Articulus 29
EXPOSITIO CAPITULI NONIDECIMI: NUNTIATUM EST AUTEM JOAB, QUOD REX FLERET.
IN isto capitulo narratur deductio regis in regnum suum, et quid circa illam acciderit. Nuntiatum est autem ipsi Joab, forsan a Chusi vel Achimaas, quod rex fleret cordialiter dolendo, et lugeret lacrimas effundendo, filium suum Absalonem. Et quid mirum, quod filium, quamvis adversarium, fleverit, qui et Saulem hostem letalem tam mentaliter deploravit? siquidem caritatis visceribus affluebat. Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo, id est toti exercitui regis aut multis.
Verumtamen non doluerunt se prævaluisse, sed regi condoluerunt, et forsan multi eorum de Absalonis tristabantur interitu propter regem. Audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo. Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, in qua rex erat, ne ejus dolor ex eorum intuitu augeretur, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prælio. Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalon, Absalon fili mi.
Ingressus ergo Joab ad regem in domum suam, dixit: Confudisti, id est, erubescere fecisti et inhoneste tractasti, hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, id est, vitam tuam a letali impugnatione ac morte eripuerunt, dejiciendo adversarios1 tuos, et animam filiorum tuorum, quorum aliqui creduntur fuisse in prælio illo, et filiarum tuarum, et animam, id est animas, uxorum tuarum principalium, et concubinarum tuarum, id est secundariarum et minus principalium conjugum. Quamvis enim Absalon, si prævaluisset, illas femineas non occidisset personas, tamen minus reverenter eas tractasset; et salvæ factæ fuerunt de timore et cordis afflictione in quibus erant, ne David succumberet. Diligis odientes te, non solum diligendo eos cordis affectu, sed exteriori quoque effectu hoc ipsum immoderate monstrando, sicut nunc agis inimicissimum filium deplorando. Et utique David vir evangelicæ perfectionis, inimicos dilexit, amando personam sive naturam, non vitium:2 idcirco, quod interdum inimicos persecutus est et occidit, non fecit ex odio, sed justitiæ zelo. Et odio habes diligentes te, id est, ita te habes, ac si eos odires: quia ad magnam tristitiam eos inducis, nec signa benevolentiæ et amoris nunc eis ostendis, quum tamen modo sit tempus opportunum ad hoc. Non autem oderat eos odio vitioso aut invidentiæ motu. Et vere cognovi modo, quia si Absalon viveret, et nos omnes occubuissemus victi ab illo, tunc placeret tibi res gesta hujusmodi. Non oportet ipsum Joab in hoc verbo a mendacio excusare. Non enim optavit rex triumphum Absalonis, sed ut non occideretur in bello imparatus omnino ad mortem. Et tamen possent hæc verba intelligi, quod rex taliter deflendo invidiosum ac pessimum filium, ita se gessit, ac si maluisset totum suum occubuisse exercitum, quam solum Absalonem. Et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis, id est officiatis et ductoribus particularium turmarum tui totius exercitus, scilicet me et fratre meo Abisai ac Ethai, quia per modum non curantis te habes, dum totus intentus es deplorationi sceleratissimi filii tui.
Nunc ergo surge et procede. In fine præcedentis habetur capituli, quod David Absalonem defleverat transeundo, sed in præsenti capitulo legitur, quod operuit caput suum et clamabat voce magna:3 Absalon fili mi, etc. Unde elicitur, quod postquam deflevit illum eundo et forsitan capite nudo, operuit caput suum, et deploravit illum sedendo. Ideo Joab dixit, Surge: quod tamen sic posset exponi, id est, a luctu desiste. Et alloquens, satisfac servis tuis, id est, gratias age eis, et jucunde alloquere, vicemque redde. Juro enim tibi per Dominum, quod si non exieris, sicut nunc consulo, eundo de domo usque ad portam, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac, id est, ante noctis adventum omnes relinquent te, provisuri sibi de alio rege. Ad hoc enim Joab exercitum suis persuasionibus induxisset. Vel si aliqui forsan mansissent cum rege per cordis adhæsionem, tamen tam pauci fuissent, quod aliorum respectu quasi nulli apparuissent. Et pejus erit hoc tibi, id est major adversitas, seu majus malum pœnale, quam omnia mala pœnalia seu adversa, quæ venerunt super te ab adolescentia tua usque in præsens. Et quod ait, Omnia mala, intelligendum est exclusive, utpote cetera præter ista. Et rursus quod ait, Omnia, exponi potest vel distributive et collective, vel distributive et divisive, hoc est omnia ma- la illa simul accepta, vel unumquodque eorum seorsum consideratum: et hoc secundo modo potius accipiendum videtur. Verumtamen multa mala culpæ, acciderunt ipsi David, pejora his malis pœnæ.
