Skip to the text

Articulus 33

EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI TERTII: HÆC AUTEM VERBA SUNT NOVISSIMA.

EXCELLENTIA propheticæ revelationis regi David concessa, hic tangitur.

Hæc autem verba sunt novissima, supple, a David prolata: et quæ sint illa, subjungitur, quæ dixit David filius Isai. Aliqui dicunt eum protulisse hæc verba in mortis articulo seu agone, et quod verba ista sint psalmus specialis, aliis psalmis non annumeratus. Et utique dici potest quoddam speciale canticum, lausque divina. Dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Jacob, id est, cui desuper facta est revelatio atque promissio de incarnatione, adventu et mysteriis Messiæ, Salvatoris mundi, qui est Christus Dei, unctus a Deo Patre omni charismate Spiritus Sancti plenissime, juxta illud in Psalmo : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ participibus tuis.12 Et in Isaia : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me. De quo et in Actis sacratissimus princeps ait Apostolorum : Unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute. Quamvis autem Deus omnipotens sit Deus universorum jure creationis, gubernationis, conservationis et salvationis, specialiter tamen et frequenter in veteri Testamento vocatur Deus ipsius Jacob patriarchæ, seu populi nati ex eo. Egregius psaltes Israel, id est præclarus psalmista Israeliticæ plebis : quæ psalmos David præcipue decantavit et frequentavit in templo, sicut nunc in ecclesia faciunt Christiani. Psalmi etenim multis excellentiis decorantur, videlicet sensuum profunditate, devotionis fervore, verborum suavitate, ac Christi mysteriis. Unde, ut divinus Dionysius protestatur, quidquid in sacra continetur Scriptura, in libro Psalmorum per modum divinæ laudis includitur : ideo psalmi in divino Officio maxime frequentantur.

Spiritus Domini, videlicet Spiritus Sanctus, locutus est per me, tanquam per organum animatum et intellectuale, quoniam ex divina revelatione pronuntiavi Christi mysteria, et alia multa futura ac divina præconia. Propter quod gloriosissimus apostolici chori vertex in secunda sua ait Canonica : Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.3 Et sermo ejus per linguam meam prolatus est, ita quod verba mea sunt sermo ipsius, cujus directione locutus sum, et qui specialem gratiam componendi psalmos, dulciterque psallendi præstitit mihi, ut dicere queam :4 Dominus dedit mihi linguam eruditam.5 Denique Sermo Dei increatus, videlicet Verbum Patris æternum, per os et linguam David locutus est. Nam opera superbeatissimæ Trinitatis sunt indivisa. De quo sermone ad Hebræos asseritur : Vivus est sermo Dei et efficax.

Dixit David, Deus Israel mihi locutus est, allocutione interna, juxta illud : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Revelationes autem propheticæ ministerio angelorum sunt factæ, prout D. Dionysius et doctores concorditer tenent.6 Aliis quoque modis locutus est Deus ad David, videlicet per pontificem quando petivit Dei oraculum per arcæ applicationem, et per Nathan ac Gad prophetas.7 Fortis Israel, id est confortator ac omnipotens protector Israeliticæ plebis, seu ipsius Jacob, qui alio nomine dictus est Israel.89 Dominator hominum justus : quoniam legem justissimam dedit hominibus, et nulli injuriam facit, aut violentiam infert tyrannice, imo unicuique reddit juxta quod promeretur, nec acceptor est personarum.1011 Dominatur quoque hominibus non ob commodum suum, quia bonorum nostrorum non indiget, nec aliquid boni ex nostro obsequio ei accrescit quo ipse perficiatur aut beatior fiat ;12 sed ut homines perficiantur ac beatificentur in eo, obediendo ejus dominio. Hinc scriptum est in Job : Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.1314 Dominator in timore Dei : non quod ipse cum timore dominetur hominibus, qui non veretur personam cujusquam ;15 sed dominando dat hominibus gratiam, per quam serviunt ei cum timore filiali aut initiali, ac tali timore præcepit se timeri.16 Propter quod ait Apostolus : Serviamus cum metu et reverentia. Atque in Psalmo : Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.17 Unde in Evangelio ait Salvator : Eum timete, qui habet potestatem corpus et animam perdere in gehennam.18

