter ad vitam hanc revocari, sicut nec aquæ in terram descendentes revertuntur eædem numero ad aerem, sed consumuntur et absorbentur in terra, et si vaporabiliter eleventur, non tamen eædem huc redeunt, juxta illud in Isaia, Quomodo descendit imber de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram;11 unde et sanctus Job, Viam (inquit) per quam non revertar, ambulo;12 itemque, Homo quum dormierit, non resurget:13 ideo tu, rex, qui filium tuum occisum non vales ad vitam istam reducere, parcere debes viventi, ne et istum propter illius occisionem interficiendo aut derelinquendo, perdas utrumque.

Nec vult Deus perire animam, id est, hominem peccatorem non vult mori in suis peccatis, prout in Ezechiele habetur: Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?14 Ideo subditur, sed retractat, id est, sententiam damnationis differt, et communem legem de impii damnatione dudum promulgatam, quasi revocare videtur in particulari, dum ei qui secundum legem communem meruit mox puniri, concedit locum et tempus pœnitendi, ac veniam promerendi: imo per se ipsum, per angelicum quoque instinctum, per Scripturas, per prædicatores, per beneficia et exempla, per prospera et adversa, per miracula et naturales eventus, hortatur eum ad emendationem. Hinc ad Corinthios ait Apostolus: Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos;15 obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Cogitans, id est pie et paternaliter providens, ne penitus pereat per obstinationem et condemnationem æternam, qui abjectus est, id est a Deo aversus atque diabolo incorporatus. Qui enim peccat mortaliter, se ipsum abjicit a Deo, a statu salutis, a mystico corpore Salvatoris in regionem dissimilitudinis et statum damnationis. Sed et diabolus abjicit eum a virtute et gratia, et a sublimitate justæ conversationis, in lacum peccati, in voraginem vitiorum, in profunditatem et vilitatem perditionis. Deus vero non ita abjicit eum a se, quin, quantum in se est, semper paratus sit ad veniam, hac vita durante, recipere. Propter quod in Threnis fertur:16 Non repellet in sempiternum Dominus: quia si abjecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum. Non enim humiliavit ex corde suo, et abjecit filios hominum. Hinc quoque teste Apostolo, ipse vult omnes salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.17 In his verbis mulier tetigit aliam rationem, cur David debuit parcere Absaloni, quia videlicet Deus tam pius est, ergo et princeps Dei vicarius, debet in hoc Deum imitari. Unde pietas præcipue ad principem spectat, quemadmodum in Proverbiis legitur:18 Roboratur clementia thronus regis. In cujus signum rex apum caret aculeo.

Nunc igitur veni ego ad te, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, videlicet sententiam, quam protulisti de liberatione filii mei, præsente populo, repetendo eam coram omnibus manifeste, ne valeat revocari, aut per ignorantiam prævaricari. Et dixit ancilla tua in corde suo, vel aliis antequam te accederet: Loquar ad regem fiducialiter, ex consideratione bonitatis ipsius, si quo modo faciat rex verbum ancillæ suæ, id est, quatenus aliquo modo dignetur acquiescere petitioni suæ ancillæ. Et audivit rex verba, id est, verbis meis dedit assensum, ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant de hereditate Domini delere me et filium meum simul: hoc est, erueret me de infestatione cognatorum filii mei defuncti affligentium me usque ad mortem, per hoc, quod voluerunt filium meum residuum trucidare; et simili modo eriperet filium meum adhuc viventem de manu illorum. Itaque per hereditatem Domini, intelligit Israeliticum populum Deo peculiarem, a cujus consortio delebatur, qui obiit.19 Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis, sicut sacrificium, hoc est, liceat mihi asserere, quod judicium regis pro filio meo datum, sit acceptum ac firmum, ideoque placitum veluti holocaustum, sicque impleatur in filio tuo, in cujus persona loquor de filio meo. Sicut enim angelus Domini, sic est dominus meus rex, hoc est constans, justus, et verax est, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur, id est, nec laudibus, nec vituperiis possit a via virtutum abduci, unde nec prosperis, neque adversis, nec detractionibus, nec adulationibus frangitur: quod frequenter ita fuit in David, quamvis interdum corruerit. Ista autem assimilatio seu comparatio David et angeli, fuit aliqualis, non plena. Multum etenim distat viator, quamvis sanctus, a comprehensore; nec David fuit confirmatus in gratia. Ideo de beatissimo Joanne Baptista dixit Salvator: Qui minor est in regno Dei, hoc est infimus civium supernorum, major est illo. Unde et Dominus Deus tuus tecum est.

