Skip to the text

Articulus 25

ELUCIDATIO CAPITULI SEXTIDECIMI: QUUMQUE DAVID TRANSISSET PAULULUM VERTICEM MONTIS.

CAPITULUM jam elucidandum enarrat, qualiter David inter tot adversa quamdam habuerit prosperitatem, et occasione illius inciderit magnam culpam; et qualiter mox pro suis peccatis gravem sustinuerit confusionem; sicque ad hoc tandem deventum sit, quod pro adulterio quod commisit, uxores quoque ipsius sunt violatæ violatione ignominiosissima a proprio filio. Quumque David transisset paululum verticem montis Oliveti, in quo devote oravit, sicut præcedenti habetur capitulo, apparuit, id est, regi occurrit1, Siba puer, id est minister, ipsius Miphiboseth in occursum ejus cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvæ passæ, id est ita confectæ: et ponitur singulare pro plurali, quoniam multas uvas sic confectas et colligatas adduxit; et centum massis palatharum, id est ficuum inter tabulas compressarum, et duobus utribus vini, id est vasis de corio factis, vino repletis. Et dixit rex Sibæ: Quid sibi volunt hæc, id est, cur ea attulisti? Responditque Siba: Domine mi rex, asini domesticis regis, id est pro usu servorum tuorum, ut si qui præ lassitudine aut infirmitate non poterunt ire, super asinum sedeant; et panes et palathæ ad vescendum pueris tuis; vinum autem ut bibat, si quis defecerit in deserto.

Et ait rex: Ubi est filius domini tui, id est Miphiboseth? de cujus absentia David mirabatur, quum fecisset illi tot bona. Responditque Siba regi: Remansit in Jerusalem, dicens: Hodie, id est tempore isto, restituet mihi domus, id est populus, Israel regnum patris mei, id est Israeliticum regnum, quod fuit Saulis avi mei, et devolutum fuisset ad Jonathan patrem meum si supervixisset.2 Istud impius Siba iste malitiose confinxit ex avaritia, ut scilicet rex contra Miphiboseth amaricatus, reputaret eum quasi reum læsæ majestatis, atque ob hoc privaret eum sua hereditate, conferretque eam sibi, tanquam zelanti pro rege, et adstanti ei in tanta adversitate. Etenim Siba iste omnino putavit Absalonem vincendum, et regem David cum suis prævaliturum, sciens David divinitus electum et unctum in regem, et semper protectum et adjutum a Domino; quem etiam scivit prudentissimum in bellicis rebus, fortem, magnanimum, et strenuissimos viros secum habentem: ideo studuit ei occurrere et placere, ac necessaria ministrare, ut ex his commoda reportaret. Et ait rex Sibæ: Tua sint omnia quæ fuerunt Miphiboseth, id est, omnia bona sua do tibi. Quidam tamen exponunt hoc de terris et agris, quos David dedit Miphiboseth, prout dictum est supra. In hac re David multipliciter, graviterque peccavit. Primo, ita faciliter credendo accusatori sine testium adhibitione. Secundo, tam inordinate proferendo judicium, utpote sine accusati auditione, sine accusationis examine, sine debita mora seu deliberatione. B Tertio, innocentem suis bonis privando, et ea pessimo accusatori donando. Et ex hoc inexcusabilior fuit rex, quoniam aliunde frequenter fuit expertus virtutes Miphiboseth: idcirco non debuit tam faciliter credere accusationi contra ipsum delatæ. Dixitque Siba: Oro inveniam gratiam coram te, domine mi rex. Quasi dicat adulator iniquus, artifexque mentitor: Potius opto gratiam et favorem regis, quam temporalia commoda ac munera ejus.

Venit ergo rex David usque Bahurim, id est locum sic dictum. Et ecce egrediebatur vir inde de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera, cognatus Saulis, natus de Benjamin. Infra Semei iste ait ad David:3 Primus veni de omni domo Joseph in occursum regis: ergo fuit de tribu Joseph. Ad hoc quidam respondet, quod Semei ex parte patris fuit de cognatione Saul, tribuque Benjamin, sed ex parte matris de tribu fuit Ephraim. Hoc quoque, ut in quadam legi expositione, dicunt Hebræi. Alii scribunt, quod revera ex parte patris fuit de Benjamin, sed de domo Joseph fertur fuisse, quoniam habitavit in terra tribuque Ephraim, filii Joseph. Vel secundum quosdam, ex parte matris fuit de Benjamin tribu. Verius autem videtur, quod ex parte patris fuit de Benjamin, quoniam in veteri Testamento viri communiter nomen acceperant ex parte patris. Quum ergo dicatur fuisse de cognatione Saul, videtur quod ex parte patris fuerit Benjamita. Sed tunc rursus oritur quæstio, qualiter fuerit de alia tribu ex parte patris quam matris, quum secundum legem vir et uxor debuerint de eadem esse cognatione et tribu.4 Ad quod respondetur, quod ratio illius præcepti fuit, ne in anno jubilæo fieret confusio sortium, hereditate unius tribus deveniente ad aliam: ideo mulieres quæ non succedebant in hereditate paterna, poterant ducere viros alterius tribus, sicut et David de tribu Juda, habuit conjugem Michol de Benjamin tribu.5