Consequenter David declarat, qualiter factæ sint sibi revelationes propheticæ ac divinæ. Sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat: id est, clare per intellectualem, spiritualem ac anagogicam illuminationem, non per imaginarias visiones manifestatæ sunt mihi veritates divinæ, mysteria Christi, et ea quæ in psalmis conscripsi. Sicque lux gratiæ prophetalis menti meæ in sua puritate resplenduit absque phantasmate, sicut lux solis lucet in aere absque nube eam fuscante et operiente. Et sicut pluviis germinat herba de terra: id est, sicut terra de se sicca et infecunda, ex pluviæ irrigatione fecundatur ad germinandum virgulta; sic anima mea de se cæca et infructuosa, ex divini luminis infusione, æternique fontis influxione, illuminata et fecunda effecta est ad vaticinandum secreta cœlestia. Specialiter vero inducit similitudinem istam, ad innuendum quod sicut terra ex pluviarum humore habet fecunditatem, sic Deus prænuntiavit regi David ex suo semine Christum nasciturum, non virtute terrena, sed virtute cœlesti ex superventione et actione Spiritus Sancti in Virgine, quemadmodum ab Isaia est prædictum de Christo: Ascendet coram eo sicut virgultum, et sicut radix de terra sitienti.19

Nec tanta est domus mea apud Deum, id est, ego et soboles mea non sumus tantæ reputationis, dignitatis aut meriti coram Deo, ut pactum æternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum, id est, ut mihi certe promitteret Christum nasciturum de semine meo naturali et humana virtute, sed supernaturali, divina, cœlestique potestate operante Spiritu Sancto, cujus virtute formatum fuit corpus Christi in utero Virginis in instante. Idcirco subjungitur: Cuncta enim salus mea, id est, omnis gratia, virtus et felicitas animæ meæ, supple, ex Deo est; et ex sua pietate procedit, dependet, perficitur, non ex viribus meis; et omnis voluntas, id est, tota affectio mea, supple, in ipsum conversa est, et adunata ac stabilita, ita quod sicut omne bonum ab ejus misericordia præstolor, sic totum in ipsum refundo ac ordino.

Verumtamen Deus promisit ipsi David certissime Christum ex ejus semine nasciturum, juxta illud in Psalmo: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.20 Similiter ei prædixit certissime, quod regnum suum perpetuaretur in Christo. Verumtamen Deus non promisit regi David promissione absoluta et certa, quod posteri ejus regnarent super populum Israel indesinenter per omne tempus veteris Testamenti; sed hoc promisit ei sub conditione, videlicet si in Dei obsequio permanerent, prout supra dictum est plenius:21 et de hoc etiam potest exponi quod dictum est, Nec tanta est domus mea. Præterea advertendum, quod in locutionibus provenientibus ex prædominante et excessivo affectu amoris, doloris, devotionis aut compunctionis seu gaudii, solet esse truncatio quædam verborum, ita ut necesse sit subintelligi aliquid: quia excessus affectionis, vehementia doloris, ardor devotionis, abundantia jucunditatis abrumpunt verba, sermonemque intercidunt, sicut dum Christus deplorans Jerusalem, dixit: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tuam, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.22 Sic et Sponsa in Canticis, Ego, inquit, dilecto meo, et dilectus meus mihi.23 Sic quoque est cum præinductis jam verbis David. Nec est quidquam ex ea quod non germinet: id est, tota voluntas mea jam ita accensa est, et devotionis spiritu imprægnata, ut quidquid ex ea procedit aut fit, sit fructuosum, atque ad Dei gloriam ordinatum.

Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi, id est, de medio justorum ac electorum tollentur ac separabuntur, sicut spinæ extrahuntur ab agro, ne noceant herbis et fructibus bonis; quæ non tolluntur manibus. Spinæ namque ob suam acutiem nuda manu non evelluntur, ne pungant et lædant manum tollentis seu auferentis. Ideo subditur, et si quis tangere eas voluerit, armabitur ferro et ligno lanceato, id est ferrato: hoc est, cum ferreo instrumento aut pala ferrata eas eradicabit, igneque succensæ, comburentur usque ad nihilum, id est, ad nihil utiles erunt, nisi ut totaliter comburantur, sicut dignissimus ait Joannes Baptista: Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Hinc impio ait Psalmista: Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Istud, quantum ad corpus et animam, reprobis fiet plenarie in die generalis judicii, quando judex, rex et legifer noster segregabit electos a reprobis, sicut segregat pastor agnos ab hœdis; et ibunt electi in vitam æternam, reprobi autem in ignem perpetuum, juxta illud in Isaia: Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Unde et in Malachia scriptum est: Videbitis quid sit inter justum et impium. Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et facientes impietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens, quæ non relinquet eis radicem. De quibus et Nahum ait: Sicut spinæ complectuntur se ad invicem, ita convivium eorum. Istud quoque, quantum ad animam, particulariter fit in mortibus singulorum pravorum.

Porro, hujusmodi spinis recte comparantur iniqui, quia vitiorum aculeis pleni sunt, impatientes, pungitivi, asperi et amari, correptionem caritativam ac justam, et debitam correctionem non sustinentes, sed remordentes. De quibus loquitur Amos propheta: Odio habuerunt corripientem, et perfecte loquentem abominati sunt. Ideo manibus non tolluntur, id est, miti ac simplici visitatione a sua non cessant malitia; sed si quis voluerit eas tangere, id est taliter induratos debite castigare, armabitur ferro et ligno lanceato, id est rigore justitiæ et aspera invectione, ac suæ auctoritatis potentia, sicque per pœnas refrenabit hujusmodi, et ad meliora compellet, aut de corpore Ecclesiæ separabit. Quidam putant ipsum David hæc ad litteram prophetasse de Judæis incredulis, qui pro eo quod Christum et ejus discipulos abjecerunt, per

A Romanos vastati sunt, et de terra sua evulsi, quorum civitatem, templum, partemque populi combusserunt Romani.

Consequenter describuntur elegantiores pugnatores ac milites David. Hæc sunt nomina fortium David regis, qui fuerunt præcipue fortes, quum tamen haberet multa millia robustorum virorum. David sedens in cathedra, videlicet ipsemet David in regali residens throno, sapientissimus fuit præ ceteris, quia propheta eximius et valde illuminatus a Deo, peritissimus quoque in bellicis rebus. Nam et regem decet esse omnino divinum et sapientissimum præ subditis suis, quos oportet illuminari, judicari et gubernari ab ipso. Ideo sicut sol excedit astra in claritate, sic rex debet subjectos excedere in sapientia et virtute.

Quod autem subjungitur, princeps inter tres, quidam referunt ad verba statim præhabita, exponendo de ipso David, ut dicatur princeps inter tres, id est fortior unoquoque trium fortissimorum. Habuit enim tres fortissimos, ut infra patebit. Alii referunt verba hæc ad sequentia, ita quod numerus fortium David regis incipit ab his verbis, ut sit sensus: Princeps inter tres, id est primus trium fortissimorum.

Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno: qui primo Paralipomenon Jesbaam nuncupatur; quem Josephus vocat Eusebium, et addit quod interfecit nongentos impetu uno. Verumtamen primo Paralipomenon fertur, quod levavit hastam suam supra trecentos vulneratos:24 quod aliqui exponunt de alia et minori ejus victoria; istud vero de victoria ejus majori. Sive autem istud exponatur de David, sive de Jesbaam, dicendum, quod ideirco comparatur tenerrimo ligni vermiculo, qui teredo seu terebella vocatur: quoniam sicut vermiculus ille in sua natura est mollis valde ac tener, et tamen tam acriter rodit, acuteque mordet, ut durum perforet lignum; sic David fuit valde mansuetus in domo et circa subjectos, et patiens in adversis; tamen in solio judiciali et contra hostes,

Matth. III, 10.

Ps. LI, 7.

Matth. XXV, 32, 46.

Is. XXVI, 10.

Malach. III, 18; IV, 1.

Nahum I, 10.

Amos V, 10.

I Par. XI, 11.

