Skip to the text

Articulus 30

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI : ACCIDIT QUOQUE UT IBI ESSET VIR BELIAL.

FREQUENTER contingit, ut post bella contra extraneos et expugnationem illorum, sequantur periculosiora prælia intestina, sicut in libro de Civitate Dei ostendit Augustinus de Romanis. Sic in ista historia partim jam patuit, atque in isto capitulo adhuc aliqualiter tangitur de Judæis. Accidit quoque ut ibi, videlicet in contentione descripta in fine præcedentis capituli, esset vir Belial, id est sine timore, jugoque disciplinæ, nomine Seba, vel, ut aliqui dicunt, Sæba, ita quod per punctum SEGOL, id est æ diphthongon scribitur in Hebræo, filius Bochri, vir Jemineus, id est de semine Jemini, de quo dictum est sæpe, eratque de semine Benjamin : et ita hic Seba videtur fuisse de consanguinitate Saulis, unde et pronus fuit ad rebellionem contra David, dolens ac invidens de translatione regiæ dignitatis a tribu Benjamin posteritateque Saul, ad tribum Juda, et ad ipsum David. Et cecinit buccina, ut ei audientia præberetur, cunctis mirantibus de improviso clangore, et ait : Non est nobis pars in David, id est, non indigemus communionem et participationem habere cum ipso sicut cum rege ; et prout ipse inhonoravit nos, ita et ipsum despiciamus ; neque hereditas in filio Isai, id est, opus nobis non est, ut jugiter huic David et ejus posteritati adhæreamus, quasi eo relicto non valeamus provideri de rege ; nec ipse hereditario jure rex est, quum sit filius C D

Isai, qui simplex fuit civis, non rex aut filius regis. Revertere in tabernacula tua, Israel : unusquisque nostrum de quacumque undecim tribuum natus, ad propria revertatur, ut inter nos provideamus nobis de rege. Et separatus est omnis Israel a David, secutusque est Seba filium Bochri, id est, undecim tribus cum Seba recesserunt a rege ; viri autem Juda adhæserunt regi suo a Jordane usque Jerusalem.

Quumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas1, id est secundarias conjuges suas, cognito quod filius suus Absalon cognovisset eas, quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, id est, reclusit et a virorum retraxit consortiis : non tamen quasi reas in captivitatem aut carcerem trusit, quamvis forsan culpam inciderunt in concubitu illo incestuoso, non satis dissentiendo, aut renitendo quantum in ipsis fuit ; alimenta eis præbens. Et non est ingressus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ. Reclusit autem eas David, quia nec ipse voluit amplius eas cognoscere, quum essent a filio suo fœdatæ, nec ab alio voluit eas cognosci, quoniam erant suæ uxores. Et erant in viduitate viventes, id est instar viduarum, atque in continentia viduali : sicque in viduitate vivebant, non quod maritus earum obierit, sed quantum ad tori separationem.

Dixit autem rex Amasæ: Convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium, et tu adesto præsens, id est, cum eis redi ad me, ut in eorum præsentia constituam te principem militiæ, ut aliqui dicunt. Abiit ergo Amasa, ut convocaret Juda. Et moratus est extra placitum quod ei statuerat rex: id est, infra tres dies non rediit, quia fortassis infra spatium illud non potuit negotium adimplere, vel aliud impedimentum ei occurrit. Ait autem David ad Abisai: Num magis afflicturus est nos Seba filius Bochri, quam Absalon? id est, non decet ut permittamus nos infestari ab eo durius, quam nos Absalon infestavit: quod tamen fieret, si permitteremus eum diu impunitum, ita quod vel ipse vel alius constitueretur rex undecim tribuum. Tolle ergo servos domini tui, id est pugnatores ac milites qui erant vel adhuc sunt sub Joab principe militum: qui tamen secundum Magistrum in historiis, jam fuit a principatu illo amotus, vel secundum alios, amovendus. Propter quod David non commisit ei istud negotium. Attamen quidam dicunt, quod Joab jam fuit absens ad congregandos viros qui adhæserant David regi in persecutione Saulis. Quod non videtur, quia secundum Josephum, Joab fuit præsens, nec propter illos tam paucos congregandos oportuerat ipsum Joab exire. Imo secundum Josephum, illi viri, qui erant sexcenti, exierunt cum David fugiente, et redierunt cum eo. Denique, ex statim sequentibus innotescit, quod Joab fuit in via cum Abisai; nec ulla fit mentio, quod in via venit ad eum cum congregatis ab ipso. Et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos. Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Phelethi, et omnes robusti exierunt de Jerusalem, ad persequendum Seba filium Bochri.

Quumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon, Amasa veniens, occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper gladio accinctus dependente usque ad ilia in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat et percutere. Ilium seu ile, dicitur intestinum parvum, rotundum, renibus animalis adhærens. Ex his satis apparet, quod Joab exivit cum Abisai volens placere regi, quem offendit, Absalonem contra regis imperium occidendo. Dixit itaque Joab ad Amasam:2 Salve, mi frater. Consuetudo enim nobilium est, ut consanguinei se invicem vocent fratres ac sorores. Et tam amoroso eum nomine appellavit, ut ille minus sibi præcaveret de dolo. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ, quasi osculans eum. Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab, id est, a vulneratione gladii non præcavit: et forsitan nec gladium attendebat, nec mali quid suspicabatur de consobrino, pace jam facta per regem, et culpa sua sibi dimissa. Qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, et mortuus est. Unde patent crudelitas, falsitas, caliditas, simulatio impii Joab, qui strenuissimum juvenem proprium consobrinum, quem aperte invadere non audebat, tam proditorie atque sævissime uno ictu occidit, quia nec secundum vulnus apposuit. Percussit autem eum manu sinistra, et sub specie amicitiæ ac osculi blandimento, apparatuque faciei sereno tantam texit mentis suæ sævitiam atque invidiam, ac tantum commisit flagitium.

Porro, ut in Scholastica fertur historia, Joab arte quadam simulans quasi gladius cecidisset et reciperet eum, improvise et subito latus Amasæ perforavit, et gladium extrahendo, vulnus sic auxit, quod intestina elapsa sunt. Hinc refert Lyra quod in Hebræo habetur, Exiit scilicet ensis et cecidit: quia videlicet Joab ex proposito ita disposuit, ut caderet gladius de vagina in terram, quatenus Amasa æstimaret quod Joab levaret gladium ad reponendum in vaginam, non ad vulnerandum.

Verum ut dictum est præcedenti articulo, Joab occidit Amasam eadem causa, qua occiderat Abner, ne scilicet principatum obtineret militiæ.34 Specialiter quoque indignabatur, ac invidebat nepoti, quod ille qui paulo ante fuerat contra David, quando ipse Joab non sine periculo adstitit ei, jam promoveretur a rege, et loco sui esset secundus post regem, seu militum princeps: et quantum ad hoc, videbatur factum Joab aliquantulum habere colorem, nisi tam proditorie hoc fecisset.

Joab autem et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri. Interea quidam viri quum stetissent juxta cadaver Amasæ de sociis, hoc est militibus et amicis ipsius Joab, dixerunt: Ecce qui esse volebat comes David, id est princeps militiæ regis, pro Joab. Quasi dicant: Jam apparet, quam insipienter egit, opponendo se Joab, atque ad principatum militiæ adspirando: et ubi jam excellentia ejus? Verumtamen isti loquebantur ex affectione sua pro Joab. Non enim legitur Amasa adspirasse ad illud officium; et infra habetur, quod Salomon asserit Amasam justum fuisse. Non autem est mirum aut novum, quod vir bonus ad præsidentiam bene dispositus, ab homine ambitioso seu impio occidatur. Et forsan Deus permisit Amasam sic occidi, quia excessit adhærendo Absaloni contra David. Amasa autem conspersus sanguine, hoc est, corpus ejus proprio perfusum cruore, jacebat in via.5 Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum: sicut adhuc moris est, quod ad inspiciendum nova, rara, insolita, mira et improvisa, confluunt homines; et amovit Amasam de via in agrum clamans, quod juste occisus esset, quia dolose fecisset moram redeundi ad regem ultra tempus præfixum. Quod dixit, ne adstantes moverentur adversus Joab, et eum sequi renuerent. Operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum. Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri.

Porro ille, videlicet Seba, transierat per omnes tribus Israel usque in Abelam, et in Bethmaacha, hoc est per undecim tribus. Non enim per tribum Juda transierat, sed per undecim tribus, quas hortabatur, ne redirent ad obedientiam David, sed se potius constituerent regem. Omnesque viri electi, id est præcipui elegantesque viri de undecim tribubus, congregati fuerant ad eum, hoc est ad Seba, volentes eum promovere. Aliqui tamen exponunt, Ad eum, id est ad Joab. Sed hoc non videtur textui consonare, quamvis etiam multi electi fuerint secum. Et quod ait, Omnes, exponendum est, quidam de omnibus. Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs. Omnis autem turba quæ erat cum Joab, moliebantur destruere muros. Et exclamavit mulier sapiens de civitate Abela, in qua Joab cum exercitu obsedit Seba: Audite, audite, dicite Joab: Appropinqua huc, et loquar tecum. Qui quum accessisset ad eam, ait: Tu es Joab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancillæ tuæ. Qui respondit: Audio.

