Articulus 31
ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI PRIMI : FACTA EST QUOQUE FAMES IN DIEBUS DAVID.
Ps. xxxv, 7.
PRÆSENS describit capitulum, qualiter incomprehensibilis Deus, cujus judicia sunt velut abyssus multa, declaravit suam justitiam in ultione justa propter injuriam Gabaonitis illatam. Facta est quoque fames in diebus regni David, hoc est in regno suo : fames (inquam) sterilitatem terræ sequens, tribus annis jugiter. Et consuluit David oraculum Domini, id est, responsum a Deo petivit per sacerdotem pontificem, ut sæpius dictum est, aut per Prophetas. Dicuntque aliqui, quod primo anno illius famis non consuluit Dominum, quia putavit sterilitatem illam ex naturali contingere causa; nec anno secundo, quia putavit eam venire propter idolum Michæ, quod erat adhuc in tribu Dan : propter quod, idolum illud destruxit. Sed sterilitate non cessante, consuluit Dominum. Sed istud de idoli Michæ destructione facta per David, non videtur consonare ei, quod scriptum est in Judicum libro : Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam, filii Moysis, ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suæ. Mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. Et quamvis verba hæc dupliciter exponantur, prout super Judicum scripsi, tamen secundum nullam expositionum illarum, conveniunt præfatæ assertioni.
Judic. XVIII, 30, 31.
Dixitque Dominus, respondendo regi devoto per sacerdotem, seu alio modo prætacto : Propter Saul et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas, id est propter scelera ipsius Saul et sobolis suæ, atque fautorum et cooperatorum ipsius, quia Gabaonitas interfecerunt injuste : idcirco domus sanguinum appellantur. Vel quia multorum sanguinem fuderunt injuste; vel quia sanguinis proprii effusionem promeruerunt. Vel, Sanguinum, id est vitiorum. Præterea quæritur, cur pro peccato Saul et suorum tamdiu præterito, puniti sint David ac populus ejus fame tam longa, seu terræ sterilitate. Respondetur, quod David negligens fuit, non faciendo justitiam Gabaonitis pro eorum injuria, et multi eorum qui participes erant peccati Saul, ac ei fuerunt cooperati, vixerunt adhuc. Communitas quoque frequenter punitur propter peccatum commissum ab aliqua parte seu persona ipsius, in quantum omnes de una communitate, sunt quodammodo unum, quemadmodum in libro Josue fertur de Achan et filiis Israel. Nec tamen Deus in tali casu derogat his qui in ipsa communitate sunt innocentes de hujuscemodi vitio quod punitur : quoniam pius ac sapiens Deus pœnam quam sustinent, ordinat eis ad majus bonum, videlicet ad purgationem aliarum quas habent culparum, seu gratiæ incrementum.
Josue VII.
Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos. Cur autem non licuit Saul et suis occidere Gabaonitas, subjungitur. Porro Gabaonitæ habitantes in urbe nomine Gabaon et aliis oppidis ei annexis, scilicet Caphira et Beroth et Cariathiarim, prout Josue describit, non erant de filiis Israel, id est de stirpe Jacob, aut tribubus ejus, sed reliquiæ, id est posteri quidam, Amorrhæorum, qui confugerunt ad Josue. Filii quippe Israel juraverant eis, videlicet Josue et principes tribuum, quod non occiderentur, nec ipsi, nec eorum posteri a filiis Israel. Nam fœdus pacis inierunt cum eis, ut Josue narrat, idcirco et Saul, ac suo tempore existentes Judæi, tenebantur fœdus istud implere. Et voluit Saul percutere eos zelo,
Ibid. IX, 17.
Ibid. 3-11.
Ibid. 15.
