Skip to the text

Articulus 26

EXPLANATIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI : DIXIT ERGO ACHITOPHEL AD ABSALON.

RECITATUR in isto capitulo, qualiter exsistentes cum Absalon, duplex dederunt consilium de modo impugnandi David regem, et qualiter hoc ipsum regi sit annuntiatum. Dixit ergo Achitophel ad Absalon : Eligam mihi, hoc est ad subsidium meum, duodecim millia virorum : forsitan de qualibet tribu mille, ne aliqua tribus videretur contemni. Voluit autem eligere duodecim millia præ ceteris fortiora ac prælio aptiora, juxta numerum duodecim Patriarcharum, et quia tot millia æstimavit ad adversariorum expugnationem sufficere. Et consurgens, persequar ipsum David hac nocte, antequam ad resistendum se præparet, vel loca munita ingrediatur, aut adjutores sibi adipiscatur; et irruens, id est, cum robore et impetu veniens, super eum improvise, quippe qui lassus est et solutus manibus, id est, viribus suis privatus præ lassitudine, mœstitia et timore, percutiam eum. Quumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum; et reducam ad te universum populum, qui est cum illo, quomodo unus homo reverti solet, hoc est concorditer et de facili. Nempe, ut dicunt Hebræi, Achitophel cum suis persuasit populo, quod David propter scelera sua reprobatus et abjectus esset a Deo, sicut et Saul, ideoque juste impugnaretur, et ad filium ejus Absalon regnum esset jam devolutum. Unum enim virum tu quæris principaliter ad occidendum, videlicet proprium patrem, qui tibi nil forefecit : quod agendo, peccas contra legem naturalem, divinam, ac positivam, et ingratissimus es, quum parentibus nequeat reddi æquivalens; et omnis populus tuus erit in pace temporali, uno illo occiso. Placuitque sermo ejus Absalon et cunctis majoribus natu Israel ibi præsentibus, nam et multi erant cum David, quibus non placuit : quia erat utique bonum consilium ad obtinendum intentum, quamvis iniquum. Et mirum, quod universi illi ita erant subversi atque ingrati David regi, per quem tot beneficia et triumphos erant sortiti, quod tam sceleratissimo crudelissimoque consenserunt consilio, quum nec afflicto sit addenda afflicto.

Ait autem Absalon : Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat. Jam enim Absalon credidit indubitante, quod Chusai sibi faveret ex animo, et voluit tam prudentem ad se confugientem honorare consulendo eumdem. Quumque venisset Chusai ad Absalon, ait Absalon ad eum : Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel. Facere debemus, an non?

Quod das consilium? Et dixit Chusai ad Absalon: Non est bonum hoc consilium, quod dedit Achitophel hac vice. Quasi dicat: Quamvis sit prudens, et communiter bonorum dator consiliorum, tamen sicut humanum est, pro nunc non bene consuluit.

Et rursus intulit Chusai: Tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos: reges namque præliis occupati, solent secum habere strenuiores bellicosioresque viros; et amaro animo, indignantes se ita expulsos, et ex cordis amaricatione paratos ad pugnandum sine formidine, veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat. Ursa namque perditis catulis suis cum ferocitate et mærore circumspicit, et quem primo viderit, sævissime et impetuosissime mox invadit, putans sibi ab illo catulos suos esse subtractos. Itaque ratione fortitudinis David et servorum ipsis, non expedit agere sicut Achitophel consulit. Et hoc Chusai consequenter probat alia ratione, videlicet ex consideratione prudentiæ et experientiæ David regis, quæ plus valent in bellis quam fortitudo, juxta

Sap. vi, 1. illud Sapientiæ: Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. Sed et pater tuus vir bellator est, id est expertus in bellicis rebus, nec morabitur cum populo: id est, ad præcavendum periculum, et ne tradatur ab aliquo, ad secretiora quæque confugiet loca in nocte ista. Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno quo voluerit loco. Quod (ut creditur) etiam ideo dixit Chusai, quoniam David quando fuit cum aliis, temporibus nocturnis in deserto aut rure, consuevit causa orationis, contem-

Ps. vi, 7. Si enim domi egit in lecto, quod ait in Psalmo, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo: non videtur ambiguum, quin in desertis et campis exsistens id egerit. Erat enim totus internus, et in sensibilibus illis devotionibus exercitatissimus, et fecit quod

Ps. LXXVI, 3-5. cecinit: In die tribulationis meæ Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum.

Renuit consolari anima mea; memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus. Anticipaverunt vigilias oculi mei. Et: Meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.1 Et quum cecidit unus quilibet in principio, id est quicumque parvus vel magnus occisus fuerit in acie tui exercitus, vel in exordio regni tui, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalon, id est, modicum reputabitur magnum, et malum tale exaggerabitur. Et fortissimus quisque cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur. Scit enim omnis populus Israel, fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt.

Deinde reprobato Achitophel consilio, dat Chusai suum consilium. Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus populus Israel residuus, qui nunc non est tecum, neque cum David, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis, et tu eris in medio eorum, tanquam caput et princeps ac forma audaciæ; et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit. Connumerat se aliis Chusai iste, ut videatur ex corde esse cum Absalone, et sibi credatur.