Rursumque illa: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio, id est, ex antiquis temporibus vulgariter et quasi per modum proverbii dici consuevit: Qui interrogant, hoc est, aliquid scire, addiscere, seu quærere volunt, interrogent in Abela, id est, in urbe illa invenient abundantiam sapientium hominum, ad respondendum idoneorum. Ut autem Petrus Comestor affirmat, in Hebræo non habetur, Proverbio, sed sic: Sermo dicebatur in veteri, videlicet lege, hoc est, olim in lege Moysis jussum est ut filii Israel prius offerant pacem urbibus impugnandis, prout in Deuteronomio legitur. Sed et alii quidam fatentur, quod vetus proverbium accipitur hic pro lege. Nihilo minus advertendum, quod illud præceptum de pace offerenda, non erat intelligendum de urbibus Chananæorum, quas filiis Israel Deus promisit ac dedit in primo eorum ingressu in terram promissionis. Unde quum in Deuteronomio Dominus præcepisset, Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem6, paulo post subdidit, De his autem civitatibus quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere.7 Et sic perficiebant, hoc est, juxta ea quæ in Abela didicerunt esse agenda, agebant. Nonne ego sum quæ respondeo veritatem in Israel? id est, credere debes mihi, quoniam ex speciali gratia et sapientia mihi collata, possum et soleo respondere quod verum et justum est filiis Israel. Circa hoc refert Lyra: Dicunt Hebræi, quod mulier ista fuit Sara filia Aser, quæ cum Jacob intravit Ægyptum, et quod habuit spiritum prophetiæ, annuntians Jacob patriarchæ ipsum Joseph non esse defunctum, quando Jacob putavit quod mortuus esset.8 Sed Lyra satis hoc reprobat, quia secundum fabulam istam fuisset hæc mulier, quando hæc dixit, circiter septingentorum annorum. Et tu quæris subvertere civitatem, et evertere matrem in Israel? quasi dicat: Contra legem agis in hoc, quod oppidum istud quæris destruere antequam ei pacem offers, præsertim quum civitas ista ob sapientiam habitantium in ea, sit mater Israelitarum, quos instruit. Aliqui textus habent, Matrem civitatum, et sensus redit in idem, sumendo continens pro contento. Tamen in Hebræo non habetur, Civitatum. Quare præcipitas hereditatem Domini? hoc est, cur conaris dejicere urbem hanc, quæ est pars terræ promissionis, quam Deus pro hereditate promisit ac contulit filiis Israel?

Respondensque Joab, ait: Absit, absit hoc a me; non præcipito neque demolior, id est, non intendo directe hoc facere, dummodo ipsum Seba seditiosum dederitis manibus nostris. Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David. Tradite illum solum, et recedemus a civitate. Quocirca est quæstio, qualiter dicatur esse de monte Ephraim, quum sit dictum, quod fuit de Benjamin tribu. Respondetur, quod habitavit in monte Ephraim. Et ait mulier ad Joab: Ecce caput ejus mittetur ad te per murum. Unde elicitur, quod mulier ista cognovit, vel ex revelatione divina, vel ex conjectura humana, quod cives acquiescerent suo consilio. Ingressa est ergo ad omnem populum qui erat in Abela, potissime ad majores, et locuta est eis sapienter, id est, rationabiliter ipsis persuasit quod non possent resistere regi David, quia electus esset a Deo, et prævaluisset in præliis undique, et quod omnes qui opposuerunt se ei, perissent seu victi essent. Qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab per murum. Maluerunt enim illum solum decapitari, quam periculis secum involvi. Et ille, videlicet Joab, cecinit bucina, in signum victoriæ, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua. Joab autem reversus est in Jerusalem ad regem.

Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israel. Qui autem dicunt eum fuisse ab officio illo paulo ante depositum, asserunt eum jam restitutum. Et quamvis non legitur hic increpatus a rege de occisione proditoria Amasæ, probabile tamen est, quod rex dure increpaverit eum, quamvis in officio suo reliquerit eum ad vitandum disturbium. Banaias autem filius Joiadæ erat super Cerethæos et Phelethæos. Hoc supra fuit expositum. Aduram vero erat super tributa levanda ab his qui regi sub tributo serviebant. Porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis. Hoc quoque superius expositum est. Siba autem scriba. Supra scriptum est, Et Saraias scriba. Unde vir iste videtur fuisse binomius; nec erat Siba servus Miphiboseth. Sadoc autem et Abiathar, sacerdotes. Ira autem Jairites, hoc est, de urbe sua ita cognominatus, fuit sacerdos David, id est specialis et proprius ejus sacerdos in sacrificiis offerendis, et quasi capellanus ipsius. Vel ut quidam exponunt, Fuit sacerdos David, id est magnus apud eum, quemadmodum Jethro dicitur sacerdos Madian fuisse; atque (ut fertur, secundum Hieronymum) fuit magister ipsius regis, ad cujus consilium corripiebatur.