Ibidem. quasi pro filiis Israel et Juda: hoc est, interficere voluit Gabaonitas, et quosdam eorum percussit, fingens et simulans se hoc facere zelo legis, in qua Moyses jussit Amorrhæos omnino exterminari, ad utilitatem undecim tribuum ac commodum tribus Juda, dicens, quod Gabaonitæ terram filiis Israel promissam occuparent injuste, et expedire quod urbes ac terræ Gabaonitarum filiis Israel redderentur.1 Verumtamen zelus Saulis fuit indiscretus, et magis creditur motus avaritia, quam justitia: quoniam urbes et possessiones Gabaonitarum erant in Benjamin tribu, ideo eas optavit; atque ut fertur, percussit Gabaonitas ex odio sacerdotum quos ante occiderat, quoniam Gabaonitæ sacerdotibus serviebant, ligna et aquas comportando ad domum Dei, prout in Josue scribitur eis injunctum.2 Porro, quod in multis libris subjungitur, Ne perimerent eos, in Hebræo non habetur: ideo non est de textu, sed ab aliquo expositore fuit adjunctum, eo quod subintelligatur.
Dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, id est placatio ac satisfactio pro injuria vobis illata? Piaculum quandoque sumitur pro peccato; aliquando pro satisfactione peccati, et ita hic capitur. Ut benedicatis hereditati Domini, hoc est, bona imprecemini filiis Israel, orando pro ipsis ex corde, et pro terræ fecunditate, sicque vobis reconciliatis, Deus populo suo peculiari ac terræ benedicat. Dixeruntque ei Gabaonitæ: Non est nobis super auro et argento quæstio, id est, pecuniam non quærimus, sed contra Saul et contra domum ejus; neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis? Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos et oppressit injuste, videlicet ipsum Saul seu posteros ejus, et ipsum in sua posteritate ac sobole, ita delere debemus, ut nec unus quidem residuus sit de stirpe ejus, in cunctis finibus Israel.3 His auditis, David eis persuasit, quod id facere non posset, propter fœdus quod iniit cum Jonatha, ut dictum est sæpe, imo et cum Saul, ut patuit primo libro, ubi legitur Saul dixisse ad David:45 Jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. Et juravit David Sauli. Dixit etiam David Gabaonitis, quod vindictam quærerent nimis magnam: ideo temperaverunt postulationem suam, dicentes: Dentur nobis septem viri de filiis ejus, id est de semine ejus, et propinquiores eidem, ut crucifigamus eos Domino, id est ad Dei honorem, et ad divinæ æquitatis ostensionem, quia non solum peccavit in nos, sed item in Deum, in Gabaa urbe Saul, in qua habitavit, quondam electi Domini, quia electus fuit ex toto populo, ut ungeretur a Samuele in regem, et ad regnandum temporaliter super populum Dei. Et ait rex:6 Ego dabo, quia Deo sic placet, et quia bonum rei publicæ id requirit.
Qualiter autem filii propter peccata parentum, quandoque temporaliter ac corporiter juste puniantur, quia quantum ad corpus, sunt aliquid suorum parentum, et propter alias causas, dictum est sæpe.7 Filii autem non portant iniquitatem parentum quantum ad animam, ita quod bonis gratiæ non privantur propter parentum excessus, quoniam animam immediate habent a Deo. Præterea mirum videtur, quod Deus filios Israel et posteros Saul ita punivit, propter injuriam a Saule Gabaonitis illatam, et non etiam propter interfectionem sacerdotum, quos sceleratissime interfecit. Ad quod aliqui dicunt, quod filii et cognati sacerdotum illorum, indulserunt tantam injuriam. Multa quoque sunt facta, quæ non sunt descripta. Sed et interfectio sacerdotum et percussio civitatis eorum, fuit una causa non minima, ob quam interfectus et regno privatus est Saul. Est quoque probabile, quod populus Israel magis consensit Sauli in persecutione Gabaonitarum, quam sacerdotum.8
Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathæ filii Saul propter jusjurandum Domini, quod fuit inter David et Jonathan filium Saul.