Surrexit ergo rex David, et sedit in porta, quousque exercitus venit ad eum. Et omni populo nuntiatum est, quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo, id est populus, coram rege: quo veniente, assurrexit, et eos gratanter hilariterque suscepit. Israel autem fugit in tabernacula sua, videlicet illi qui fuerunt cum Absalone, et evaserunt de prælio. Omnis quoque populus, qui adhæserat Absaloni, certabat, id est, verborum disceptatione laborabat pro rege revocando, in cunctis tribubus Israel, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum. Itaque beneficia atque victorias regis ad memoriam revocabant, sicque ad eum rehabendum accendebantur. Ipse salvavit nos de manu Philistinorum, et nunc fugit de terra propter Absalon. Absalon autem quem unximus super nos, mortuus est in bello. Usquequo siletis, non loquendo ac cohortando ut rex revertatur, et non reducitis regem? Sic loquebantur ad invicem. Et consilium totius Israel venit ad regem: quia percepit, sive per legatos missos ab illis, sive per aliquem prævenientem et regi placere optantem.
Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, id est tribus Juda, dicentes: Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam? ac si diceret: Quum sitis consanguinei mei, et de tribu eadem simus progeniti, non decet quod aliæ tribus veniant ante vos ad reducendum me. Isti de tribu Juda magis peccaverunt in regem, recedendo a rege, et adhærendo ac adsistendo adversario ejus: et tamen rex per humilitatem prævenit eos, et reddit bona pro malis, memor quod erant sui cognati, et quod primo unxerunt eum sibi in regem.4 Et forsan coram rege apparere erubuerunt, propter infidelitatem quam ei exhibuerunt. Eadem ratione sanctus David prævenit Amasam filium suæ sororis per humilitatem, qui tanto plus reus fuit in regem, quanto ejus inimico Absaloni familiarior factus erat.5 Etenim factus fuit princeps militiæ ejus, specialiterque sollicitus et laborans pro ipsius David deletione. Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem, ut reducerent eum in domum ejus, quia dixit eis: Hæc dicetis ad populum Juda: Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos. Quare novissimi reducitis regem?
Et Amasæ dicite: Nonne os meum et caro mea es? Hæc mihi faciat Deus, et hæc addat, id est, per exsecrationem juro, si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab: id est, non solum tibi offensam ignosco, sed insuper assero quod faciam te principem militiæ loco Joab, erisque vita comite princeps militum quamdiu regnavero. Verumtamen quidam exponit sic, pro Joab, id est sub Joab, adjiciens quod dictio in Hebraico posita, quandoque significat pro, quandoque sub; tamen est eadem sententia, quoniam David non intendebat amovere ipsum Joab a suo officio, sed quod iste suppleret vices ejus, loco et tempore opportuno. Hæc ille. Alii dicunt, quod David proposuit ipsum Joab ab officio suo deponere, quoniam Absalonem filium suum contra præceptum suum occidit in suis peccatis: quod utique rex valde dolenter accepit.6 Et verius puto, quod proposuit eum ab officio removere, quia et Josephus hoc sensisse videtur, et Magister in historiis ait sequenti capitulo, quod David præcepit Amasæ tanquam principi militiæ, Convoca mihi omnes viros Juda. Communiter quoque expositores testantur, quod eadem causa ipse Joab occidit Abner et Amasam, puta ex ambitione, ne per eos impediretur a principatu militiæ.7 Et potest sic argui, quia vel ante istud tempus quo David demandavit quæ dicta sunt Amasæ, habuit ipse David aliquem quasi vicarium Joab, qui sub eo militibus præfuit, tanquam ex speciali officio vicariatus ad hoc determinatum, vel non. Si habuit, cur voluit illum removere, a quo offensus non legitur, et non potius ipsum Joab, a quo fuit offensus? Si non, cur voluit jam de novo instituere tale officium? Nullibi quoque in Scriptura canonica vel authentica legitur, quod David aut posteri ejus habuerint aliquem talem determinatum ad officium principatus militiæ sub principe militum: imo si David talem habuisset, maxime (ut apparet) fuisset Abisai, cui et sequenti capitulo legitur commisisse actum principis militiæ, nec aliquo modo videtur, quod David voluerit illum a tali dignitate deponere. Insuper, super id quod sequenti capitulo scriptum est, Tolle servos domini tui et persequere Seba, dicunt multi expositores, quod David commisit hoc Abisai, non Joab fratri ipsius:8 quia jam voluit Joab deponere. Imo in Scholastica fertur historia: Et ait rex Abisai, non Joab, quem jam amoverat a principatu. Postremo, quod Amasa fuisset princeps militiæ sub Joab, non fuisset contra honorem ipsius Joab: cur ergo ob hoc Amasam occidisset?
