Articulus 24
EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI: IGITUR POST HÆC ABSALON FECIT SIBI CURRUS ET EQUITES.
DESCRIBUNTUR hic varia atque gravissima scelera Absalonis, per quæ illata est magna afflictio regi David. Scelera autem Absalonis, fuerunt, ingratitudo ejus ad patrem, a quo misericordiam consecutus, mox decrevit ei reddere mala pro bonis; ambitioque et incestus, rebellio, schisma, seditio, et alia quæ tanguntur in littera. Igitur post hæc Absalon fecit sibi currus et equites, id est, quadrigam qua veheretur quasi rex, et viros equestres præparavit sibi ac procuravit, et quinquaginta viros qui præcederent eum sedentem in curru : sicque per apparatum istum tanquam per quædam præludia sive præambula, monstravit se regnaturum pro patre suo jam sene.1 Nam Amnon primogenitus fuit occisus : post quem proximus erat Cheleab, qui creditur tunc obiisse, quum deinceps de eo nulla sit mentio. Vel forsitan erat iners, ineptusque regnare.
Et mane consurgens Absalon, ut præveniret venientes ad regem, stabat juxta introitum portæ in via vel civitatis, vel palatii. In portis autem solebant judicia fieri, juxta id Deuteronomii : Judices constitues in omnibus portis tuis.2 Et omnem virum qui habebat negotium, ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalon ad se, et dicebat : De qua civitate es tu ? Qui respondens, aiebat : Ex una tribu Israel ego sum servus tuus, id est, de illa vel illa urbe ac tribu sum oriundus. Respondebatque ei Absalon : Videntur mihi sermones tui boni et justi. Ex his verbis elicitur, quod Absalon etiam interrogabat viros quid causæ haberent, et cur vellent accedere regem. Ad quod quum illi respondissent, dixit : Videntur mihi sermones tui boni, id est, rationabiles et justi, quum tamen multi haberent causas injustas; sed ambitiosus adulator omnibus conabatur placere, non timens Deum offendere ac mentiri. Sed non est qui te audiat constitutus a rege, id est, rex senio et multis causis gravatus, non satis providet de judicibus, qui causas expediant populi. Dicebatque Absalon : Quis me constituat judicem, id est regem seu judicem principalem, super terram, id est super filios Israel commorantes in terra hac ? quasi dicat : Desiderio boni communis opto præesse, quum pater jam senex negligensque consistat; ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem. Sed et quum accederet ad eum homo, ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens, osculabatur eum osculo adulationis. Triplex quippe ponitur osculum, scilicet adulationis, proditionis, et dilectionis.
Faciebatque hoc omni Israel venienti ad judicium, ut audiretur a rege, id est indifferenter cunctis viris venientibus ad regis judicium, se ficte humilians, juxta illud, Est qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo;3 justumque simulans, quia sine personarum acceptione faciebat hoc majoribus atque minoribus. Et sollicitabat corda virorum Israel, id est, diversimode inquietavit corda illorum, et fecit eos sollicitos pro ipsius promotione ad regnum. Unde quidam exponunt : Sollicitavit, id est inclinavit, corda illorum ad se; atque (ut fertur) in Hebræo habetur, Furabatur corda eorum, id est, per talia blandimenta ita traxit corda ipsorum in se, et eorum benevolentiam sumpsit, quod quasi extra se et in ipsum transpositi erant, præsertim quod talis ac tantus, tamque amabilis et decorus, tam caritative, pie, et humiliter circa ipsos se habuit. Propter quod reputabant eum regno dignissimum.
Post quatuor autem annos, quando vidit populum tam inclinatum ad suam promotionem, dixit Absalon ad regem David. Ut refert Lyra, in Hebræo habetur, Post quadraginta annos, et quod falsa sit littera habens, Post quatuor annos, vitioque scriptorum corrupta probat : quia a fuga Absalonis usque ad hæc, plures anni fluxerunt. Absalon namque tribus annis fuit in Gessur, ut jam patuit.4 Duobus5 quoque annis fuit post hoc in Jerusalem, antequam venit ad regis præsentiam. Postea fecit sibi currus et equites, et populum modo præhabito sollicitavit : ad quæ omnia facienda videtur indiguisse ad minus annis duobus. Verum ista objectio faciliter solveretur, quia qui legunt, Post quatuor annos, exponunt sic : quia duobus annis fuit in Jerusalem, regem non videns ; deinde ad regem ingressus, et postea per duos annos quum fecisset sibi currus et equites, blanditus est populo : sicque computatio horum annorum inchoatur a reditu Absalonis in civitatem Jerusalem. Verumtamen verus textus habet, Post quadraginta annos : sic quoque Hieronymus transtulit, et quidam libri correcti sic habent.