Ibidem. nullus eo acutior. Similiter Jesbaam ad suos fuit mansuetus, sed acutissimus contra hostes. Vel propter nobilitatem ac teneritudinem complexionis, comparatur uterque seu alter istorum præfato vermiculo.

Præterea causa diversitatis expositionis istius est, quod quidam ipsum David connumerant fortibus istis, et sic totum quod dictum est, exponunt de ipso. Alii non connumerant eum: quod magis videtur textui consonare, in quo ita præmittitur, Hæc nomina fortium David; moxque subjungitur, Sedens in cathedra sapientissimus. Quasi dicatur: Ipse rex præfertur fortibus suis qui deinceps enumerantur. Denique, sicut dicunt expositores, non legitur ubi vel quando David vel Jesbaam occiderit octingentos viros impetu uno; sed puto id contigisse in prælio contra Amalecitas, quod (ut in primo libro scriptum est) duravit a vespera ad vesperam alterius diei, in quo et tot fuerunt occisi, ut ibi dicatur:25 Et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes. Dicit autem quidam, non esse intelligendum, quod David interfecit octingentos viros propria manus, sed quod per ejus probitatem fuerunt principaliter interfecti. Verum per probitatem ipsius fuerunt in multis bellis occisi, non octingenti dumtaxat, sed et millia multa.

Post hunc Eleazar. Ex hoc constat, quod si prædicta exponantur de David, nulla hic mentio esset de Jesbaam, qui tamen in Paralipomenon ponitur primus inter fortes. Itaque post hunc Jesbaam fuit Eleazar, filius patrui ejus Ahohi. Ut refert Hieronymus, dicunt Hebræi, quod Ahohi fuit frater Isai patris David. Propter quod in Scholastica fertur historia, quod Eleazar fuit filius patrui David. In Paralipomenon autem et etiam hic, si immediate præhabita exponantur de Jesbaam, dicitur quod fuit filius patrui ipsius Jesbaam:26 idcirco apparet dicendum, quod etiam Jesbaam fuit cognatus, consobrinusque David regis. Inter tres fortes, quia Eleazar iste fuit unus de tribus fortissimis, qui erant cum David quando exprobraverunt Philistiim, id est, Philistæi maledixerunt filiis Israel, et congregati sunt illuc in prælium, id est in loco dicto Phesdomim, prout primo Paralipomenon recitatur.27 Quumque ascendissent viri Israel ad pugnandum contra Philistiim, et statim ex timore fugissent, prout ex Paralipomenon comprobatur, ipse stetit et percussit Philistæos donec deficeret manus ejus, id est fortitudo corporalis seu utraque manus præ lassitudine:28 non tamen in bello succubuit; et obrigesceret, id est, stupida seu rigida fieret, cum gladio, ictum ictui continuando, et ex concursu sanguinis occisorum decurrentis ac inspissati ad manus ipsius. Verumtamen non videtur solus istud fecisse, quum primo Paralipomenon scriptum sit: Iste fuit cum David in Phesdomim; fugeratque populus a facie Philistinorum. Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum. Quumque percussissent Philistæos, etc. Fecitque Dominus salutem magnam29 in die illa, id est, grandem prosperitatem atque victoriam contulit filiis Israel per ipsum Eleazar. Et populus qui fugerat, scilicet ejus exercitus, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda, id est, ad spoliandum Philistæos occisos.

Et post hunc, Semma filius Age de Arari, id est loco sic dicto: et ita non fuit Semmaa frater David. Et congregati sunt Philistiim in statione, hoc est in loco et expeditione. Erat quippe ibi ager lente plenus. Quumque fugisset populus Israel a facie Philistiim, stetit ille in medio agri, et tutatus est eum, id est, pugnavit pro populo suo, et eum defendit. Percussitque Philistæos; et fecit Dominus salutem magnam.