Et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius: id est, David tam humiliter et benigne præveniendo populum tribus Juda, attraxit eos concorditer ad se, ita quod omnium eorum erat quasi cor unum ad regis revocationem et reductionem. Unde subjungitur: Miseruntque ad regem, dicentes: Revertere tu et omnes servi tui speciales atque domestici, et qui tibi in persecutione hac adhæserunt. Et reversus est rex, et venit usque ad Jordanem, et omnis Juda, id est tribus Juda, venit usque in Galgalam, id est loco sic dicto, ut honorifice occurreret regi, et traduceret eum Jordanem.
Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, de quo dictum est ante:9 qui gravissime peccavit in David, ideo timuit jam occidi; sed confidens de clementia regis, qui ad Amasam, aliosque offensores suos tam benigne se habuit, properavit occurrere regi, ac veniam postulare; et descendit cum viris Juda in occursum regis David cum mille viris de Benjamin; et Siba puer de domo Saul, et quindecim filii ejus ac viginti servi erant cum eo. Et irrumpentes Jordanem, ipse Semei et qui erant cum eo, qui cum velocitate pertransierunt Jordanem usque ad ripam oppositam in qua adhuc rex stetit, ante regem transierunt vada, id est aquas Jordanis, per quas præcesserunt regem ut servi, et ut traducerent domum regis, id est ipsum regem et ejus domesticos, et facerent jussionem regis. Aqua autem Jordanis communiter magna fuit: propter quod aliqui dicunt, quod traducebant per naves; alii, quod per equos, et quod præfati præcedebant regem equestres ad perscrutandum ubi aqua erat minus profunda. Porro Josephus dicit, quod hi inter quos Semei venit, fecerunt pontem Jordanis, quatenus facilius cum exercitu suo rex transiret. Semei autem filius Gera prostratus coram rege, quum jam transisset Jordanem, dixit ad eum: Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, id est, excessum meum non imputes mihi per justam vindictam, neque memineris injuriarum servi tui, in die qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo: id est, ad ulciscendum non recorderis injuriarum quas ego servus tuus tibi irrogavi, quando a facie Absalonis fugisti. Agnosco enim servus tuus peccatum meum: et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis.
Respondens autem Abisai filius Sarviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei qui maledixit christo Domini?10 tanquam dicat: Non permittit justitia, ut propter hæc verba veniam consequatur, qui regi11 vicario Dei, et Deo jubente uncto in regem, tam enormiter forefecit et impie maledixit, ac crimen læsæ majestatis incurrit in eum. Et ait rex David: Quid mihi et vobis, filii Sarviæ? id est, cur intromittitis vos de ultione injuriæ meæ aliter quam mihi placet? Nam in hac re Joab consensit Abisai; vel loquitur rex ambobus pluraliter, eo modo quo solet aliquid adscribi communitati aut societati, quia competit uni aut quibusdam ex ea, juxta quem modum Christus in Evangelio dixit discipulis: Quid molesti estis huic mulieri?12 ut uno modo exponitur. Cur efficimini mihi hodie in satan, id est in adversarios? quia si occideretur juxta vestram voluntatem nunc Semei, alii qui mihi forefecerunt, suspicarentur sibi idem futurum in posterum, sicque modo discederent a me præ timore. Ergone hodie interficietur vir in Israel? An ignoro me hodie factum regem super Israel? id est, jam quasi de novo factus sum rex per hoc quod illi qui me abjecerunt, recipiunt me in regem: idcirco non decet quod quemquam illorum modo occidam, sed sicut rex in exordio sui dominii exercet clementiam et subjectos hilariter tractat, ita me facere nunc oportet. Et ait rex Semei: Non morieris, id est, jam et me regnante non occideris pro culpis tuis in me commissis. Juravitque ei hoc ipsum. Verumtamen David in extremis agens, jussit Salomoni occidere eum ob causas infra tertio libro exponendas.
