Skip to the text

Articulus 27

EXPOSITIO CAPITULI OCTAVIDECIMI : IGITUR CONSIDERATO DAVID POPULO SUO.

VICTORIA David et dejectio Absaloti, constantesque corde, plus valent quam multo plures inordinati. nis, hic describuntur. Igitur considerato David populo suo, videlicet qualis et quantus esset, et qualiter aptius posset dividi ac disponi, constituit super eum tribunos, id est millenarios, quorum unusquisque mille bellatoribus præerat, et centuriones, et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam sub manu Abisai, filii Sarviæ fratris Joab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth, id est natione Philistæi, sed ad Judaismum conversi. Itaque David peritus et expertus in re militari et bellicis rebus, divisit totum exercitum suum in tres partes principales, quibus præfecit tres viros præcipuos, unicuique parti unum, et quamlibet illarum trium partium divisit in millenos atque centenos, præficiens millenarios mille, centurionesque centum. Verumtamen Joab tanquam princeps militiæ, præfuit omnibus illis. Porro in bellis potissime confert ad prævalendum apta ordinatio et collocatio ac distinctio populi; multitudo vero inordinata, non est nisi hostium victima : imo pauci convenienter disposi-

Dixitque rex ad populum : Egrediar et ego vobiscum, id est, paratus sum exire vobiscum, præbere exemplum, et subire periculum, imo et esse primus in acie, præsertim quoniam propter me orta est hæc tempestas. Talis autem audacia regis seu principis, multum animavit subditos. Et respondit populus, non rebellione, sed reverentia ad regem : Non exibis. Sive enim fugerimus, non magnopere, id est non multum, ad eos de nobis pertinebit; sive media pars ceciderit de nobis, non satis curabunt : id est, non quærunt principaliter interficere nos, sed te, quia tu unus pro decem millibus computaris, id est, mallent te perimere, quam decem millia auxiliatorum tuorum. Dicitur autem in Scholastica historia, quod populus David fuit septem millia. Sic et primo libro habetur, quod totum pondus belli versum est in Saul.1 Et infra tertio libro legitur rex Syriæ suis jussisse : Non pugnabitis contra quempiam, nisi contra regem Israel.2 Melius est igitur ut sis nobis in urbe præsi- dio, id est pro refugio et auxilio, ut si contigerit nos fugere, valeamus per te instaurari et reparari ad pugnam. Capite enim sublato, corpus truncatum est. Ad quos rex ait: Quod vobis rectum videtur, hoc faciam. Unde patet, quod rex seu princeps debet dirigibilis, non pertinax, esse in arduis.

Stetit ergo rex juxta portam, deducens exercitum usque ad locum illum, et roborans populum atque considerans qualiter egrederentur. Egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni. Et præcepit rex Joab et Abisai et Ethai, dicens: Servate mihi, id est, non occidatis, nec occidi permittatis, puerum Absalon. Unde elicitur, quod David ex revelatione certus fuit, vel ex confidentia Dei probabiliter novit exercitum suum prævaliturum, valdeque timuit de periculo Absalonis, et de æterna damnatione ipsius, sciens quantis involutus esset criminibus: idcirco præcepit ne occideretur. Et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalon.

Itaque egressus est populus in campum contra Israel. Et factum est prælium in saltu Ephraim, id est juxta nemus illud in campo. Et quamvis ultra Jordanem in terra Galaad facta sit pugna, tamen facta fertur in saltu Ephraim, quoniam saltus ille ultra Jordanem situs fuit ex opposito tribus Ephraim, habitantis ab alia parte Jordanis, propter quod vocatus est saltus Ephraim. Et cæsus est ibi populus Israel, id est, viginti millia de populo Absalonis, ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa viginti millium. Fuit autem prælium ibi dispersum super faciem omnis terræ. Et multo plures erant quos saltus consumpserat, quam hi quos voraverat gladius in die illa: quia inter arbores illas fugere non valebant, sed a feris plurimi occidebantur, et multi corruerunt in foveas.