Itaque Semei, quem Hebræi fabulantur fuisse Nabat patrem Jeroboam, ut in Scholastica fertur historia, procedebatque egrediens et maledicebat, mittebatque lapides contra David, et contra universos servos regis David. Omnis autem populus et universi bellatores a dextro et a sinistro latere regis incedebant. Ita autem loquebatur Semei quum malediceret regi: Egredere, egredere. Hoc dixit subsannatorie, quasi diceret, Dignus es expulsione; et repetitio fuit confirmationis indicium. Vir sanguinum, hoc est copiosus in homicidiis, et vir Belial, id est sine jugo rationis atque justitiæ, hoc est tyrannice*. Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, id est, pœnam pro occisione eorum qui de domo Saul occisi sunt, ut tu regnares, inflixit jam tibi, quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalon filii tui.6 Et ecce premunt te mala tua, id est adversitates quas sustines pro tuis peccatis: quod aliqualiter verum est, quamvis non secundum intentionem Semei hujus; quoniam vir sanguinum es.*

Dixit autem Abisai filius Sarviæ, regi: Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? Vadam, et amputabo caput ejus. Et ait rex Abisai, volenti ulcisci tantam regis injuriam: Quid mihi et vobis, filii Sarviæ? hoc est, cur intromittitis vos de vindicta injuriæ meæ nolente me? Ex quo quidam eliciunt, quod et Joab volebat occidere virum illum iniquum. Vel loquitur ita David, quia Abisai et Joab fratres uterini, quasi in omnibus consenserunt; vel eo modo quo quid adscribitur communitati, quia uni ex ea id competit. Dimittite eum, ut maledicat, hoc est, non resistatis inordinate, nec impediatis illud, in quantum est malum pœnale per respectum ad me, quia aspernationem istam promerui. Dominus enim præcepit ei ut malediceret David. Et quis est qui audeat dicere, quare sic fecerit? Dimittite eum, ut maledicat mihi juxta præceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, id est, quatenus Deus dignetur acceptam habere patientiam, qua adversa hæc omnia æquanimiter tolero, et reddat mihi bonum, id est veniam et gratiam, reductionem quoque in regnum et gloriam æternalem, pro maledictione hac hodierna, id est merito patientiæ qua eam sustineo. Et bene ait, Si forte, quoniam absque revelatione David scire non quivit, quod ex caritate seu meritorie pertulit illa. Et ait rex Abisai et universis servis suis: Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo: non quod anima sit ex traduce, sed quod semen ex quo nascitur proles, sit ex ventre et lumbis patris, in cujus semine vis formativa consistit; quærit animam meam, id est, vitam meam animalem, naturalem et corporalem conatur exstinguere; quanto magis hic Semei filius Jemini maledicet mihi?7 id est viri talis de semine Benjamin nati, prout primo libro habetur.8 Quidam tamen per Jemini, intelligunt virum vilem ac rusticum.