Miphiboseth quoque filius Saul, filius filii Saulis, utpote Jonathæ, descendit in occursum regis illotis pedibus et intonsa barba. Circa hæc scribit Petrus Comestor: Hebræus habet, infectis pedibus, dicens, quod fecerat sibi ligneos pedes. Asserit quoque Lyra in Hebræo haberi, Incomposita barba, quoniam filii Israel non solebant tunc tondere barbam, ut supra expositum est.13 Attamen dici potest, quod aliqui pili barbæ tunc tondebantur, sicut et nunc in eis quorum barba non raditur. Vestes quoque suas non laverat, a die qua egressus fuerat rex usque in diem reversionis ejus in pace, id est, lavari non fecit vestes suas, volens compati regi, nec vivere delicate rege carissimo in angustiis constituto: similis Uriæ, qui uxorem accedere et pedes lavare nolebat, principe suo Joab et populo Dei in rure jacentibus.14 Quumque occurrisset regi, dixit ei rex: Quare non venisti mecum, Miphiboseth? Aliqui dicunt, quod quasi indignans, vocavit eum nomine suo. Vel forte quasi compatiens: et sicut Miphiboseth jam perceperat qualiter accusatus erat regi a servo suo, et qualiter rex ipsum ob hoc spoliavit hereditariis bonis;15 sic forsitan rex percepit innocentiam hujus Miphiboseth, quam nihilo minus ex ore ejus volebat audire.
Et respondens ait Miphiboseth: Domine mi rex, servus meus Siba contempsit me, id est, inobediens fuit, quia noluit mihi providere de animali quo veherer. Dixique ei ego famulus tuus, ut sterneret mihi asinum, ut ascendens abirem cum rege: claudus enim sum servus tuus. Insuper et accusavit me servum tuum apud dominum meum regem. Tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es, id est justus et sapiens, fac quod placitum est tibi de hereditate quam mihi abstulisti, et servo meo dedisti. Neque enim fuit domus patris mei, id est posteritas Saul, nisi morti obnoxia, domino meo regi, id est, ab eo occidi promeruit, habendo respectum ad injurias Saul, quas per se et suos fautores tibi inflixit. Jonathas tamen et alii non consentientes, non erant ita morti obnoxii. Magisque tenebatur benefacere ipsi Miphiboseth propter virtutes immediati patris sui Jonathæ, et pactum quod pariter inierunt, quam lædere eum propter malitias Saul. Sed Miphiboseth humiliter loquitur, proferens ea quæ ad regis excusationem videbantur aliqualiter pertinere. Tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ. Quid ergo hodie habeo justæ querelæ? aut quid possum ultra vociferari ad regem? quasi dicat: Tanta beneficia mihi exhibuisti ex una parte, quod ex altera parte conqueri nequeo, etiam si auferas data.
Ait ergo ei rex:16 Quid ultra loqueris? id est, non oportet te de hac re amplius loqui. Fixum est quod locutus sum, id est, sententia contra te prolata, qua bona tua contuli servo tuo, non potest a me revocari in toto: quæ tamen utique potuit, imo et debuit totaliter revocari; imo in contrarium potuisset mutari, cognito errore proprio, et fraude atque malitia Sibæ. Tu et Siba dividite possessiones : quasi dicat, Ambobus totum dedi diversis temporibus, sed quia uterque totum habere non potest, inter vos dividatur. Sed ei cui injuste datum fuit, debuit auferri, et justo possessori totum restitui. Insuper Siba fuit juste et acriter puniendus propter iniquitates suas in Deum ac dominum suum Miphiboseth, atque ad pœnam talionis fuisset adstrictus. Responditque Miphiboseth regi : Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam.