Tulit itaque rex David duos filios Respha filiæ Aia, quos peperit ipsi Saul. Ista est Respha concubina Saul, ad quam ingressus est Abner, ut supra legitur.9 Armoni et Miphiboseth: ita vocati sunt. Et est iste Miphiboseth alter a filio Jonathæ. Porro, secundum Magistrum in historiis, hi duo adhuc pueri cum Doeg occiderunt sacerdotes Nobe, et postea Gabaonitas: idcirco specialiter nominantur, qui specialiter erant culpabiles. Omnes autem legitimi filii Saulis jam mortui erant. Et quinque filios Michol filiæ Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai qui fuit de Molathi; et dedit eos in manu Gabaonitarum. Qui tanquam alieni a sanguine Israelitarum, fuerunt satis ferventes ad suarum ultionem injuriarum. Denique, in primo libro continetur, quod Merob filia Saul major, data est Hadrieli uxor;10 et in eodem libro fertur, quod Michol uxorem David dedit Saul Phalti filio Lais. Quomodo ergo Michol dicitur hos quinque filios peperisse Hadrieli?11 Et respondendum, quod erant naturales atque legitimi filii Merob præfatæ ex Hadriele, sed filii adoptivi istius Michol. Qui crucifixerunt eos in monte coram Domino, id est ad beneplacitum Dei. Paulo ante dixerunt Gabaonitæ, Crucifigamus eos in Gabaa: quod fuit in majorem Saulis confusionem, quod in urbe sua seu prope eam in loco tam eminenti, posteri sui sunt lignis appensi. Et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primæ, incipiente messione hordei.
Tollens autem Respha filia Aia cilicium, substravit, id est, substratorium et quasi lectum sibi fecit, ibi supra petram, id est locum petrosum, ab initio messis, quæ in terra illa incipit cito propter calorem, donec stillaret super eos aqua de cælo, id est, circiter usque calendas Septembris: quia tunc juxta terræ illius naturam primo descendere solet pluvia post messem. Alii sic exponunt, et forsitan melius, dicentes, quod juxta commune legis præceptum, suspensi in patibulis debebant primo die deponi ac sepeliri, prout in Deuteronomio habetur;12 sed hoc in istis servatum non est, quoniam David ex divina revelatione cognovit ut manerent in ligno, quousque imber descenderet, in signum quod Dominus propitiatus esset terræ ac populo. Nam fames orta fuit ex sterilitate, sterilitas ex siccitate: cujus ablatio fuit irrigatio terræ ex pluvia. Alii dicunt, quod manserunt tam diu in ligno, quatenus gentiles audientes eos esse occisos propter incuriam irrogatam Gabaonitis ex gentilitate ad Judaismum conversis, allicerentur ad ritum fidemque Judæorum. Et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem: quia erant de semine regio, et filii sui aut affines. Habuit quoque aliquos secum custodientes corpora illa, alioqui timuisset sola de nocte, nec tempus dormiendi habuisset aliquando.
Et nuntiata sunt David quæ fecerat Respha filia Aia concubina Saul, videlicet tanta ejus fidelitas, reverentia, et dilectio etiam circa defunctos: quod placuit regi. Unde et ipse animatus exemplo Resphæ, fecit quod subditur. Et abiit David cum comitiva honesta, et tulit per suos ministros ossa Saul et ossa Jonathæ filii ejus a viris Jabes Galaad, qui morabantur in terra Galaad, in oppido nomine Jabes; qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philistiim, quum interfecissent Saul in monte Gelboe, hoc est, qui in nemore juxta oppidum suum sito sepelierant corpora Saul ac Jonathæ, ut habetur in fine primi libri.13 Et asportavit inde ossa Saul et Jonathæ filii ejus; et colligentes cum reverentia ossa eorum, qui affixi fuerant, sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathæ filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulcro Cis patris ejus, hoc est ad latus illius sepulcri: quod et fecerunt solennius. Feceruntque omnia quæ præceperat rex. Et repropitiatus est Deus terræ, fecunditatem condonans.