Juxta mysticum intellectum, per Seba virum Belial, intelliguntur turbatores communitatis, rebelles et seditiosi, qui facili

II Reg. VIII, 18.

Ibid. 16.

Siva

Ibid. 17.

Exod. II, 16; XVIII, 1.

Sensus mysticus. occasione suis se opponunt superioribus, atque ad schisma, resistentiam ac inobedientiam concitant alios; canuntque buccina, superbe aut facunde seu clamorose loquendo. Ad extrusionem quoque superioris sui adspirant, et se ipsos ad præsidentiam nituntur ingerere. Viri autem Juda adhæserunt regi suo a Jordane usque Jerusalem. Sic veri fideles corde, ore et opere Domino confitentes confessione propriæ culpæ ac laudis divinæ, adhærent Christo non in prosperis tantum, sed etiam in adversis, a tempore sui Baptismi, quousque ad supernam Jerusalem perducantur. Et si aliquando cadant peccando, surgunt veraciter pœnitendo. Quumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas suas. Per concubinas David ab Absalone pollutas, intelliguntur animæ imperfectæ, a quocumque hæresiarcha deceptæ:9 qui hæresiarcha vocat se filium Christi, id est vere fidelem, et in Baptismo in Christo renatus est. Christus vero tales animas quandoque illuminat, gratiose reducendo ad eas, atque ad ecclesiasticam unitatem has reducendo: a quibus quasi discessit, consolationem seu gratiam suspendendo aut subtrahendo, dum eas tentari et falli permisit. Quas quum ad veram reduxerit fidem, tradit custodiæ, præservando ac separando eas ab omni hæreticorum communicatione ac pristina deceptione; nec ad eas ingreditur, dum solita consolatione privat easdem, ut magis humilient se.

Dixit autem rex Amasæ: Convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium, et tu adesto præsens. Sic Salvator jubet prælatis, ut subditos suos reducant ad ipsum in fide superbenedictissimæ Trinitatis, et personaliter adsint membris ac ovibus Christi sibi commissis, ne insufficientibus eas committant vicariis. Dixit Joab ad Amasam: Salve, mi frater. Per Joab hoc loco intelliguntur homines fraudulenti, venenati, ambitiosi, simulatores, crudeles, invidiosi, ac pessimi, qui proximorum tenent mentum dextera manu, dulciterque salutant, sinistra vero occidunt, et intestina eorum effundunt, dum ipsis adulantur, laudesque exhibent, ac foris applaudunt, sed occulte obloquuntur, nocent, affligunt, seu supplantare conantur. De quibus loquitur Jeremias: Sagitta vulnerans est lingua eorum; pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.10 Unde et in Proverbiis asseritur:11 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit pedibus ejus. Impiissima autem ambitio ita excæcat, pervertit, obdurat cor hominis, ut in omnia scelera paulatim labatur, nec propinquis parcat, neque amicis; et quod manifeste facere erubescit aut nequit, occulte perpetrare conetur; justos quoque et meliores se, nitatur a prælatione dejicere, et omni timore Dei neglecto, se ipsum studeat inthronizare: sed et fautores sibi studet acquirere, per quos palliet sua mala, et bonos accuset.

Joab autem et Abisai persecuti sunt Seba. Sic non solum justi, sed et impii quidam prælati et officiati, per excommunicationes, interdicta, suspensiones, pecuniarumque extorsiones, ac alios modos puniunt quosdam reos. Exclamavit mulier sapiens de civitate. Per mulierem hanc sapientem et eloquentem, designatur sacra prædicatorum religio et sapientia sacerdotum, quæ in Ecclesia clamat, atque ad inquisita respondet, et increpat eos qui sacra loca demoliuntur. Caput etiam Seba amputari procurat, et projicit ipsi Joab, quoniam seditiosorum rebelliumque superbiam ostendit esse mox perituram et condemnandam. Fuit ergo Joab super exercitum. Nam et Christus interdum ambitiosos ac impios permittit ad tempus regnare, qui propter peccata populi, facit regnare hypocritam.12

Footnotes

  1. II Reg. xix, 41-43. ↩

  2. II Reg. xvii, 25. ↩

  3. II Reg. III, 27. ↩

  4. III Reg. II, 31, 32. ↩

  5. II Reg. xvii, 25. ↩

  6. Deut. xx, 10. ↩

  7. Ibid. 10, 16. ↩

  8. Gen. XLVI, 17. ↩

  9. II Reg. xvi, 22. ↩

  10. Jer. IX, 8. ↩

  11. Prov. XXIX, 5. ↩

  12. Job XXXIV, 30. ↩

Chapter 31 of 36