Isti tres, videlicet Jesbaam, Eleazar et Semma, fuerunt tres fortissimi. Unde aliqui dicunt, quod quilibet horum fortissimorum expugnavit unum exercitum, ideoque fortissimi nuncupantur. Alii autem tres, qui post illos fortissimos fuerant fortiores, ideo fortiores dicuntur, quoniam unusquisque eorum occidit unum gigantem, prout supra dictum est de Abisai, et Sobochai ac Jonathan. Necnon et ante descenderant tres, qui erant principes inter triginta.30 De istis tribus est difficultas præcipua, an fuerunt tres primi robustissimi, vel tres alii qui post illos fuerunt robustiores: quia de his tribus, qui dicuntur hic principes inter triginta, statim subjungitur, quod attulerunt aquam David regi de cisterna quæ erat in Bethlehem. Hanc autem aquam dicit Josephus fuisse allatam a tribus fortissimis primi ordinis. Cui assertioni videtur consonare hic textus, quia post descriptionem apportationis aquæ illius, adjicitur: Hæc fecerunt tres robustissimi. Idem habetur primo Paralipomenon: imo si textus ille libri Paralipomenon acute inspiciatur, videtur aperte insinuari ibidem, quod erant tres robustissimi. Verum his contrariari videtur, quod in libro de Hebraicis quæstionibus, allatio illa aquæ adscribitur tribus fortioribus secundi ordinis, videlicet Abisai, et duobus præfatis sibi adjunctis. Magister quoque in historiis tenet hoc, et addit, quod historia libri Regum, utpote textus iste, adscribit hoc Abisai et Banaiæ atque Sobochai. Quod et alii quidam affirmant, quia quod dictum est, Necnon et ante descenderant tres, qui erant principes inter triginta, exponunt sic: Tres qui erant principes inter triginta, id est principaliores et fortiores triginta fortibus, qui immediate sequebantur in ordine istos tres fortiores. Unde et infra in isto capitulo legitur: Hæc fecit Banaias, et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores.

Verumtamen non oportet istud ita exponere, quia non solum isti tres, sed etiam tres primi fortissimi erant principaliores ac fortiores triginta fortibus. Unde pro eo quod dicitur hic, Qui erant principes inter triginta, primo Paralipomenon legitur: Descenderunt autem tres de triginta principibus, id est tres de numero principum triginta virorum fortium, hoc est tres principes ipsorum triginta robustorum virorum. Lyra quoque, qui studiosus fuit circa sensum litteralem atque historias, tenet quod tres illi qui aquam attulerunt ad David, fuerunt tres primi robustissimi:31 quod et probabilius reor. Nam et opus illud, fuit opus summæ audaciæ, ut infra patebit.3233 Commendatio quoque Abisai ac Banaiæ, tam hic quam in Paralipomenon describitur post recitationem apportationis aquæ illius.

Itaque de tribus illis fortibus primi ordinis, id est tribus fortissimis, subditur: et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: quando adhuc fugiebat a facie Saul, ut patuit primo libro. Est autem Odolla nomen urbis, de qua in Michæa habetur, Usque ad Odollam veniet gloria Israel: a qua non multum distabat desertum in quo erat spelunca. Castra autem Philistinorum erant posita in valle Gigantum. In Paralipomenon dicitur, In valle Raphaim.343536 Est enim eadem vallis, de qua dictum est supra. Et David erat in præsidio, id est loco munito et firmo, prout infra clarius exponetur. Porro statio Philistinorum tunc erat in Bethlehem, id est prope oppidum illud. Circa quod quæritur, qualiter statio Philistinorum tunc potuit esse in Bethlehem, si castra eorum erant in valle Raphaim. Ad hoc in Scholastica respondetur historia, quod castra posuerunt in valle Raphaim usque ad civitatem Bethlehem.