Porro in libro de Hebraicis quæstionibus, computatio horum quadraginta annorum incipitur a tempore quo Saul sacerdotes occidit, quoniam David fuit aliquo modo causa atque occasio interfectionis illorum, quia nimis aperte petivit ab Achimelech panes et gladium, quum sciret ibi adesse Doeg Idumæum, de quo probabiliter timuit, quod referret ista Sauli. Idcirco fit hic illius temporis mentio, quoniam illa ipsius David culpa, fuit partim causa hujus rebellionis Absalonis adversus David. Nec obstat quod dictum est, hanc rebellionem evenisse propter peccatum David cum Bethsabee et contra Uriam :678 quia plura peccata possunt esse causæ partiales ejusdem pœnæ a Deo illatæ aut inferendæ. Hæc etiam scribit Lyra, et concordat satis cum verbis Petri Comestoris, dicentis : Alia littera habet, Post quadraginta annos. Quadraginta enim anni fluxerunt, ex quo occisi sunt sacerdotes Nobe : qui ponuntur hic, ut monstretur divinam ultionem suscitari super David, eo quod Achimelech sacerdotem fefellit.
Additque Lyra : Rabbi Salomon dicit, quod isti quadraginta anni incipiunt a tempore quo populus Israel petivit regem contra Samuelis persuasionem.9 Cujus rei fit hic memoria, quoniam prima facie videbatur magnum malum rebellio Absalonis, sicut et Samuel prænuntiavit, quod petitio populi de concessione regis, non erat ad bonum. Sed contra scribit Rabbi Paulus, dicens : Licet David fuisset causa occasionalis occisionis sacerdotum, non tamen culpabiliter attribuendum est ei : tum quia Scriptura non imponit ei hujusmodi culpam; tum quia non debebat præsumere in Saule esse tantam malitiam, quod occideret sacerdotes propter hospitalitatem sibi ab eis exhibitam, quia nondum fuit a Saule publice ejectus; tum quia perversitas ipsius Doeg nondum erat David nota.
A Ex quibus videtur, quod gestum hoc Absalonis nullam habet continuationem ad petitionem populi de rege instituendo. Hinc computatio horum quadraginta annorum videretur melius inchoari a prima unctione David in regem, de qua supra primo Regum libro : quæ unctio fuit post petitionem populi memoratam, et ante sacerdotum occisionem. Nam in prima illa unctione David, dictum est, Directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum :10 quod communiter exponitur de spiritu fortitudinis atque constantiæ, quia post illam unctionem cœpit David famosissimus fieri, et promotus in regem, victoriosissimus fuit. Cujus oppositum videtur ei contigisse in persecutione sibi illata a proprio filio, et deturpatione uxorum suarum a filio suo. Ideo recte incipitur computatio horum annorum ab illa inunctione, ut opposita juxta se posita, clarius innotescant.