Berzellai quoque Galaadites senex valde, descendens de Rogelim, traduxit regem Jordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum.17 Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius : ex quo patet, quod et illis temporibus ætas illa valde magna reputabatur. Nam et David tunc dixerat :18 Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Unde quidam concludunt, supernaturale fuisse quod homines ante diluvium vixerunt annis nongentis aut circiter. Et ipse præbuit alimenta regi quum moraretur in Castris. Fuit quippe vir dives nimis, et tamen liberalis ac justus, ut ex Scripturis apparet, quia suis divitiis utebatur prudenter. Dixit itaque rex ad Berzellai : Veni mecum ut requiescas securus in Jerusalem. Et ait Berzellai ad regem : Quot sunt dies annorum vitæ meæ, ut ascendam cum rege in Jerusalem? Octogenarius sum hodie. Numquid vigent sensus mei ad discernendum suave vel amarum ? id est, tantæ sum senectutis, quod gustus meus vigorosus non est ad discernendum inter dulcia et amara ; aut delectare potest servum tuum cibus et potus ? id est, amplius non delector in delicatis ac regiis escis ac poculis ; vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum ? id est, in melodiis ultra non glorior, consumpto vigore sensuum exteriorum. Quare servus tuus fit oneri domino meo regi ? id est, non decet ut ego qui aliunde satis abundo, gravem regis præsentiam, cui deservire non valeo, confectus jam senio. Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum. Non indigeo hac vicissitudine, sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulcrum patris mei et matris meæ. Est autem servus tuus Chamaam, ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac illi quidquid bonum tibi videtur. Dixit itaque rex : Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit, et omne quod petieris a me, impetrabis. Quumque transisset universus populus et rex Jordanem, restitit et osculatus est rex ipsum Berzellai, valedicendo ei ex amore præcipuo, et pro pacis indicio, et benedixit ei ; et ille reversus est in locum suum.
Transivit ergo rex in Galgalam, id est locum famosum sic appellatum, et Chamaam filius Berzellai cum eo, quoniam David filium illum loco patris sui secum accepit. Omnis autem populus Juda traduxerat regem, et media tantum pars adfuerat de populo Israel. Itaque omnes viri Israel, qui nondum advenerant neque adfuerant traductioni regis per Jordanem, concurrentes in Galgala ad regem, dixerunt ei : Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et traduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo ? id est, cur te occulte seu non præsentibus ac scientibus nobis deduxerunt ? Et respondit omnis vir Juda, id est quidam pro omnibus de tribu Juda natis, ad viros Israel : Quia propior est mihi rex, quum sit natus de tribu Juda. Cur irasceris super hac re ? Numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera data sunt nobis ? id est, ea quæ fecimus, fecimus ex caritate ad regem, non propter bonum delectabile aut utile quod contulerit nobis, quia nec pavit nos, nec munuscula nobis largitus est.
Et respondit vir Israel, id est populus undecim tribuum, ad viros Juda, et ait : Decem partibus ego major sum apud regem, et primogenitus ego sum : id est, undecim tribus continentur in nobis, et sic decem tribubus te excedo; una quoque tribus in me contenta, de primogenito Jacob est nata, videlicet tribus Ruben; magisque pertinet ad me David quam ad te, propter has duas causas, videlicet ob dignitatem primogenituræ et abundantiam multitudinis meæ, per quam valeo ei amplius deservire, in qua etiam dignitas regis consistit, juxta illud Proverbii: In multitudine populi, dignitas regis; in paucitate plebis, ignominia principis. Cur fecisti mihi injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum? Durius autem responderunt viri Juda filiis Israel: quorum verba non sunt descripta. Sed forsan dixerunt se digniores, quia reges ex Juda nascituros Jacob prædixit, et alia multa privilegia tribui illi fuerunt collata, et primo super se in regem ipsum David unxerunt. Credendum autem videtur, quod in hac contentione superba, puerili atque inutili, David rex libenter interposuisset se medium ad concordandum, sed præ tumultu nequivit. Et ecce quanta est inconstantia hominum, quanta mutabilitas eventuum humanorum: quoniam tribus istæ quæ paulo ante regi concorditer restiterunt, jam inter se contenderunt, eo quod una præ aliis fuit honorata in regis reductione. Hoc quoque pensandum, quod per Israel hoc loco intelligantur undecim tribus. Tertio autem et quarto libris, per Israel intelliguntur decem tribus post regni divisionem, quia ex tunc tribus Benjamin adhæsit tribui Juda: propter quod per tribum Juda intelliguntur ibi duæ tribus aut tres, quia et tribus Levi eis adhæsit, ut infra habetur.