Consequenter tanguntur in littera quatuor bella David adversus Philistæos. Factum est autem rursus prælium Philistinorum adversus Israel. Et descendit David et servi ejus cum eo, et pugnavit contra Philistiim. Deficiente autem David, for-sitan ex labore, et eo lassato, præsertim quia jam erat antiquus, quia ut infra tan-getur, istud fuit ultimum prælium ejus, Jesbi de Nob Philistæus vir giganteus, qui fuit de genere Arapha, id est giganteo, se-cundum Hebræos.14 Verumtamen Magister in historiis circa hoc scribit: Tradunt Hebræi Arapham fuisse Orpham nurum Noemi, quæ genuit viro Gethæo quatuor gigantes, qui hic nominantur, quorum unus dictus est Jesbi de Nob, secundus Saph vel Ziph, tertius Goliath, quartus qui habuit senos digitos in manibus ac pedibus. Cujus ferrum hastæ trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo. Secundum Ly-ram, in Hebræo habetur, Qui accinctus erat de novo, ita quod Ense, non est de textu. Et dicunt Hebræi, quod factus erat miles die illo: propter quod voluit fortitu-dinem suam monstrare in persona regis, ut subditur, Nisus est percutere David. Præsidioque ei fuit, id est, subsidium impen-dit, Abisai filius Sarviæ, interponens se fortiter, et caput regis defendens viriliter, et percussum Philistœum illum interfecit: quod fuit probissimum factum. Tunc, vide-licet bello peracto, juraverunt viri David, id est præcipui et familiares pugnatores ac milites ejus, dicentes: Jam non, id est plus de cetero, egredieris nobiscum in bellum: unde elicitur, quod istud fuit ultimum prælium David; ne exstinguas lucernam Israel, hoc est, ne clara tua præsentia et persona tollatur a nobis. Vel, ne claritas tuæ memoriæ minuatur per hoc, quod in bello victus dicaris.
Secundum quoque bellum fuit in Gob, id est loco sic nuncupato, contra Philistœos. Quod ait, Secundum, non designat hic ordinem rei gestæ, sed narrationis: nam prælium istud contigit ante illud, quod immediate jam descriptum fuit, quod ultimum erat tempore. Tunc, scilicet in prælio illo, percussit Sobochai, id est vir et miles David sic dictus, de Husathi, id est loco illo, Saph de stirpe Arapha, sicut expositum est, de genere gigantum. Hic interponit Josephus historiam belli unius, quod in littera non narratur; et ait quod aliud bellum fuit in Gob, in quo fuit robustus vir Ephron nomine, cogna-tus David, qui suis in fugam versis, plu-rimos hostium solus occidit, ceterosque fugavit.
Tertium quoque, secundum ordinem de-scriptionis et narrationis istius, fuit bellum in Gob contra Philistœos: quod tamen se-cundum ordinem temporis fuit primum inter hæc bella; in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethœum. Istud omnes ex-ponunt de bello, in quo David prostravit Goliam seu Goliath gigantem de Geth. Et ponuntur hic quatuor nomina David:15 qui primo vocatur Adeodatus, quia desuper fuit gratiose concessus populo Israel pro ejus regimine ac salute. Secundo vocatur filius Saltus, quia de saltu seu locis arbo-reis et pascuis fuit assumptus in regem, quum greges pavisset ibidem; vel quoniam tempore Saul frequenter morabatur ac la-tebat in silvis. Tertio dicitur polymitarius, quoniam fuit de stirpe Beseleel polymitarii egregii tempore Moysis, ut patet in Exodo;16 vel, quoniam cultum Dei magnifice deco-ravit et auxit. Est autem polymitarius, ar-chitector seu artifex: et dicitur a polien-do. Quarto vocatur Bethlehemites, quia de Bethlehem natus. Verumtamen primo libro habetur, quod David in valle Terebinthi percussit Goliath.17 Ad quod respondetur, quod in valle illa fuit quædam pars quæ vocata est Gob, eratque particularis locus situs in valle illa. Cujus hastile, hoc est stipes hastæ, erat quasi liciatorium texentium, id est dispositum instar ligni, circa quod texentes licia involvunt: quo insinu-atur fortitudo, sive soliditas hastæ illius. Circa hæc scribit quidam, quod David non fuit in aliquo bello ante singulare illud certamen cum Goliath. Contra quod objici posset, quia ut dictum est primo libro, ante illud singulare certamen unus dixit ad Saul de David :18 Vidi filium Isai Bethlehemitem fortissimum robore, et virum bellicosum.