Accidit autem ut occurreret Absalon servis David, qui tamen non invaserunt eum, sed fugere permiserunt propter regis præceptum, sedens mulo. Quumque ingressus fuisset mulus super quem sedit, subter condensam quercum et magnam, id est spissam ac plenam ramis ac frondibus, adhæsit caput ejus quercui per capillos longissimos quos habebat: unde videtur capitis armaturam non habuisse vel deposuisse; et illo suspenso inter cælum et terram, mulus cui insederat, pertransivit. Vidit hoc quispiam, et nuntiavit ipsi Joab, dicens: Vidi Absalon pendere de quercu. Et ait Joab viro qui nuntiaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, id est tam valide cum lancea, quod corruisset in terram? et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum. Qui dixit ad Joab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis præcepit rex, tibi et Abisai et Ethai dicens: Custodite mihi puerum Absalon. Sed et si fecissem hoc audacter contra animam meam, id est in periculum vitæ meæ, et cum grandi peccato regis præceptum transgrediendo; nequaquam hoc regem latere potuisset, quia tandem hoc percepisset, vel ex humana, vel ex divina insinuatione, et sic vindicaret in me; et tu stares ex adverso, id est, ad complacendum regi, fingeres te iratum mihi, et diceres me male egisse, interficiendo filium regis contra ejus imperium. Vir iste videtur magnus et audax fuisse, qui principi militiæ audebat sic loqui. Et ait Joab: Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo Joab tres lanceas in manu sua, et infixit eas successive in corde Absalon, id est pectori ejus seu cordi, aut prope, sumendo cor pro materiali et organica corporis parte. Unde dici solet, quod cor in animali est primum vivens, et ultimum moriens. Quumque adhuc palpitaret inhærens quercui, cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab, et percutientes, interfecerunt eum.

Cecinit autem Joab buccina, ad insinuandum quod cessarent ab insecutione fugientium, et retinuit populum, ne perse- queretur fugientem Israel, volens parcere multitudini, capitaneo interfecto: sicque rigori clementiam miscuit. Et quamvis Absalon fuit publicus hostis boni communis et tyrannus, videtur tamen Joab peccasse, eum sic perimendo in suis peccatis, eo quod rex prohibuerat istud, et quoniam aliter poterat Absalon impediri ab ampliori reipublicæ perturbatione, et quia præceptum regis ex pietate descenderat. Et intulerunt Absalon, et projecerunt eum in saltu in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis. Omnis autem Israel fugit in tabernacula sua. Porro Absalon erexerat sibi, quum adhuc viveret, titulum qui est in valle Regis. Quocirca Magister in historiis ait: Absalon erexerat titulum sibi in Regia valle, duobus stadiis a Jerusalem distante. Dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monumentum nominis mei, id est ad perpetuam sui memoriam, ut viveret semper in cordibus hominum, quia cupidissimus fuit laudis humanæ, eratque nomen tituli. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalon. Quem titulum aliqui dicunt fuisse arcum seu fornicem triumphalem, in quo sculpta fuerit manus Absalon. Putant quidam fuisse ædificium quoddam pulchrum et altum, quod esset memoriale suæ personæ. Josephus autem, cui in hoc magis videtur credendum, scribit quod fuit marmorea statua. Usque in diem hanc. Dixerat enim: Non habeo filium, qui succedat mihi, et sit memoriale nominis mei. Supra scriptum est: Nati sunt Absalon tres filii.3 Unde elicitur, quod interim obierunt.

Achimaas autem filius Sadoc ait ad Joab: Curram et annuntiabo regi, quia judicium fecerit ei Deus de manu inimicorum ejus, id est, justam ultionem in ejus inimicos exercuit. Ad quem Joab dixit: Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia die; hodie nolo te nuntiare. Filius enim regis mortuus est. Aliqui tamen exponunt, In alia, id est in alio triumpho, id est, dum rex habuerit victoriam sibi magis placentem. Nam istam victoriam audiet cum timore de occisione filii sui: qua cognita, vehementer tristabitur. Et ait Joab ad Chusi: Vade et nuntia regi quæ vidisti. Adoravit Chusi Joab, adoratione duliæ, regratians ei, quod illam legationem sibi injunxit. Hieronymus dicit, quod Chusi sit hic nomen commune, designans Æthiopem. Non enim putandum, quod Joab miserit Chusai Arachiten, amicum et consiliarium David pro ista denuntiatione agenda. Hinc alii dicunt, quod fuit alter ejusdem nominis, et longe inferior. Porro Rabbi Paulus affirmat, quod hi duo in Hebræo diversa habeant nomina, ita quod amicus David vocetur Chusai, et iste Chusi. Asserit quoque, quod Chusi in Hebræo sit nomen æquivocum, quia uno modo est nomen commune, significans idem quod Æthiops; alio modo nomen est proprium, et qualiter hic sumatur, dicit non bene posse probari ex littera. Et cucurrit. Rursus autem Achimaas filius Sadoc, dixit ad Joab: Quid impedit, si etiam ego curro post Chusi? Dixitque ei Joab: Quid vis currere, fili mi? Veni huc; non eris boni nuntii bajulus. Qui respondit: Quid enim si cucurrero? Et ait ei: Curre. Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi.