Et operiemus eum sicut ros cadere solet super terram, et non relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem. Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israel civitati illi funes, id est machinas quaslibet. Est tamen hyperbolica metaphoricaque locutio. Nam subditur: et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur nec calculus quidem ex ea, id est, funditus eam destruemus, sicut cum chordis trahitur res mobilis deorsum in terram. Secundum Lyram, in Hebræo habetur, Circumdabit omnis Israel civitati illi societates, id est acies armatorum; sed Rabbi Paulus dicit, in Hebræo proprie haberi, Funes. Forsan dictio illa Hebraica est æquivoca.

Dixitque Absalon et omnes viri Israel: Melius est consilium Chusai Arachitæ con- silio Achitophel. Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile: id est, Deo volente ac disponente, Absalon et sui judicaverunt consilium ipsius Achitophel esse inutile aut minus idoneum: quod tamen utile fuit secundum humanum modum pro Absalone ad prævalendum; ut induceret Dominus super Absalon malum, id est, quatenus faceret eum superari, sicut scelera ejus promerebantur.

Et ait Chusai, per se vel per internuntium, Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc consilium dedit Achitophel Absalon et senioribus Israel, et tale et tale dedi ego consilium. Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes: Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere Jordanem; ne forte absorbeatur rex David, id est, ne Absalon ad instigationem Achitophel mutet propositum, et permittat ipsum Achitophel hac nocte venire cum duodecim millibus ad persequendum te, David, sicque gladio consumaris, et omnis populus qui tecum est. Unde ut ait Lyra, ubi nostra habet translatio, Ne absorbeatur rex, in Hebræo habetur, Ne consulatur regi, id est Absaloni, quod impleat consilium ipsius Achitophel. Verumtamen Rabbi Paulus affirmat, in Hebræo expresse haberi, Ne absorbeatur rex.

Jonathas autem filius Abiathar, et Achimaas filius Sadoc stabant juxta fontem Rogel secrete, extra et prope civitatem, exspectantes quid eis denuntiaretur, ad insinuandum regi. Abiitque ancilla a sacerdotibus informata et missa, ne quid malæ suspicionis oriretur, si vir urbem egrederetur, et nuntiavit eis. Porro ancilla illa exivit portans pannum ad abluendum. Et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium. Non enim poterant videri, Jonathas atque Achimaas, vel quia steterunt abscondite, vel quia periculosum eis fuisset videri, quoniam Absalon scivit quod erant de parte David. Ideo subditur, aut introire civitatem Jerusalem, quam si ingressi fuissent, et Absalon hoc scivisset, male tractasset eos. Vidit autem eos puer quidam, videlicet filius prætactæ ancillæ, ut aliqui opinantur, qui forte ivit cum ea, et indicavit Absalon, cupiens ei placere, et commodum consequi. Attamen Josephus refert, quod equites quidam eos viderunt, et Absaloni dixerunt. Illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim qui habebat puteum, forsan siccatum, aut modicum aquæ habentem, in vestibulo suo, id est porticu, curia seu atrio, et descenderunt in eum. Unde elicitur, quod sciverunt se visos ac notatos, timueruntque capi: propter quod rogaverunt virum seu feminam domus quam intraverunt, ut absconderet eos, sicque dimisit eos in puteum: ex quo patet, quod in puteo illo non fuit aqua multa. Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, ne quærerentur in puteo, quasi siccans ptisanas, id est hordeum pilo tusum decorticatum.

Quumque venissent servi Absalon in domum mulieris, missi ad comprehendendum eos, dixerunt: Ubi est Jonathas et Achimaas? Et respondit eis mulier : Transierunt festinanter gustata paululum aqua. Secundum Lyram, in Hebræo habetur, Transierunt Jordanem: ideo nuntii Absalonis de illorum comprehensione desperantes, reversi sunt. Verumtamen potius puto translationem nostram continere, sicut habet Hebraica veritas. Nec nuntii illi credidissent mulieri, si dixisset ipsos transisse Jordanem, certi quod non diu recesserunt de fonte Rogel. Quod autem insecuti fuerint eos per spatium aliquod, videtur ex eo quod subditur: At hi qui quœrebant, quum non invenissent, reversi sunt in Jerusalem. Quumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes, nuntiaverunt regi David, et dixerunt : Surgite, et transite cito fluvium, quoniam hujuscemodi consilium dedit contra vos Achitophel. Surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret, antequam denudaretur verbum, et nec unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium.

Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque et abiit in domum suam, et in civitatem suam; et disposita domo sua, id est testamento facto, suspendio interiit, id est, se ipsum suspendit: quia ex indignatione, quod consilium Chusai fuit prælatum consilio suo, et ex tristitia, quia consideravit certissime regem David esse superaturum, et ipsum Chusai amicitiam Absalonis finxisse, in tantum attædiatus fuit quod occidit se ipsum, erubescens aut metuens coram David amplius apparere, vel invidens futuræ ejus prosperitati ac gloriæ; et sepultus est in sepulcro patris sui. Sic et Cato occidit se laqueo, ne videret gloriam Julii Cæsaris.

