Skip to the text

Articulus 32

EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI SECUNDI : LOCUTUS EST AUTEM DAVID DOMINO.

SANCTUS David post labores certaminum, post impugnationes ac vulnera vitiorum, post inquietudines multas, magnam tandem quietem sortitus, studuit Deo gratus exsistere; et grates ei devotissime obtulit, super his psalmum metrice faciens, sicut nunc legitur. Locutus est autem David Domino, hoc est, Deo cecinit ad ipsius honorem, verba carminis hujus in die, id est tempore, et interiori mentis fulgore ex divina illuminatione quæ diem gratiæ produxit in ejus corde, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, non solum visibilium, utpote gentium quæ in circuitu ejus erant, sed etiam invisibilium : a quibus in aliquibus tentationibus fuerat victus, sed per pœnitentiam (Deo auxiliante) surrexit, prævaluit, ac deinceps custoditior fuit; et de manu Saul, qui præ ceteris hominibus ipsum David fuit acrius persecutus, idcirco post generalem inimicorum expressionem specialiter nominatur. Quemadmodum autem Josephus protestatur, quum David pace altissima frueretur, cantica et hymnos composuit, alios trimetros, alios pentametros; et organa fecit diversa, in quibus Levitæ et cantores in sabbatis aliisque solennitatis canerent Deo hymnos seu psalmos.

Et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. Psalmus iste in libro Psalmorum septimusdecimus est in ordine, et titulus ibi ei præscriptus, ex præinductis verbis ab Esdra est sumptus. Porro, ad exponendum hoc loco psalmum istum, laborare aut immorari non volo, quia in expositione super Psalterium eum litteraliter spiritualiterque exposui. Aliqua tamen exponam, in quibus verba cantici hujus a verbis differunt psalmi illius. In Psalterio quippe psalmus iste sic incipit: Diligam te, Domine, fortitudo mea. Sicque pro eo quod dicitur ibi, Fortitudo mea, dicitur hic, Petra mea: hoc est, causa totius soliditatis ac fortitudinis meæ, qui figit me ac fundat in stabili fidei fundamento. Sic et Apostolus loquitur: Petra erat Christus.1

Deus meus fortis, id est fortificator meus, et sperabo in eum. Scutum meum, et cornu salutis meæ, et elevator meus: quia in sublimitate et excellentia donorum naturæ ac gratiæ, in regiæ dignitatis fastigio me locavit; et refugium meum, salvator meus, de iniquitate liberabis me. Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.2 Quia circumdederunt me contritiones, id est dolores, mortis, ut habetur in Psalmo, torrentes Belial terruerunt me.34 In libro Psalmorum habetur, Torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Et per torrentes Belial, possunt ad litteram intelligi abundantia et impetus persecutionum, quibus Saul frequenter ipsum David terruit ac turbavit, ita ut aliquando desperaverit se posse evadere.5 Funes inferni circumdederunt me, hoc est dolores gehennæ, sicut in Psalterio legitur;6 prævenerunt me laquei mortis, etc.

Ascendit fumus de naribus ejus. In Psalterio scriptum est, Ascendit fumus in ira ejus, et idem est sensus, quia metaphorice fatur de Deo, quasi de homine irato, de cujus naribus fumus procedit, ex igne iracundiæ nascens.7 Et ignis de ore ejus vorabit. In Psalterio fertur, Ignis a facie ejus exarsit:8 sensusque idem est, qui super Psalterium requiratur. Carbones succensi sunt ab eo, etc. Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cœlorum. In Psalterio dicitur, Tenebrosa9 aqua in nubibus aeris. Dicuntur enim nubes cœlorum, id est cœli aerei, quia generantur ac moventur in aere virtute ac influxu cœlestium corporum. Et sicut per cribrum decidunt grana, ita de nubibus guttatim aquæ descendunt: quod Deus principaliter agit, quamvis fiat per causas naturales; imo quandoque Deus supernaturaliter facit hujusmodi, sicut ad Samuelis petitionem Dominus dedit voces, hoc est tonitrua et pluvias, ut dictum est primo libro.10 Et apparuerunt effusiones maris, etc.