David autem sedebat inter duas portas. Speculator vero qui erat in fastigio portæ super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum. Et exclamans, indicavit regi. Dixitque rex: Si solus est currens, bonus est nuntius, hoc est, prospera annuntiatio est, in ore ejus. Qui enim adversa annuntiant, non solent se mutuo prævenire, nec taliter festinare, sed simul venire. Similiter si fugisset de prælio, non venisset sic solus. Properante autem illo et accedente propius, vidit speculator hominem alterum currentem. Et vociferans in culmine, ait: Apparet mihi alter homo currens solus. Et ait rex: Et iste bonus est nuntius. Speculator autem, Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est, et bonum portans nuntium, venit, scilicet ipse Achimaas, quem vides venire; idcirco non est verisimile, quod fugit de prælio solus, aut præ aliis, quia ad ignaviam hoc spectaret. Interdum tamen magnitudo periculi cogit etiam eos currere, aliosque præcurrere, qui adversa nuntiant et sinistra. Præterea, quæritur quomodo David veraciter dixerit, Vir bonus est et nuntium portans bonum venit, quum Joab ad Achimaas dixerit, Quid vis currere, fili? non eris boni nuntii bajulus. Ad quod faciliter respondetur, quod annuntiatio illa fuit bona, in quantum significavit victoriam regi datam; sed mala, in quantum admixtam habuit significationem occisionis filii regis.

Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve, rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem. Et ait rex: Estne pax puero Absalon, hoc est, estne vivens adhuc et sanus? Dixitque Achimaas: Vidi tumultum magnum, id est inquietudinem et concursum multorum, seu murmur et strepitum plurimorum audivi, quum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum. Quod verum est. Ideo Achimaas hoc dicendo, non mentiebatur, ut aliqui opinantur: nec enim negavit se scire quod quærebatur, et veritatem obscura oratione celavit, quod licet, et hoc, ne regem contristaret. Sed forsan videtur mentitus in eo quod addidit, Nescio aliud: et tamen qui vult eum a mendacio excusare, dicere potest, quod in nomine magni tumultus mors Absalonis includebatur, ut causa in suo effectu. Ad quem rex: Transi, ait, et sta hic.

Quumque ille transisset, et staret, apparuit Chusi. Et veniens ait: Bonum apporto nuntium, domine mi rex. Judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te. Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalon? Ex paterna et tenera affectione consuevit ipsum Absalonem sic puerum nominare, quia in naturalibus erat valde amabilis et decorus. Cui respondens Chusi: Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum, id est, sic pereant et occidantur, sicut puer de quo quæris. Et loquitur Chusi iste aspernatorie de Absalone, quasi dedignans eum nominatim exprimere, et velut irrisorie eum puerum vocans. Quasi dicat: Talis hostis proprii patris, et turbator totius communitatis, non est dignus puer vocari.

Contristatus itaque rex, ascendit cænaculum portæ, et flevit. Et sic loquebatur vadens: imo (ut sequenti habetur capitulo) operuit caput suum, et alta voce clamabat:4 Fili mi Absalon, Absalon fili mi.

C In quibus verbis repetitio est magni amoris, imo et doloris, indicium. Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalon fili mi, fili mi Absalon? id est, utinam mortuus essem, ita quod tu adhuc viveres, et tua peccata corrigeres. Vel, utinam adhuc mori possem, quatenus tu suscitareris a morte, et pœnitentiam ageres. Ista itaque fuit causa tanti doloris in rege devoto, spirituali contemplativoque viro: quia perpendit quam periculosissime obierit filius suus vir speciosissimus, et quam gravissima esset ejus damnatio; et quoniam scivit se ac sua peccata fuisse occasionem, quod omnia mala illa Deus, cujus judicia sunt abyssus immensa, permisit.5

D

Footnotes

  1. I Reg. xxxi, 3. ↩

  2. III Reg. xxii, 31. ↩

  3. II Reg. xiv, 27. ↩

  4. II Reg. xix, 4. ↩

  5. Ps. xxxv, 7. ↩

Chapter 28 of 36