David autem venit in Castra, id est locum fortem munitum, seu urbem ubi circa obviaverunt angeli Jacob de Mesopotamia redeunti, ut in Genesi habetur;2 et Absalon transiit Jordanem ipse et omnes viri Israel cum eo. Amasam vero constituit Absalon pro Joab super exercitum. Nam sicut privavit ipsum David regno, sic et ipsum Joab principatu militiæ. Amasa autem fuit filius viri nomine Jethra de Jezrael, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviæ, quæ fuit mater Joab. Unde constat, quod per Naas hic intelligatur Jesse seu Isai, ita quod idem vir, habuit tria hæc nomina. At vero primo Paralipomenon legitur: Abigail genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismaelites;3 quod qualiter intelligi debeat, ibi expositum est. Itaque idem est, Jether et Jethra, qui dicitur esse de Jezrael civitate, quia fortassis habitavit in ea. Et castrametatus est Israel cum Absalon in terra Galaad. Quumque venisset David in Castra, Sobi filius Naas, de Rabbath filiorum Ammon: quem Sobi constituit David regem pro fratre suo quem occidit, eo quod servos suos ignominiose tractavit, prout in expositione superiorum plenius fuit dictum;4 et Machir filius Ammiel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim, obtulerunt ei stratoria et tapetia, id est lectisternia, et ea quæ vestibus substernuntur, vel parietibus affiguntur, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum oleo cicer, et mel et butyrum, oves et pingues vitulos, id est, abundantiam victualium copiosam; dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum. Suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto. Siquidem Sobi rex, gratus studuit inveniri David regi tempore tantæ indigentiæ ejus.

Ex capitulo isto docemur, quod non sit sapientia, nec scientia, nec consilium contra Dominum, in cujus manu sunt omnium corda, et quocumque voluerit, vertit ea;5 qui (ut in Job asseritur) apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.6 Et ibidem:7 Qui dissipat consilia malignorum, ne manus eorum possint implere quæ cœperant. Sic plane contigit Absaloni atque Achitophel, fautoribusque eorum. Docemur quoque ex præinductis, quod Deus permittit frequenter peccatores ad damnabilissimum ac vitiosissimum finem venire, propter præcedentia eorum facinora, sicut de Achitophel jam est dictum: quem Deus ad tam periculosissimum, miserrimum, ac stolidissimum finem venire non permisisset, nisi ante tam enormiter excessisset. Et ecce vir ille qui tam prudentissimus habebatur, tam fatuissimus est effectus, quod suspendit se ipsum.8 Nullus ergo in oculis suis sit sapiens, nemo inaniter glorietur, neque præsumat:9 quia qualiter cursum vitæ terminabit præsentis, ignorat. Hinc in timore Dei et vera humilitate expedit semper stare.

Postremo, juxta allegoricum intellectum, per David accipitur Christus; per Absalon, principes Synagogæ; per Achitophel, proditor Judas; per Chusai, discipuli Christi ex Judaismo, et ceteri majores qui ex Synagoga ad Christum conversi sunt, ut Nicodemus, Joseph, Gamaliel.1011 Quemadmodum ergo ambitiosissimus Absalon expulit proprium patrem regno, et eumdem occidere est molitus, sic superbi et ambitiosi principes sacerdotum, Scribæ et Pharisæi, perstiterunt frequenter consiliis principum et Scribarum, Christo et ejus discipulis insidiantium.121314 Quemadmodum etiam Chusai de voluntate David finxit se esse fratrem Absalonis, ut ejus mysteria regi David insinuaret, ita de voluntate Apostolorum, Gamaliel inter principes sacerdotum, Scribas et Pharisæos ad tempus resedit, quasi ipsorum unus, quatenus eorum machinas reseraret Apostolis, et pro fidelibus loqueretur : ut partim in Actis Apostolorum, et plenius in Itinerario S. Clementis describitur.

Matth.xxI, 39.

Joann. x, 39; xi, 54.

Matth.xxvi, 16.

Ibid.xxvii, 5.

Joann. vii, 50, 51; Act. v, 34-39. fautorem

Footnotes

  1. Ps. LXXVI, 7. ↩

  2. Gen. xxxii, 1, 2. ↩

  3. 1 Par. ii, 17. ↩

  4. II Reg. xii, in fine. ↩

  5. Sensus spiritualis. Prov. xxi, 30, 1. ↩

  6. Job v, 13. ↩

  7. Ibid. 12. ↩

  8. Rom. xi, 25. ↩

  9. 1 Cor. iii, 21. ↩

  10. Matth. xxvii, 57; ↩

  11. Joann. iii, 1; ↩

  12. I Cor. iii, 21. ↩

  13. I Par. ii, 17. ↩

  14. Act. v, 34. ↩

Chapter 27 of 36