Desideravit ergo David aquam de lacu, id est puteo Bethlehem, et ait: Si quis. In libro Paralipomenon additur: O si quis. Daret mihi potum aquæ de cisterna, quæ est in Bethlehem juxta portam!37 Circa hoc ait Hieronymus: Dicunt Hebræi, quod magis desideravit experiri militum suorum robur atque audaciam, quam poculum aquæ. Irruperunt ergo, id est, audacter pertransierunt, tres fortes castra Philistinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David: redeundo per castra Philistinorum, qui obstupescentes illorum audaciam, ab ipsorum impugnatione abstinuerunt. At ille noluit bibere, sed libavit, id est sacrificavit, eam Domino: non quod sacerdotis officium usurparet, sed vel per manum sacerdotis libavit, vel extenso vocabulo, libavit, id est, ad Dei honorem effudit hanc aquam, gratias agens Deo, qui tam fortes et audaces milites sibi dedit, et de salubri reditu eorumdem, ut tangit Glossa. Dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc, id est, gratiose et pie custodiat me, et præservet a potatione istius aquæ, quam potando peccarem: non quia culpa sit aquam potare, sed quia indecens erat aquam tam periculose allatam, tam modicum reputare, atque in proprium usum convertere, et non potius Deo offerre, qui tantam magnanimitatem ac vim dedit nobilissimis illis militibus, quorum periculum non erat parvipendendum. Hinc subditur: Num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum, id est vitæ eorum, periculum bibam? id est, fas non est ut bibam hanc aquam cum labore et periculo sanguinis ac vitæ ipsorum allatam. Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi. Ex quo patet, quod isti erant tres fortes primi ordinis.

De fortibus vero secundi ordinis sequitur: Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus: non utique de tribus fortissimis jam præfatis, sed erat princeps de tribus, id est unus de tribus fortioribus, seu tribus fortibus secundi ordinis, inter quos fuit præcipuus. Ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, id est in uno bello, eodemque tempore: et forsan in bello contra Amalecitas prætacto, in quo David cum quadringentis viris interfecit maximam turbam;38 nominatus in tribus, id est inter tres fortiores computatus, et inter tres illos nobilior, id est ceteris duobus in factis præclarior, eratque eorum princeps, id est principalis inter ipsos; sed usque ad tres primos non pervenerat, id est, nulli illorum trium fortissimorum fuit æqualis: pervenit tamen ad eos, et attigit ipsos, ita quod immediate sequebatur eos in ordine fortium.

Et Banaias filius Joiadæ, non Joiadæ pontificis, de quo infra, sed alterius viri fortissimi; sed quod subditur, magnorum operum, potest exponi tam de Banaia, quam de patre ejus: quia uterque magnorum fuit operum perpetrator; de Cabseel urbe natus. Ipse percussit duos leones Moab, id est duos viros magnates, et instar leonum audaces ac fortes Moabitas.39 In Paralipomenon dicitur, Duos Ariel; sed idem est sensus, quia ibidem per Ariel intelligit Glossa leones. Ideo non videtur posse salvari, quod aliqui dicunt in Paralipomenon dici, Arietes. Et ipse descendit in lacum, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. Nam tempore nivis lapsus fuit leo ille in foveam, quæ nive fuerat cooperta: a qua quum egredi non valeret, irrugiit. Cujus rugitu pertransiens ibi Banaias audito, intravit et interfecit leonem illum, qui vere et proprie dicitur leo: sicque cisterna illa aut parvam aut nullam habuit aquam. Porro, ut refert Hieronymus, Hebræi per leonem istum intelligunt ipsum Joab, quem post mortem David Banaias occidit in tabernaculo Domini juxta altare:40 quod vocatur cisterna, quoniam sicut cisterna purgat immunda, sic altare per sacrificia sua expiat hominum vitia. Sed hanc expositionem doctores communiter non sequuntur.

Ipse quoque interfecit virum Ægyptium, virum dignum spectaculo, id est similem quasi giganti: quia statura ejus erat quinque cubitorum, sicut in Paralipomenon continetur;41 habentem in manu hastam. Itaque quum descendisset ad eum in virga, id est cum baculo: et bene ait, Descendisset, quia Judæa situ altior est Ægypto; vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua:42 quemadmodum David Goliath proprio ense. Glossa Hieronymi per istum Ægyptium intelligit ipsum Semei, qui idcirco vocatur Ægyptius, quoniam sicut Ægyptius quem in Levitico legitur Moyses propter suam blasphemiam lapidasse, Deum Israel blasphemavit, sic Semei David regem, ut patuit supra.4344 Qui fuit dignus spectaculo, quoniam spectabatur an egrederetur Jerusalem;45 habuitque hastam in manu, id est legem, quam si bene meditatus fuisset, permanendo in Jerusalem, non perisset. Ad quem descendit Banaias cum virga, id est in rectitudine justitiæ. Verum hæc expositio videtur nimium spiritualis: nec enim Semei habuit quinque cubitos in statura. Ideo scribit hic Lyra: In libro de Hebraicis quæstionibus exponitur istud de Semei; sed expositio illa in nullo concordat textui. Propter quod et consimilia, liber Hebraicarum quæstionum super Regum, a multis peritis dicitur non esse Hieronymi, sed cujusdam Judæi, quia et Hieronymus in libro suo de Viris illustribus, inter libros suos nominat tantum super Genesim librum suum Hebraicarum quæstionum. Hæc Lyra. Verumtamen si bene pensemus ista et consimilia verba Hieronymi, ipse potius scribit hæc recitative quam assertive. Porro Magister in historiis istud exponit de duobus Ægyptiis, per quorum unum intelligit Semei. Attamen textus Regum ac Paralipomenon non loquitur hic nisi de uno Ægyptio: ideo sic tenendum est, quod scilicet fuit unus dumtaxat natione Ægyptius.