In Psalterio scriptum est, Et apparuerunt fontes aquarum.11 Fontes namque, sicut et flumina, ex mari magno fontaliter habent originem, ita quod fontes sunt effusiones maris, hoc est aquæ effusæ ex mari originaliter profluentes. Liberavit me ab inimico meo potentissimo, scilicet Saule rege. In Psalterio pluraliter dicitur, Eripuit me de inimicis meis fortissimis, id est Saule et principibus ejus.12 In Scripturis quoque frequenter ponitur singulare pro plurali, et econtra. Et ab his qui oderant me, quia robustiores me erant, etc. Et eduit me in latitudinem. Liberavit me, quia placui ei.13 In Psalterio dicitur, Quia voluit me: et idem est sensus, quoniam ideo fecit hoc Deus, quia sic placuit ei, et quia sic voluit, sicut in Evangelio ait Salvator: Etiam, Pater, quia sic placuit ante te.14

Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus. Et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. Et populum pauperem salvum facies, oculisque tuis excelsos humiliabis. In Psalterio scriptum est,

Ps. xvii, 28. Oculos superborum humiliabis: et redit in idem, quoniam sensus est, quod Deus per sapientiam atque justitiam suam, quibus omnia intuetur ad judicandum, humiliat, deprimit et condemnat superbos, et specialiter oculos eorumdem interiores, quibus se apprehendunt tanquam magnum aliquid et præclarum: quibus per æternam damnationem dat intelligere quantum er-

Sap. v, 8. raverint, ita quod dicunt, Quid profuit nobis superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Interdum quoque in vita hac misericorditer mentes eorum illustrat,

Galat. vi, 3. centes: Qui se putat aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit. Quis est Deus præter Dominum? et quis Deus fortis præter Deum nostrum? In Psalterio legitur:

Ps. xvii, 32. Quis Deus præter Deum nostrum? Dicitur autem, nullus fortis præter Dominum, quoniam omnis creatura ex se ipsa infirma est atque deficiens, et a divina omnipotentia ac virtute infinite occumbens.

Deus qui præcinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam. In Psalterio fertur, Posuit immaculatam viam meam: et sensus est idem, utpote quod Deus conversationem meam ab obliquitate vitiorum, et distortitudine iniquitatis fecit immunem, dando mihi emendationem condignam in omnibus. Coæquans pedes meos cervis. In Psalterio: Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum. Et super excelsa statuens me, id est, virtutem et agilitatem præstitit mihi ad insequendum ac supe-

Ibid. 33. Ibid. 34. randum celeriter adversarios meos invisibiles atque visibiles, quemadmodum cervus sine offendiculo currit velociter. Dilatasti gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.15 In Psalterio: Et non sunt infirmata vestigia mea: et redit in idem, quoniam sensus est, quod gressus seu processus mei in bonis ac virtutum profectibus perseverabunt in finem. Cetera patent ex declaratione psalmi præfati super Psalterium introducta.

Postremo, circa hæc quærit Isidorus, cur psalmus iste præ ceteris psalmis in libro isto Regum sic inseratur. Et respondet, Non immerito, quoniam psalmus iste regnum illud significat, in quo adversarium non habemus. Quis autem figuratur in David, nisi ille, qui secundum carnem venit ex semine David, et in corpore suo mystico, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos?16 Quando autem meretur hoc corpus eripi de manu omnium inimicorum suorum, nisi dum novissima destruetur mors, ut perveniatur ad regnum Dei?17 Porro litteralius poterit responderi, quod ideo psalmus iste hic ponitur, quoniam directe correspondet præinductis victoriis, beneficiisque Dei regi David concessis, de quibus in carmine isto regratiatur Altissimo; atque ut David in hoc ipso proponatur aliis in exemplum; et item ut clarius innotescat, quod ipse in tot tantisque periculis, præliis, diffortuniis, dolis et inquietudinibus, sola prævaluit divina virtute. Quod totum in psalmo isto diffusius declaratur.

Footnotes

  1. I Cor. x, 4. ↩

  2. II Reg. xxii, 4; xii, 13. ↩

  3. I Cor. ↩

  4. Ps. xvii, 5. ↩

  5. I Reg. xxiii, 26. ↩

  6. Ps. xvii, 6. ↩

  7. Ps. xvii, 9. ↩

  8. Ibidem. ↩

  9. Ibid. 12. ↩

  10. I Reg. xii, 18. ↩

  11. Ps. xvii, 16. ↩

  12. Ibid. 18. ↩

  13. Ibid. 20. ↩

  14. Matth. xi, 26. ↩

  15. Ps. xvii, 37. ↩

  16. Rom. 1, 3. ↩

  17. I Cor. xv, 26. ↩

Chapter 33 of 36