B Sed in his verbis Rabbi Pauli multa reprehensibilia contineri recensentur. Primum est, quod dicit Scripturam non attribuere culpabiliter ipsi David sacerdotum occisionem. Scriptum est enim primo libro, quod David dixit Abiathar filio Achimelech pontificis interfecti :11 Ego sum reus omnium animarum patris tui, id est interfectionis personarum omnium sacerdotum illorum. Aliud est, quod dicit ipsum David non debuisse præsumere tantam malitiam esse in Saul, quia nondum ejectus fuit publice ab eodem : quia (ut in primo libro recitatur) Saul sæpe nisus fuit, etiam coram multis, occidere et perfodere ipsum David, antequam venit ad Achimelech sacerdotem; et tam manifeste persequebatur ipsum David, quod putavit sacerdoti pontifici hoc cognitum esse. Propter quod (ut in primo libro legitur) dixit pontifici :12
Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai ? Et rursus ad emissarios : Manus (inquit) eorum cum David est, scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi.13 Tertium est, quod dicit, perversitatem ipsius Doeg, nondum fuisse cognitam ipsi David. Scriptum est enim primo libro, quemadmodum David dixit Abiathar sacerdoti:141516 Sciebam quod quum ibi esset Doeg, certissime annuntiaret Sauli. Unde (ut dixi superius) quia David hoc scivit, debuisset pontificem avisasse, et ea quæ egit cum eo, occulte fecisse.17
Verumtamen reor difficulter posse salvari, quod computatio annorum illorum inchoanda sit a tempore quo Saul sacerdotes occidit, si bene pensetur, quod David non vixit nisi septuaginta annis, et quadraginta annis regnavit, ipseque Salomon quum cœpit regnare, fuit circiter undecim annorum, ut infra habebitur, ita quod David fuit circiter quinquaginta novem annorum, quando cum Bethsabee peccavit:18 post quod peccatum usque ad istam rebellionem Absalon contra David, fluxerunt ad minus septem anni, ut patuit, imo plures.19 Nam post ipsius Thamar oppressionem, fluxerunt duo anni ante ipsius Amnon occisionem.20 Post quam fuit Absalon in Gessur triennio, deinde in Jerusalem biennio antequam vidit faciem regis;2122 et post hoc (ut dictum est) fluxerunt circiter duo anni quibus populum sibi attraxit: qui simul sunt novem anni.
Itaque post annos præfatos dixit Absalon ad regem: Vadam et reddam, id est persolvam, vota mea quæ vovi Domino, id est sacrificia quæ Deo offerre promisi, in Hebron urbe notabili tribus Juda. Vovens enim vovit servus tuus quum esset in Gessur Syriæ, quia regio ista Gessur fuit pars Syriæ, dicens:23 Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino per manum sacerdotis in Hebron: nondum enim fuit templum constructum, ideo extra Jerusalem licuit sacrificare. Sed istud Absalon creditur confinxisse, ut sub specie religionis patrem suum deciperet, et propositum suæ rebellionis exsequeretur, faciendo conspirationem in Hebron urbe famosa et sancta: juxta quam fuit spelunca duplex, in qua cum suis conjugibus sepulti sunt quatuor magni Patriarchæ, videlicet Adam, Abraham, Isaac, Jacob, Eva, Sara, Rebecca et Lia;24 in qua etiam urbe cœpit
A David regnare. Hinc et Absalon voluit ibi incipere. Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron.
Misit autem Absalon exploratores, id est cursores et observatores, in universas tribus Israel, id est ad aliquas urbes tribuum singularum, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinæ, dicite: Regnabit Absalon in Hebron. Absalon et consiliarii sui ita instruxerunt nuntios25, quod eodem die, eademque hora eis præfixa, unusquisque eorum in urbe sibi deputata insonuit buccina. Quo facto, alii ei associati clamaverunt: Regnabit Absalon in Hebron. Sicque fiebat in qualibet urbium ad quas erant directi; eadem etiam hora fiebat ita in Hebron. Porro cum Absalon ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, quos rogavit secum venire, ut putarentur sibi favere, et pauciores cum David manerent: nec dubium quin isti erant viri multum notabiles; euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes, ob quam Absalon eos secum assumpsit. Accersivit quoque Absalon Achitophel Giloniten de civitate sua Gilo, id est de urbe nomine Gilo, consiliarium David præcipuum. Dicunt autem aliqui, quod Achitophel animavit Absalonem contra David, eo quod David adulterium egit cum Bethsabee filia filii sui.2627 Quumque immolaret hostias , quasi Deum honorans, adjutoremque habens, facta est conjuratio valida, ita quod fortiter adstrinxerant se adsistere Absaloni. Populusque concurrens augebatur cum Absalon, id est, de singulis tribubus multi festinanter convenerunt ad Hebron, ad complacendum adsistendumque Absaloni.
Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israel sequitur Absalon, id est, multi de qualibet tribu adhærent ei ut regi. Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, et fugiamus. Neque enim erit nobis effugium a facie Absalon, nisi jam festinemus exire. David conscius sibi malorum quæ fecerat, ac reminiscens comminationum sibi per Nathan factarum, formidavit succumbere propter sua peccata:282930 propter quorum demerita, timuit Absalonem posse divina virtute prævalere, tanquam flagellum divinæ justitiæ contra se suscitatum. Festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. Dixeruntque servi regis ad eum: Omnia quœcumque prœceperit dominus noster rex, libenter exsequemur servi tui.
Egressus est ergo rex, et universa domus ejus, id est domestici, pedibus suis: quia humiliavit se rex coram Deo, ut misericordiam consequeretur, idcirco noluit cum apparatu et pompa equestri exire; et stetit procul a domo, ut videret qualiter alii irent aut secum manerent. Et reliquit rex decem mulieres concubinas, id est secundarias conjuges, ad custodiendam domum palatii. Unde videtur, quod alias sex uxores principales secum eduxit, aut alicubi ad locum securum transmisit. Egressusque rex et omnis Israel pedibus suis, stetit procul a domo; et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi et Phelethi: quæ nomina diffuse exposita sunt supra;31 et omnes Gethœi pugnatores validi: sicut communiter dicitur, hi fuerant Philistæi; sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth, pedites prœcedebant regem. Et erant conversi ad Judaismum: qui benefecerunt ipsi David, quando latuit in Geth urbe Philistinorum tempore Saul. Exierunt quoque cum David sexcenti viri, qui adhæserunt ei sub persecutione Saulis, ut Josephus scribit.32
Dixit autem rex ad Ethai Gethœum, id est oriundum de Geth: qui secundum Scholasticam historiam, fuit filius Achis regis Philistiim, ac principalis inter sexcentos Gethæos præfatos; qui ex consideratione virtutum David, secutus est eum, et factus proselytus. Cur venis nobiscum? Revertere et habita cum rege, id est cum Absalon, quem assumpserunt pro rege: et tamen non erat rex de jure, scilicet intrusit se ipsum; quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo, id est, de aliena terra huc advenisti. Heri venisti, id est nuper seu præterito tempore non diu elapso, et hodie compelleris nobiscum egredi timore Absalonis: ideo magis condoleo tuæ adversitati. Ego autem vadam quo iturus sum, id est, quo Deus voluerit ac disposuerit: quod ego ipse adhuc ignoro. Revertere, et reduc tecum fratres, id est propinquos et compatriotas tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem, id est bonum favorem ac fidelitatem ad me, quia ita te offers ad subeundum pericula mecum et propter me. Et respondit Ethai regi, dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. Et ait David Ethai: Veni et transi. Et transivit Ethai Gethœus, et rex, et omnes viri qui erant cum eo, et reliqua multitudo. Omnesque flebant voce magna, propter tam inopinatam et magnam adversitatem regi a proprio filio suscitatam, et omnis populus transibat. Rex vero transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam Olivœ, quœ respicit ad desertum.
Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitœ cum eo, portantes arcam fœderis Dei, et deposuerunt arcam Dei, id est, in loco apto reverenter posuerunt. Et ascendit Abiathar, qui erat tunc pontifex: et coram omnibus ascendit ad orandum juxta arcam, ut consuleret Dominum, quid esset ipsi David agendum, sed Dominus non dedit responsum. Ascendit autem donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate, id est, donec omnes transierunt, ut sic seorsum oraret devotius. Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem. Nempe ex quo Dominus non dedit responsum, advertit David Dominum nondum sibi esse reconciliatum, quantum ad pœnæ dimissionem: idcirco arbitrabatur se indignum præsentia arcæ. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me in Jerusalem, et ostendet mihi eam, id est arcam involutam, quam nudam videre nec regi licebat, et tabernaculum suum.33 Si autem dixerit mihi: Non places, id est, nolo ut amplius regnes, præsto sum obedire voluntati ipsius, et sustinere quod mihi inflixerit; faciat quod bonum est coram se. Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O Videns, id est Propheta: unde videtur Sadoc prophetiæ spiritum habuisse, nisi forsan dicatur Propheta et Videns, quia in divino obsequio psallentibus et Prophetarum oracula recitantibus præerat. Unde et primo libro Saul et alii prophetasse dicuntur.34 In epistola quoque ad Corinthios, prophetæ vocantur interpretatores Scripturæ, ut quum ait Apostolus:35 Prophetæ duo aut tres dicant, et ceteri dijudicent. Revertere in civitatem in pace, et Achimaas filius tuus et Jonathas filius Abiathar duo filii vestri, sint vobiscum.36 Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi. Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi.
