Articulus 28
DE MYSTICO HUJUS CAPITULI OCTAVIDECIMI SENSU.
PER David qui populum suum consideravit, Dominus Jesus Christus omnium judex accipitur, qui universorum corda scrutatur ac opera intuetur;1 et qualiter dispositi sint fideles, qualibus gratiæ donis indigeant, vigilantissime pensat. Per hoc quoque, quod David exercitum suum in tres partes divisit, est figuratum, quod Christus populum suum partitur in statum incipientium, proficientium, et perfectorum; item in activos et contemplativos, ac eos qui medio modo se habent, et de utroque participant aliquid, ut sunt prælati, doctores ac prædicatores. Itemque in sæculares, spirituales seu ecclesiasticos, et religiosos; sive in virgines, conjugatos, ac viduas. Vel, in animales, rationales, ac spirituales. Per Joab demum, Abisai et Ethai, intelliguntur majores principes ac prælati; per tribunos et centuriones, minores. Hæ sunt tres turmæ, quas fecit et Joab*, quas Christus mittit, instruit, distinguit et ordinat ad dimicandum contra aciem vitiorum, contra sæculi vanitates, contra dæmonum tentationes, præficiens unicuique præsidentem, juxta sui status gradum et qualitatem.*
Dixitque David ad populum: Egrediar et ego vobiscum. Et respondit populus: Non exibis. Sic et Christus quum dixisset Apostolis, Eamus in Judæam iterum:2 responderunt, Jam quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? Malunt quoque veri Christifideles pugnare et mori pro Christo, quam ut ipse blasphemetur, aut ejus fides, fama, religio exstinguantur. Et sicut Absalon et ejus exercitus maxime ipsum David quærebant occidere, sic principes sacerdotum, tyranni, regesque perfidi summe conati sunt nomen atque memoriam, cultum et religionem Christi omnino auferre de terra. Et præcepit rex: Servate mihi puerum Absalon. Christus etenim jussit adversarios diligi, et persecutoribus bene fieri, imo et pro crucifixoribus exoravit.3 Et possunt hoc loco per Absalon significari Judæi, qui erant prædilectus peculiarisque populus Dei, qui vult ut Christiani non occidant Judæos, sed inter se vivere ac manere permittant, imo et conentur ipsos convertere, juxta illud Psalmi:4 Deus ostendit mihi super inimicos meos, ne occidas eos.56
Et factum est prælium in saltu Ephraim, id est in latitudine sæculi hujus in quo est pluralitas impiorum tanquam multitudo arborum infructuosarum. Est etenim juge quoddam bellum inter electos et reprobos, inter fideles ac perfidos, inter virtuosos et vitiosos. Et cæsus est ibi populus Israel ab exercitu David. Impii enim tandem succumbunt, et fideles prævalent perfidis et iniquis, saltem ratione, auctoritate, Scriptura, virtute, sapientia, signis atque miraculis, multos quoque convertunt. Porro, quod Joab contra præceptum David infixit tres lanceas pectori Absalonis, hoc potest significare, quod quidam magnates ex cupiditate, crudelitate seu odio, interdum variis modis infestant, spoliant, vel occident Judæos. Et quamvis Joab in eo quod princeps erat militiæ David, designet prælatum, tamen in quantum inobediens fuit regi, potest figurare diabolum: qui Absaloni infigit tres lanceas, dum amatores sæculi hujus inflammat concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.7 Nempe et Absalon suorum pulchritudine crinium delectatus, designat homines vanos, exteriori gloriantes ornatu, non conscientiæ puritate, qui proprio ornatu suas strangulant animas.8 Et quercui, id est inquinamento carnis seu altitudini mundani honoris, manent appensi. Etenim quercus in eo quod pascit porcos, designat luxuriam; in eo autem quod pulchra ac fortis est arbor, prosperitatem et honorem vitæ præsentis designat. Insuper, sicut Joab infixit cordi Absalonis suspensi ad quercum tres lanceas, ita diabolus cordibus hominum immundorum et superborum, in extremis, dum agonizant, infigere solet tres tentationes gravissimas, utpote desperationis, aut vanæ præsumptionis seu securitatis de misericordia Dei, vel negligentiæ, ita quod non curant se præparare.
Quemadmodum etiam Absalon præcisus a quercu, in magnam projectus est foveam, sic impii et superbi de tumore suæ elationis et sublimitate præsentis status projiciuntur in Acherontis profundissimum lacum: quorum post hanc vitam tanto est major confusio, quanto in sæculo isto honoratio major præcessit: quod vituperiosa illa Absalonis sepultura præfiguravit. Siquidem magnum acervum lapidum super ambitiosissimum projecerunt; qui etiam ante obitum suum sibi erexerat titulum, ne ejus periret memoria, quemadmodum et filii Adam dixisse leguntur: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus cacumen pertingat usque ad cœlum; et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. De talibus fertur in Psalmo: Vocaverunt nomina sua in terris suis.9 Titulum autem suum vocavit Absalon, Manum suam, seu manum Absalon, quoniam tales proprium quærunt honorem. Et si quid magni agere videantur, viribus suis adscribunt, dicentes:10 Manus nostra excelsa. Et: Nonne in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?11 Econtra dicunt electi: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.1213 Et: Gratia Dei sumus quod sumus. Et:14 Misericordiæ Dei est quod non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus. Et:15 Nisi quia Dominus adjuvisset nos, paulo minus habitasset in inferno anima nostra.
Postremo, per legatos qui victoriam regi David nuntiaverunt, intelliguntur ferventes et caritativi, qui de omni bono quod in Ecclesia agitur, de impiorum pia conversione aut justa damnatione glorificant Salvatorem, et opera sua cum gratiarum actione recitant ei. Sed sicut David fuit de Absalonis pace sollicitus, et ejus mortem acerbissime deploravit, sic Filius Dei de Judæorum salute habuit curam, et variis modis laboravit pro ipsis: quorum civitatem, communitatem, miseriam, malitiamque deflevit; tandemque obiit pro eisdem. Et quantum in se est, adhuc mallet pro pereuntibus crucifigi, quam illos perire permitteret.
Footnotes
Chapter 29 of 36