Circa hæc quæritur, quia si Dominus præcepit huic Semei maledicere David regi, ergo non peccavit in hoc, sed Deo obedivit ac meruit. Quod si ita est, ergo David injuste præcepit Salomoni interficere virum illum propter hanc maledictionem, ut infra tertio libro habetur. Et respondendum, quod quidquid entitatis et actualitatis est in actu peccati, est utique a Deo, a quo est omne esse et agere, omnis essentia, virtus et actio; sed deformitas actus illius, videlicet ipsa aversio a rectitudine rationis et veritate justitiæ, quod est formale peccati, non est directe, sed solum permissive a Deo, nec habet causam efficientem, sed deficientem, estque directe a libertate arbitrii, in quantum ex nihilo est, et defectiva ac errans: sicut in fornicatione et adulterio quidquid est essentiæ, virtutis et actionis partis vegetativæ seu generativæ, a Deo est; sed quod actus illi procedunt a voluntate inordinata, corrupta et defectiva, est directe a libertate, in quantum ex nihilo est et defectuosa erransque: quæ quantum ad hoc, est potius casus ab ente, et non ens, quam ens. Sic in proposito: quod Semei vir unus audebat regi et militibus ejus tantam irrogare injuriam, fuit a Deo, quantum ad id quod potissimum fuit in illa audacia, in quantum Deus per Semei voluit punire regis excessum; abusus vero illius audaciæ, utpote quod Semei perversa intentione hoc egit, in quo fuit culpa, non fuit a Deo. Et juxta hunc modum in Jeremia, Ezechiele, aliisque Prophetis multoties legitur Deus excitasse, vocasse, movisse Chaldæos, aliosque gentiles ad vastandum filios Israel, in quantum justo judicio per illos punivit populum suum. Illi tamen perversa intentione fecerunt hoc, propter quod meruerunt perire. Propter quod per Isaiam ait Dominus de rege Assyriorum: Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est. Ad gentem fallacem mittam eum; ipse autem non sic arbitrabitur, sed ad conterendum erit cor ejus.9 Sic quoque dicitur Deus per Judæos implesse ea quæ de Christi passione per Prophetas prædixit, quemadmodum sacratissimus princeps Apostolorum protestatur: Deus qui prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic.10

Ambulavit itaque David et socii ejus per viam cum eo; Semei autem per jugum montis, id est per montis cacumen, ex latere contra illum gradiebatur: quem etiam propria invidia atque diabolus contra regem tam patientem excitaverunt; maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens. Venit itaque rex David et omnis populus ejus cum eo lassus ad Jordanem, et refocillati, id est, cibo, potu, et quiete recreati, sunt ibi.

Absalon autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo. Quum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalon in Jerusalem in palatio regis, dixit: Salve, rex; salve, rex. Nam veram ejus salutem, videlicet cessationem a malo incepto, pœnitentiamque cupivit. Ad quem Absalon: Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quasi dicat: Bene ostendis per verba hæc nunc fidelitatem et pietatem tuam ad David, cujus vocaris amicus, a quo in tanta necessitate recedis. Quod Absalon vel increpatorie vel irrisorie dixit, vel ad perscrutandum an Chusai ex animo veniret ad se; et ut ait Hieronymus, Absalon non dixit hoc affectando, sed negando. Vel, ad insinuandum quod non posset homini tali faciliter credere, ne simili modo deciperetur ab eo. Quare non ivisti cum amico tuo? Responditque Chusai ad Absalon: Nequaquam, supple, infidelis sum amico meo David, qui secundum te justo judicio est expulsus;11 quia illius ero, id est, tibi adhærebo, quem elegerit Dominus saltem permissive, et omnis hic populus et universus Israel, et cum eo manebo corpore, non cordis intentione. Quamvis hæc verba possent in aliquo sensu a mendacio excusari, quia ad tempus corporaliter fuit cum Absalon, tamen prout Absalon ea accepit, vera non erant, nec a talibus venialibus culpis necesse est ipsum Chusai ac similes excusari. Nam subditur, Sed ut et hoc inferam, id est, decet ut adjiciam verba sequentia, ex quo pateat quod infidelitatem non exhibeo patri tuo: Cui ego serviturus sum? quod interrogatorie dixit, idcirco respondet: Nonne filio regis? ac si dicat: Si alieno regi, relicto David, adhærerem, posset interpretari in malum; non autem, quod filio regis prioris adhæreo. Sicut parui, id est obedivi, patri tuo, ita parebo et tibi in licitis.

Dixit autem Absalon ad Achitophel: Inite consilium, id est, convenite ad consulendum, quid agere debeamus. Et ait Achitophel ad Absalon, consilio nondum celebrato, ut videtur. Ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum, ut quum audierit omnis Israel quod fœdaveris patrem tuum, id est, turpiter inhonoraveris eum incestuoso concubitu, cognoscendo ejus uxores. Quumque maritus et uxor sint una caro, Absalon fœdando carnem uxorum patris sui, patrem quoque fœdavit. Injuria quoque uxorum redundat in viros. Roborentur tecum manus eorum, id est, secure et firmiter tibi adsistant, certi quod post tantam contumeliam patri tuo illatam, nunquam reconciliandus sis ei: idcirco non timeant quod nunc quidam eorum pavide suspicantur, quod scilicet tu et pater tuus tandem reconciliabimini, sicque ipsi ingratiudinem sustinebunt, et displicebunt tam tibi quam patri tuo, eo quod in ista rebellione te foveant. Aliqui opinantur, quod et ideo Achitophel consuluerit istud, quoniam David fœdaverat Bethsabee neptem ipsius Achitophel. Verumtamen, quamvis istud consilium et tantus incestus poterant populum certificare de eo quod dictum est, et quod Absalon ex animo ipsum David persequeretur; tamen ex tantis flagitiis patuit, quod factum Absalonis non erat secundum Deum, et quod ejus promotio Deo non complaceret: ideo si in populo illo erant aliqui vere sapientes et virtuosi, displicuit eis talis processus. Tetenderunt ergo Absalon tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel ibi præsente; tuncque implebatur quod supra Dominus dixit ad David per Nathan: Tollam uxores tuas, et dabo proximo tuo, et dormiet cum eis in oculis solis, et faciam verbum istud in conspectu omnis Israel.

Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, reputabatur quasi si quis consuleret Deum, id est, tam diligenter audiebatur et acceptabatur, ac si Deus consilium daret, sicque quantum ad aliquid, simile fuit. Unde sicut primo Machabæorum de Simone dixit pater ipsius, Scio quia vir consilii est, ita Achitophel acutissimus fuit consultor: et tamen sicut vera carebat prudentia, quæ vitiosis non inest, ita nec vere salubria dedit consilia, quæ sunt actus prudentiæ, quamdiu impius fuit. Sic erat omne consilium Achitophel, et quum esset cum David, et quum esset cum Absalon. Istud tamen ejus consilium fuit tam sceleratissimum, quod propter ejus impletionem Deus merito fecisset Absalonem cum suis succumbere; et mirum, quod Achitophel hoc ipsum non consideravit nec timuit.

B Præterea, ex historia hujus capituli accipere possumus multa moralia documenta: Primum, ne simus nimis proni ad credendum mala de aliis, præsertim de bonæ famæ hominibus; nec detrahentibus acquiescamus, sed increpemus, avertamusque eos, vel saltem mœstum vultum eis monstremus: quia ut Salomon ait, Per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. Qui rursus fatetur: Ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. Secundum est, ne simus præcipites ad judicandum de aliis; sed causam, quam judex ignorat, diligentissime investiget, et pars altera audiatur. Impleamus ergo quod Ecclesiasticus docet: Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis. Hinc ad Timotheum monet Apostolus: Sine præjudicio, id est prævio judicio rationis, nihil facias, in aliam partem declinando. Tertium est, quod valde difficile sit in magnis officiis vitare peccata: quoniam David vir tantæ prudentiæ, tam præcipitanter dedit sententiam contra absentem innoxiumque Miphiboseth. Ideo status officiatorum ac judicum est periculosus, nec appetendus. Quartum est, præclarum exemplum patientiæ magnæ: quoniam David tam mendosa et opprobriosissima verba contra se a vili homine coram tanta plebe prolata, imo et projectiones saxorum tam patientissime toleravit, nec ulcisci permisit: imo omnia illa reputavit, Deo jubente, sibi inferri propter sua piacula, consideravitque ea quasi vulnerum animæ suæ remedia. Ita

Sensus moralis.

Eccle. vii, 4.

Prov. xxv, 23.

Job xxix, 16.

Eccli. xxxii, 24.

1 Tim. v, 21.

C et nos certi de providentia Dei, quidquid adversum asperumque occurrerit, patienter feramus, et quasi de manu Omnipotentis pro dono suæ paternæ provisionis accipiamus, etiam si de speciali excessu non fuerimus nobis mox conscii, quum sciamus quod in multis offendimus omnes, imo et maxime virtuosum sit, non solum sine propria culpa, sed etiam pro justitia pati.12 Et ecce tot et tanta David rex toleravit; nos autem vix increpari et corrigi volumus pro nostris peccatis, etiam a superioribus nostris. Nonne ei qui talis est, improperatorie dici potest illud in Job, Venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es? Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?

Footnotes

  1. II Reg. xv, 32. ↩

  2. II Reg. ix, 7, 9. ↩

  3. II Reg. xix, 20. ↩

  4. Num. xxxvi, 7. ↩

  5. 1 Reg. xviii, 27. ↩

  6. * tyranne ↩

  7. III Reg. ii, 8, 9. ↩

  8. 1 Reg. ix, 1. ↩

  9. Is. x, 5-7. ↩

  10. Act. III, 18. ↩

  11. * elegit ↩

  12. Jacob. III, 2. ↩

Chapter 26 of 36