Porro David ascendit clivum Olivarum, id est montuosum ascensum montis Oliveti, scandens et flens, et nudis pedibus incedens, et operto capite, ne videretur plorare, et ne alii ex suo fletu magis desolarentur; et nudis pedibus incedens: sicque maxime humiliavit se, perpendens hæc omnia mala propter sua evenire peccata. Sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. Nuntiatum est autem David, quod Achitophel esset in conjuratione cum Absalon. Dixitque David: Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel, id est, ab effectu impedi illud, et da ne ei consentiatur: et hoc factum est postea. Timuit autem David consilia Achitophel, quia astutissimus erat in consulendo. Quumque ascenderet David summitatem montis Olivarum, in quo adoraturus erat Dominum: quia ab illius montis cacumine videre poterat sanctam civitatem et locum divini cultus: et illuc vertebat faciem suam, ut ardentius exoraret; ecce occurrit ei Chusai Arachites, id est de oppido Arach natus, amicus et consiliarius ejus, scissa veste, et terra pleno capite:37 quia in signum mœroris sciderat vestem suam, et pulverem sparserat super caput.
Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri, id est, gravabis me, quia malo te alibi esse, ubi plus mihi proficuus esses. Communiter autem exponitur, Eris mihi oneri, quia non es aptus ad præliandum. Si autem in civitatem revertaris, et dixeris ipsi Absalon: Servus tuus sum, rex, patere me vivere; sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel. Videtur, quod David in his verbis commiserit viro huic mentiri et fallere. Respondetur, quod fuit fraus utilis, et verba hæc aliquo modo verificantur, quia Chusai impedivit Absalonem a diversis sceleribus, dissipando consilium Achitophel, et oppositum persuadendo.3839 Et quantum ad hoc, servivit Absaloni, cooperando ei in bonum. Exhibuit quoque ei quædam obsequia inclinando, et in quibusdam obtemperando. Alii dicunt, quod non sit necesse ipsum excusare in verbis istis ab officioso mendacio, quem constat in multa mortalia corruisse peccata, et sequenti capitulo legitur graviter deliquisse.
Habes autem, id est, ibi habebis, tecum in Jerusalem Sadoc et Abiathar sacerdotes: quos et nunc habes spiritualiter tecum per mentis consensum, quoniam sunt de parte mea, sicut et tu; et omne verbum quodcumque audieris in domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus, id est, quidquid audieris ab ore Absalonis et fautorum ipsius, quod expediat mihi scire, nuntiabis mihi per sacerdotes præfatos, eorumque filios. Sunt enim cum eis duo filii eorum, Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar; et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis. Ecce qualiter sanctus David, quamvis in Deo speraverit, et ejus voluntati resignaverit semetipsum, nihilo minus, quantum in se erat, optavit evadere, prævalere et reduci in sua, fecitque quidquid secundum humanam prudentiam facere potuit. Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalon quoque ingressus est civitatem, et Achitophel cum eo.40
Moraliter ex præsenti docemur capitulo, quam enorme crimen exsistat ambitio, qualiter mentem obtenebret, ut nec patri, nec fratri, nec amico, neque alicui parcat;41 quam multa et magna vitia oriantur ex ea, videlicet simulatio, hypocrisis, mendacium, adulatio, odium, dissensio, schisma, traditio, incestus, conjuratio, conspiratio, homicidium, imo et patricidium, rebellio, et quasi in omnibus reflexio ad se ipsum. O si bene pensemus quam periculosum et stultum est ad præsidentiam anhelare, ad curata officia adspirare, velle præesse, præcipere, et non magis subesse ac obedire! Nonne judicium gravissimum in his qui præsident, fiet? Sed quale judicium imminet eis, qui ambitiose se ingerunt, aut suspiciose et inordinate in officiis et præsidentiis se conservant? Hi enim eo ipso quo tales sunt, indigni sunt adjutorio Spiritus Sancti ad salubriter præsidendum, sine quo fructuose nemo valet præesse. Excæcati et miseri isti, ad se ipsos insipienter reflexi, non advertunt divini rigorem judicii, et quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis42, et quod toties ad apostasiæ crimen labantur, quoties hominibus præesse cupiunt aut conantur, vel delectantur. Idcirco sunt filii primi illius apostatæ, qui est rex super omnes filios ambitionis atque superbiæ. Heu, quam multi etiam spirituales et ecclesiastici, modo sectantur ambitionem, adulationes, virulentaque oscula, ac cetera vitia Absalonis, qui bonos persequuntur prælatos, ac detrahendo et infestando moliuntur eos occidere, quoad esse bonæ famæ, quod in proximorum cordibus habent, et spirituales patres suos nituntur de præiatione ejicere, ut ipsi subintrent!