Et respondens rex, dixit ad mulierem:20 Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque ei mulier: Loquere, domine mi rex. Et ait rex: Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis? id est, habesne favorem et informationem a Joab ad proferendum hæc omnia? Jam enim rex consideravit, quid mulier intendebat, et suspicabatur quod a Joab esset inducta, quia sciebat quod Joab dilexit Absalonem pro tunc. Libentius quoque acquievit revocationi Absalonis, quando scivit hoc ipsi Joab placere, quia Joab poterat populum quietare, et satisfacere ei de Absalonis reductione.

Respondit mulier, et ait: Per salutem animæ tuæ juro, domine mi rex, nec ad dexteram est, nec ad sinistram, ex omnibus his quæ locutus est dominus meus rex, hoc est, nec plus, nec minus est quam dixisti: hoc est, in nullo deviasti a veritate opinando et interrogando, an manus Joab sit mecum, imo directe est mecum in omnibus, ad quæ etiam proferenda induxi te. Ideo subditur: Servus enim tuus Joab ipse præcepit mihi, et ipse posuit in os ancillæ tuæ omnia verba hæc, id est, ad ista exprimenda induxit, ac docuit me, ut verterem figuram sermonis hujus, hoc est, similitudinem præinductam applicarem ad filium tuum. Servus enim tuus Joab præcepit istud. Tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, id est sapiens valde, habesque sapientiam cum virtute et vita sancta, quemadmodum angeli Dei, quamvis multo minus quam illi. Nempe si homo potest Deo assimilari in virtute et perfectione, a quo tamen deficit infinite, juxta illud, Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est;2122 et rursus, Estote misericordes, sicut Pater vester cœlestis;23 itemque, Imitatores Dei estote: quanto magis potest in sapientia et virtute angelo conformari et comparari, non æqualitate, sed similitudine in hac vita? Siquidem in cœlo potest esse æqualis, imo et major. Nam sicut de singulis angelorum ordinibus aliqui ceciderunt, ita ad singulos aliqui homines perducuntur. Gloriosissima autem Christifera Virgo, super omnes angelorum choros est elevata. Præterea, sanctus David multiplicem sapientiam habuit, utpote acquisitam et infusam, tam eam quæ est prima inter dona Spiritus Sancti, quam eam quæ est donum gratiæ gratis datæ.24 Fuitque sublimis propheta, et anagogicus contemplator. Ut intelligas omnia super terram, hoc est quædam de omnibus, ut sit distributio accommoda; vel, omnia ad officium et judicium tuum spectantia, et capax sis omnium, saltem per gratiam.

Quæritur circa præhabita, qualiter licuit regi David promittere mulieri, quod filius ejus fratricida, impunitus maneret, qui secundum legem fuerat occidendus.2526 Non enim videtur, quod licuit regi dispensare contra præcepta Dei. Ad hoc quidam respondent, quod filius ille non fuit secundum legem occidendus, quia de homicidio non fuit convictus per evidentiam facti, neque per testes, quoniam soli duo filii erant in agro, nec per propriam recognitionem. Quod non videtur idonee dictum, quia tota cognatio persequebatur filium fratricidam: quod non fecisset, nisi fuisset manifestum et evidens, homicidium illud perpetratum esse a fratre. Mulier quoque coram rege hoc testabatur, ut patet in littera, nec licuit filiis Israel persequi et necare homicidam, nisi sententia de hoc data a judice, coram quo oportebat homicidam convinci. Nec habetur ex textu, quod frater negavit se illud fecisse, nec mater ejus hoc allegavit pro ipso coram rege: quod utique allegasset, si aliquo modo habuisset colorem.

Insuper, si homicidium illud fuisset occultum, mulier per suam parabolam non conclusisset intentum de homicidio Absalonis, qui per servos suos fratrem suum coram multis occidit.27 Verum ad hoc quidam respondet, allegando et sequendo Rabbi

A Salomonem dicentem, quod omnes inducti ad testimonium quod Absalon occiderat ipsum Amnon, erant propinqui ipsius Amnon defuncti, idcirco non erant idonei ad ferendum testimonium in hoc casu. Sed hoc videtur omnino incongrue dictum, quum scriptum sit capitulo præcedenti, quod populus multus venit per iter devium, qui ut patuit, interfuit interfectioni ipsius Amnon;28 nec apparentiam habet, quod omnes illi fuerunt ita propinqui filio regis occiso, quod non poterant in causa illa testari pro ipso. Et dato quod non potuissent testari pro propinquo defuncto, poterant tamen testari contra propinquum viventem: imo, ut patet in Deuteronomio, filius contumax comessator et ebriosus ad accusationem et protestationem suorum parentum, qui proli maxime sunt propinqui, lapidabatur.29 Iterum dicit Rabbi Salomon, quod et alius approbat, quod propinqui illi qui testabantur, Amnon occisum a servis Absalonis, non erant ita propinqui Absaloni, sicut fratri ejus occiso, quoniam Absalon ex parte matris, erat de plebe gentilium. Ad quod dicendum, quod multi illorum propinquorum fuerunt propinquiores Absaloni, quam fratri ejus occiso, quia non tantum erant ibi fratres amborum, sed et multi eorum consanguinei et nepotes amborum; sicque ipsi Amnon occiso nepotes illi poterant in casu illo testari. Nec aliquo modo putandum, quod filii regis iverunt absque familia condecenti ad prandium Absalonis. Amplius, dictum est præcedenti capitulo, quod convivium illud fuit in loco ubi oves Absalon tondebantur, sicque pastores atque tonsores ovium ejus adfuisse videntur.30 Nam et tonsoribus fiebat convivium, ut patet ex dictis in primo libro.31