Spiritualiter ex isto edocemur capitulo, exemplo sancti David, deplangere eos qui in peccato moriuntur mortali, et improvise seu alio modo in suis occiduntur peccatis:19 in quibus incomparabiliter plus dolenda est mors animæ sempiterna, quam mors corporalis brevissima. Per Joab vero intelliguntur homines carnales, mundani, qui præsentia attendunt potius quam futura, et mala pœnalia ponderant magis quam mala culpæ, summumque malum existimant præcipuas adversitates vitæ præsentis, quas vir vere spiritualis, internus et contemplativus, respectu malorum culpæ ac infernalis miseriæ, pro nihilo arbitratur. Insuper docet nos historia ista, quod vexatio sæpe dat intellectum: quoniam populus Israel quum succubuisset in prælio, consideravit beneficia David, et petiit eum redire. Sic multi in adversitatibus pensant beneficia Christi, qui eos de jugo diaboli, de servitute peccati, de tormentis liberavit inferni: propter quod deprecantur, ut gratiose revertatur ad eos. Quemadmodum etiam David specialiter revocavit ad se tribum Juda et Amasam, sic Christus ecclesiasticos viros ac prælatos specialiter exhortatur ad vitæ emendam, ad gratiam pristinam, ad præsidentiam salutarem.
At vero per Semei designantur, qui in adversis injuriantur justis et superioribus suis, sed eisdem in prosperis blandiuntur, veniamque precantur. Per Miphiboseth vero accipiuntur boni fideles, qui Christo capiti suo compati student, et ejus amore affligunt se ipsos, ac viles consolationes despiciunt, dum spiritualis consolatio Christi eis subtrahitur, nec exteriori ornatu pompatico se decorant: quibus tamen maligni multipliciter obloquuntur. Ex hoc demum, quod David occasione Sibæ peccavit tam graviter, constat quam vitandi ac periculosi sint detractores et adulatores principibus ac prælatis. Porro ex responsione et facto Berzellai reprehenduntur antiqui, qui non obstante senio suo, adhuc moliuntur placere magnatibus, et magnorum se ingerunt curiis, atque in delicatis cibis et potibus, in canticis et musicis delectari exquirunt, quum jam pœnitentiæ fletibus et meditationi mortis assidue deberent insistere. Verumtamen regibus licet talibus melodiis atque solatiis pro recreatione cum moderamine uti, quia diversis curis atque oneribus affliguntur, premuntur et distenduntur. Postremo, per contentionem illam stultam ac frivolam inter tribum Juda et ceteras tribus, præfigurata est contentio ambitiosorum in Ecclesia Dei, qui ex ambitione pro dignitatibus inter se litigant, pro propriis sollicitantur honoribus, atque invicem non honore et humilitate, sed inani suspicione et elatione præveniunt, dum unusquisque se ipsum nititur exaltare, et proximum suum vilificare.20 Possunt quoque per undecim tribus, intelligi sæculares, per tribum Juda, Regi propinquiores ecclesiastici : inter quos est frequens dissensio.
Footnotes
-
II Reg. XI, 11, 12, 17. ↩
-
Matth. v, 44. ↩
-
II Reg. xviii, 33. ↩
-
II Reg. II, 4. ↩
-
II Reg. XVII, 25. ↩
-
II Reg. XVIII, 14, 33. ↩
-
II Reg. XX, 4. ↩
-
II Reg, xx, 6. ↩
-
II Reg xvi, 5 et seq. ↩
-
III Reg. II, 8, 9. ↩
-
II Reg, xvi, 7, 8. ↩
-
Matth. xxvi, 10. ↩
-
II Reg. x, 4, 5. ↩
-
II Reg. XI, 11. ↩
-
II Reg. XVI, 3, 4. ↩
-
D I Reg. XVIII, 3; XX, 16. ↩
-
II Reg. XVII, 27-29. ↩
-
Ps. LXXXIX, 10. ↩
-
Sensus spiritualis. ↩
-
Rom. xii, 10. ↩
Chapter 30 of 36