Insuper docemur hic patientiam, humilitatem, compunctionem, pœnitentiam, fletum ac pœnitentialem afflictionem sancti David perpendere et sectari, qui expulsionem suam tam tranquille ac patientissime tulit, et sua uberrime deploravit peccata, nec malum quid de suo loquebatur persecutore, imo et obtulit se ad omnem correctionem Dei paratum, sicut fatetur in Psalmo: Quoniam ego in flagella paratus sum. Simili modo et nos, quidquid adversitatis, correptionis, persecutionis, damni, diffamiæ, infirmitatis contigerit nobis, studeamus æquanimiter tolerare, et impleamus quod scriptum est:4344 Non ulciscamur nos pro his quæ patimur; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini (quasi servi qui corripimur) ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.45 Postremo, sicut David condoluit Ethai Gethæo et viris ipsius, sic compatiamur et nos eis, qui occasione nostri patiuntur adversa, quibus grati et consolatorii esse debemus: et quamvis David consuluit viris illis reverti et habitare cum Absalone, non tamen communicare ei in vitiis.46
Footnotes
-
II Reg. xiii, 29. ↩
-
Deut. xvi, 18. ↩
-
Eccli. xix, 23. ↩
-
II Reg. xiii, 38. ↩
-
II Reg. xiv, 28. ↩
-
II Reg. xi, 4, 15. ↩
-
II Reg. xxi, 3, 7, 8. ↩
-
1 Reg. xxii, 18. ↩
-
1 Reg. viii, 5 et seq. ↩
-
1 Reg. xvi, 13. ↩
-
1 Reg. xxii, 22. ↩
-
1 Reg. xviii, 11; xix, 11 et seq. ↩
-
1 Reg. xxii, 13, 17. ↩
-
I Reg. xvi, 13. ↩
-
I Reg. viii, 5 et seq. ↩
-
I Reg. xxii, 18. ↩
-
1 Reg. xxii, 22. ↩
-
III Reg. ii, 11. ↩
-
II Reg. xi, 4. ↩
-
II Reg. xiii, 14, 23. ↩
-
II Reg. xiv, 28. ↩
-
Ibid. 38. ↩
-
Josue xv, 13, 54. ↩
-
Gen. xxiii, 19; xxv, 9; xlxi, 29-31; l, 13. ↩
-
II Reg. ii, 3, 4. ↩
-
*victimas ↩
-
II Reg. xi, 4. ↩
-
Gen. xxiii, 19; xxv, 9; xlix, 29-31; l, 13. ↩
-
I Reg. xxii, 22. ↩
-
II Reg. xii, 10-12. ↩
-
II Reg. viii, 18. ↩
-
I Reg. xxvii, 3, 2. ↩
-
Num. IV, 20. ↩
-
I Par. XVI, 4. ↩
-
I Reg. X, 10; XIX, 23. ↩
-
I Cor. XIV, 29. ↩
-
II Reg. XVI, 16, 18, 19. ↩
-
II Reg. XVII, 14. ↩
-
II Reg. XVII, 7-13. ↩
-
* Jerusalem ↩
-
Sensus moralis. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Ps. xxxvii, 18. ↩
-
Sap. vi, 6. ↩
-
Judith viii, 26, 27. ↩
-
Job xli, 25. ↩
Chapter 25 of 36