Hæc fecit Banaias filius Joiadæ. Et ipse nominatus inter tres robustos, id est unus trium fortiorum:46 ut Petrus Comestor et alii multi exponunt, dicentes, quod Banaias fuit secundus inter tres fortes secundi ordinis. Quod videtur repugnare præhabitis, quum dictum sit, quod tres illi fuerunt qui supra leguntur occidisse tres gigantes ibi notatos, videlicet Abisai, Sobochai et Jonathan. Et respondendum, quod tres fortiores a diversis diversimode assignantur: omnes tamen dicunt ipsum Abisai atque Sobochai fuisse de tribus illis; sed pro Jonatha quidam ipsum Banaiam assignant. Quidam vero hic scribit, quod Banaias nominatur inter tres robustos, non quia esset de numero eorum, sed quoniam propter probitates suas poterat quasi æquiparari uni eorum, propter quod numeratur ante triginta sequentes. Dicit quoque, quod alii duo fortiores, videlicet Sobochai et Jonathan, hic tacentur, quoniam supra satis expressi sunt. Attamen si juxta expositio-nem istius, Jonathan ille ideo dicitur unus trium fortiorum, quia occidit gigantem, videtur et Banaias posse dici unus illorum, quum et ipse (sicut jam patuit) Ægyptium giganteum occiderit virum. Plura quoque magnifica de ipso leguntur, quam de Jonatha illo. Itaque, Ipse nominatus inter tres robustos secundi gradus seu ordinis, qui erant inter triginta meliores, id est fortiores et eminentiores triginta fortibus tertii gradus.47 Verumtamen usque ad tres non pervenerat, id est, nulli trium fortium primi ordinis fuit æqualis.48 Tamen primo Paralipomenon fertur de eo, quod erat inter tres robustos nominatissimus, id est valde famosus, non tamen nominatior ipso Abisai; et additur ibi, Et inter triginta primus, non quod erat de numero triginta fortium, sed quia prior et elegantior fuit illis. Fecitque eum sibi David auricularium a secreto, id est, consiliarium suum constituit Banaiam et socium secretorum suorum, quoniam vidit eum esse virum integrum ac prudentem, et bene celare scientem.

Præterea advertendum, quod etiam in assignatione trium fortissimorum aliqui diversificantur. Unde in Scholastica narratur historia: Ab enumeratione fortium prædicta Hebræus dissentit, numerans tantum triginta sex fortes; et in tribus primis numerat ipsum David, quem dicit multos occidisse impetu uno, quoniam pro peccato quod impetuose fecit cum Bethsabee, multi occisi sunt.

Deinde numerantur et exprimuntur in textu triginta fortes. Asael frater Joab inter triginta fortes, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem, Semma de Harodi, Elica de Harodi, Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua, Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati, Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharathonites, Heddai de torrente

Gaas, Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan et Semma de Orori, Aiam filius Sarar Arorites, Elipheleth filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites, Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi, Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites, Urias Hethæus. Plana est littera. Et constat49 ex verbo hoc, quod David habuit fortes istos antequam cœpit regnare super totum Israeliticum populum : nam Asael fuit occisus, quando ipse David super solam tribum Juda regnavit, vel non habuit omnes simul, sed successive.