Quartum bellum fuit in Geth, hoc est prope oppidum illud Philistinorum;19 in quo vir fuit excelsus, id est giganteæ staturæ, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, hoc est sex in qualibet manu, et totidem in pede utroque. Ideo subditur, id est, viginti quatuor. Sicque fuit homo monstruosus, terribilis. Qui fuit de origine Arapha; et blasphemavit Israel, hoc est Israeliticum populum tanquam superstitiosum atque sacrilegum. Percussit autem eum Jonathan filius Semmaa fratris David. Dicunt aliqui, quod Jonathan iste fuit frater ipsius Jonadab, qui (ut supra legitur) dedit consilium Amnon non bonum.20 Verumtamen Josephus illum Jonadab nominat Jonathan, sicque videri potest alicui, quod idem ipse fuerit Jonadab, ac binomius fuerit. Et tamen unum et idem nomen frequenter habet aliquam variationem in syllaba una vel pluribus, præsertim in fine.
Hi quatuor præfati gigantes, nati sunt de Arapha, hoc est Orpha aut alia femina gigantea, in Geth, ut dictum est plenius; et ceciderunt in manu David et servorum ejus, singuli in manibus singulorum, ita quod unus corruit in manu ipsius David, alter in manu Abisai, etc.
Juxta intelligentiam spiritualem patet ex isto capitulo, quam enorme peccatum sit, frangere votum aut juramentum, aut impotentes ac subditos injuste opprimere, quia pro tali excessu punitus est populus Israel tribus annis continue grandi caristia.21 Rursus patet ex dictis, quam culpabiles coram Deo exsistant prælati ac præsidentes, qui subditos delinquentes corripere negligunt : ex qua negligentia oritur fames, hoc est spiritualis inopia refectionis internæ. Insuper patet ex isto capitulo, quod quamvis valde commendabile sit propriam injuriam propter Deum omnino dimittere, quoad culpam et pœnam, interdum tamen sit licitum zelo justitiæ ultionem secundum ordinem juris expetere, ne periclitetur bonum commune, nec justitia conculcetur, et ne mali fiant ad peccandum audaciores. Postremo, per bella David regis, et fortissimorum militum ejus contra quatuor Philistæos gigantes, præfigurati sunt spirituales conflictus Christi et fidelium perfectorum contra principes tenebrarum.
Footnotes
-
Deut. xx, 16, 17. ↩
-
Josue ix, 27. ↩
-
* inique ↩
-
Josue xxiv, 22, 23. ↩
-
I Reg. xviii, 3; xx, 16. ↩
-
I Reg. x, 1, 24. ↩
-
Ezech. xviii, 20. ↩
-
I Reg. xxii, 18. ↩
-
II Reg. III, 7, 8. ↩
-
I Reg. XVIII, 19. ↩
-
I Reg. XXV, 44. ↩
-
Deut. xxi, 23. ↩
-
I Reg. XXXI, 13. ↩
-
* Jesbibe-nob ↩
-
I Reg. xvii, 50. ↩
-
Exod. xxxi, 2. ↩
-
I Reg. xvii, 2, 50. ↩
-
1 Reg. xvi, 18. ↩
-
I Reg. xvii, 11-13. ↩
-
II Reg. xiii, 3, 5. ↩
-
Sensus spiritualis. ↩
Chapter 32 of 36