Itaque ad quæstionem propositam respondendum, quod nec rex, nec pontifex poterat dispensare in præceptis Decalogi; sed in præceptis cærimonialibus ac judicialibus poterant dispensare ex rationabili causa et de consilio seniorum, sicut et Christus in Evangelio protestatur, quod

Abiathar seu Achimelech sacerdos dedit ipsi David panes propositionis ad comedendum, quod videbatur contra cærimoniale præceptum, quo jubebatur quod soli sacerdotes illis panibus vescerentur.3233 Aliqui quoque dicunt, quod de consensu propinquorum poterat rex cum homicida rigorem juris temperare ne occideretur.

Et ait rex ad Joab: Ecce placatus de forefacto Absalonis, feci verbum tuum, id est, decrevi implere quod per mulierem hanc postulasti. Vade ergo, et revoca puerum Absalon. Communiter David rex vocavit hunc Absalon puerum, quia tenerrime eum dilexit, quum esset speciosissimus juvenis, et valde amabilis in naturalibus. Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit et benedixit regi. Et dixit Joab: Hodie intellexit servus tuus, quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex. Fecisti enim, domine mi rex, sermonem servi tui. Surrexit ergo Joab, et abiit in Gessur, et adduxit Absalon in Jerusalem. Dixit autem rex: Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat, id est, coram me non appareat, ne videar ei nimis faciliter indulgere, ac per hoc justitiæ derogare. Ideo quoque dixit hoc rex, ne ex intuitu Absalonis, renovaretur in se dolor de interitu Amnon. Reversus itaque est Absalon in domum suam, et faciem regis non vidit.

Porro sicut Absalon non erat vir pulcher in omni Israel, id est, pulcherrimus fuit corpore præ omnibus viris Israel qui tunc erant, et decorus nimis. A vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. Ad pulchritudinem autem secundum Philosophum, tria concurrunt ac requiruntur et pertinent, utpote elegans corporis statura, congrua et proportionata membrorum cohabitudo, ac vividus quidam decensque color. Est vero et alia pulchritudo moralis exterior, in compositione morum exteriorum consistens; et rursus est pulchritudo interior, tam naturalis, quam acquisita per scientias et virtutes, quam supernaturalis per dona gratiæ gratum facientis. Et quando tondebat, id est, tonderi fecit, capillum capitis sui (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum cæsaries). Dicunt quidam (ut fertur) Hebræi, quod quolibet mense semel tondebatur: idcirco exponunt hoc modo, Semel in anno, id est statuto tempore anni, puta tricesimo die, sive semel in mense. Nam et in Hebræo fertur haberi, Statuto tempore tondebatur. Verumtamen Josephus videtur sentire, quod semel dumtaxat in anno, dicens: Tanta erat ejus cæsaries, ut octo diebus tonderi vix potuisset, quam semel in anno tonsam ponderabat ducentis siclis. Unde subjungitur: ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico. Circa quod Magister in historiis ait: Forte hujus ponderis erat tonsura ejus, utpote abrasura; vel hoc pretio eam emebant mulieres, ut subornarent crines suos. Nec tamen ob hoc oportet asserere, quod ipsemet Absalon vendidit capillos suos abrasos, sed per alios, et si non ob indigentiam pretii, tamen ad ostentationem et gloriam vanam. Additur autem in textu, Pondere publico, quoniam triplex exstitit pondus, videlicet templi seu sanctuarii, et institorum, ac vulgare et usuale, utpote civium, quod dicitur publicum. Nati sunt autem Absalon tres filii et filia una, nomine Thamar, elegantis formæ.