Concluditur autem in fine hujus capituli : Omnes triginta septem. Si enim istis triginta fortibus addantur tres robustissimi et tres robustiores, fiunt triginta sex. Quibus si addatur vel Jonathan, ab his qui dicunt eum non esse de numero trium fortiorum, vel Banaias ab his qui dicunt ipsum de numero illorum trium non esse, habentur triginta septem. Quibus si addantur David et Joab, inveniuntur triginta novem fortes, et triginta octo fortes ipsius David. Porro Joab non exprimitur hic inter fortes, vel quia ejus fortitudo satis insinuatur per hoc, quod scribitur fuisse princeps militiæ, vel quia præfuit omnibus fortibus regis, vel quia inter fortes demeruit nominari propter turpia facta sua, quibus proditorie et inique occidit strenuissimos viros ipsoque meliores, Abner et Amasam. Quocirca mirum apparet, quod strenuissimus ille Amasa inter fortes non ponitur :50 quod forsitan contigit, quia adhæsit Absaloni adversus regem David ; vel quoniam ejus fortitudo sufficienter expressa est supra, per hoc quod Absalon fecit eum principem militiæ Israel, et quoniam David rex principatum militiæ ei promisit, aut etiam dedit, secundum quosdam.51 Postremo, præter præfatos habuit David et alios plures fortes, qui primo Paralipomenon exprimuntur ; sed prænominati erant insigniores.52 Itaque in Paralipomenon habetur : Porro viri fortissimi, id est valde fortes, in exercitu regis seu principis militiæ, erant Asael frater Joab et Elehanan, etc.

Footnotes

  1. Hebr. I, 9; ↩

  2. Ps. XLIV, 8. ↩

  3. II Petr. I, 21. ↩

  4. Hebr. IV, 12. ↩

  5. Is. L, 4. ↩

  6. Ps. LXXXIV, 9. ↩

  7. Is. LXI, 1. ↩

  8. Act. X, 38. ↩

  9. Hebr. XII, 28. ↩

  10. 1 Reg. XXX, 7, 8; XXII, 5; ↩

  11. II Reg. VII, 2 et seq.; XXI, 1 et seq. ↩

  12. Gen. XXXII, 28; XXXV, 10. ↩

  13. Apoc. XXII, 12. ↩

  14. Job XXXIV, 10, 11. ↩

  15. Is. XLII, 2. ↩

  16. Ps. XV, 2. ↩

  17. Ps. II, 11. ↩

  18. Matth. X, 28. ↩

  19. Is. LIII, 2. ↩

  20. Ps. CXXXI, 11. ↩

  21. II Reg. VII, 8 et seq. ↩

  22. Luc. XIX, 42. ↩

  23. Cant. VI, 2. ↩

  24. 1 Par. xi, 11. ↩

  25. 1 Reg. xxx, 17. ↩

  26. 1 Par. xi, 12. ↩

  27. 1 Par. xi, 13. ↩

  28. Ibidem. ↩

  29. Ibid. 13, 14. ↩

  30. II Reg. xxi, 17, 18, 21. ↩

  31. I Reg. xxii, 1. ↩

  32. Mich. i, 15. ↩

  33. I Par. xi, 19. ↩

  34. Ibid. 15. ↩

  35. I Par. xi, 15. ↩

  36. II Reg. v, 18. ↩

  37. I Par. xi, 17. ↩

  38. I Reg. xxx. ↩

  39. I Par. xi, 22. ↩

  40. III Reg. ii, 34. ↩

  41. I Par. xi, 23. ↩

  42. I Reg. xvii, 51. ↩

  43. II Reg. XVI, 5-8. ↩

  44. Lev. xxiv, 10, 11, 23. ↩

  45. III Reg. n, 36 et seq. ↩

  46. 1 Par. xi, 24. ↩

  47. * nobiliores ↩

  48. Ibid. 25. ↩

  49. II Reg. XVII, 25. ↩

  50. II Reg. III, 27; XX, 10 et III Reg. II, 32. ↩

  51. II Reg. XIX, 13. ↩

  52. I Par. XI, 26 et seq. ↩

Chapter 34 of 36