Mansitque Absalon in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit. Misit itaque Absalon nuntium ad Joab, ut mitteret eum ad regem, id est, ut ipse Joab veniret ad Absalonem, sicque ipse Absalon mitteret ipsum Joab ad regem, quatenus impetraret sibi a rege, quod posset ad ejus intrare præsentiam. Qui Joab noluit venire ad eum, id est ad Absalonem. Quumque secundo misisset ad Joab, et ille noluisset venire ad eum, forsitan aliunde impeditus, vel ex alia causa quæ ignoratur, dixit servis suis: Scitis agrum Joab juxta agrum meum habentem messem hordei? Ite igitur et succendite eam igni. Quod autem in aliquibus libris subjungitur, Et venientes servi Joab, scissis vestimentis suis, dixerunt, Succenderunt servi Absalon partem agri, id est fructuum agri, igni, non est in Hebraica veritate. Surrexitque Joab ad quærendum ab Absalone, cur jussisset hoc fieri, et venit ad Absalon in domum ejus, et dixit: Quare succenderunt servi tui segetem meam igni? Et respondit Absalon ad Joab: Misi ad te, obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei ex parte mei: Quare veni de Gessur? id est, inutiliter redii inde. Melius mihi erat ibi esse, quia eram ibi cum rege illius quotidie in honore, hic vero tanquam exsul et reus compellor a regis consortio, præsentia atque intuitu abstinere. Obsecro ergo, ut videam faciem regis. Quod si memor est iniquitatis meæ, id est, recordatur excessus mei cum ira et sine ignoscentia, interficiat me. Quasi dicat: Malo pro culpa mea interfici, quam regis adspectu magis diu privari. Hoc tamen Absalon simulatorie dixit, ut animum regis flecteret ad se. Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia hæc. Vocatusque est Absalon et intravit ad regem, et adoravit adoratione duliæ super faciem terræ, id est prostratus in terram, coram eo, scilicet rege. Osculatusque est rex Absalon in signum pacis, dilectionis et reconciliationis plenariæ.

Juxta mysticum sensum, per Joab, intelligitur pastor aut ejus vicarius;34 per David,

A Christus; per Absalon, peccator et reus.

Quemadmodum itaque Joab intelligens regis esse inclinatum ad Absalonem, impertravit ei veniam ac reditum per mulierem prudentem; sic bonus prælatus sciens Christum paratum ad indulgendum veraciter pœnitenti, reconciliat subditum suum culpabilem Salvatori per orationem et exhortationem, quæ instar mulieris fecundæ parit fructum, spiritualemque prolem. Itaque, sicut David placatus ignovit Absaloni, sic quilibet nostrum debet facilis esse ad indulgendum suo forefactori. Et væ duris corde, qui vel nunquam aut raro ignoscunt ex corde. Quemadmodum etiam Absalon regi reconciliatus, adhuc prohibitus est accedere ad videndum faciem regis; ita peccator pœnitens et conversus, adhuc tenet in se reliquias præteritarum culparum, videlicet difficultatem ad bona, et pronitatem ad mala: per quæ a contemplatione et pristina Dei familiaritate impeditur ad tempus. Sed si in actibus pœnitentiæ viriliter perseveret, et cum omni compunctione ac humiliatione ad priorem gratiam redire conetur, ad osculum Christi pertingit, et ad dulcem caritatis amplexum, ad divinæ dulcedinis gustum, ad pacis internæ tranquillitatem. At vero per capillos, cogitationes intelliguntur: ideo sicut Absalon statuto tempore capillos tondebat, ita peccator pœnitens, debet cogitationum malarum superfluitatem delere.

Footnotes

  1. Luc. xvi, 19 et seq. ↩

  2. Job xxvii, 1; xxix, 1. ↩

  3. Num. xxiv, 2-4. ↩

  4. Amos i, 1. ↩

  5. Marc. vi, 24, 27. ↩

  6. Judic. ix, 53. ↩

  7. Deut. xxv, 5, 6. ↩

  8. Num. xxxv, 19. ↩

  9. 1 Reg. xxvi, 19. ↩

  10. Matth. xxv, 13. ↩

  11. Is. lv, 10. ↩

  12. Job xvi, 23. ↩

  13. Job xiv, 12. ↩

  14. Ezech. xviii, 23. ↩

  15. II Cor. v, 20. ↩

  16. Thren. III, 31-33. ↩

  17. I Tim. II, 4. ↩

  18. Prov. xx, 28. ↩

  19. Deut. vii, 6. ↩

  20. Matth. xi, 11. ↩

  21. Luc. vi, 36. ↩

  22. Matth. v, 48. ↩

  23. Ephes. v, 1. ↩

  24. Is. xi, 2. ↩

  25. Num. xxxv, 16. ↩

  26. Exod. xxi, 12; ↩

  27. II Reg. xiii, 28. ↩

  28. II Reg. xiii, 34. ↩

  29. Deut. xxi, 20, 21. ↩

  30. II Reg. xiii, 23, 27. ↩

  31. I Reg. xxv, 36. ↩

  32. Lev. xxiv, 9. ↩

  33. Matth. xii, 3, 4. ↩

  34. Sensus mysticus. ↩

Chapter 24 of 36