Articulus 1
EXPOSITIO PRIMI CAPITULI : PAULUS ET SILVANUS ET TIMOTHEUS ECCLESIÆ THESSALONICENSIUM.
1, 2 PAULUS et Silvanus et Timotheus, Ecclesiæ Thessalonicensium, in Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo, etc.1 Omnia verba hæc in exordio epistolæ præcedentis exposita sunt. Nam et verbo et sensu idem est utriusque epistolæ principium.
3 Gratias agere debemus Deo semper, id est omni tempore congruenti, pro vobis, id est propter beneficia vobis divinitus præstita, o fratres : ad hoc enim tenemur tanquam pastores vestri. Caritas quoque qua de vestra salute gaudemus et Dei honorem concupimus, ad hanc nos gratiarum actionem constringit. Ita ut dignum est, id est multum affectuose atque humiliter, sicut pro tantis beneficiis, tanto benefactori a tantillis gratias agi decet. Quoniam supercrescit, id est, plurimum proficit, fides vestra : nam per illuminationem Spiritus Sancti fit clarior, atque per opera bona vivacior; et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem, id est, unusquisque vestrum alium amat ferventer spirituali et sancta dilectione; ita ut et nos ipsi in vobis, id est de vestra perfectione, vel in perfectionis vestræ consideratione, gloriemur in Ecclesiis Dei, id est coram congregationibus Christianorum, ad quorum ædificationem lætanter referimus vestras virtutes : gloriemur, inquam, pro, id est de, patientia vestra et fide, quæ fortiter conservastis in omnibus persecutionibus vestris, quæ extrinsecus infliguntur, et tribulationibus aliis, quas sustinetis, in exemplum, id est in declarationem, justi judicii Dei futuri in morte cujuslibet, vel in die novissimo. Tribulationes quippe quas sustinetis, testantur et manifestant quod Deus post hanc vitam judicat patientes et inferentes, reddens singulis quod merentur, videlicet patientibus gloriam.2 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria. Quum namque cernamus in hac vita impios prosperari et justos opprimere, justos autem adversitatibus fatigari et opprimi etiam usque ad mortem, oportet concedere quod justus et sapiens Deus post hanc vitam omnia recte disponat, juste judicet, et optime ordinet : quod non fit nisi per justam damnationem malorum et beatificationem justorum. Ut digni, id est gloriosi, habeamini (vel, Digni habeamini, id est, di-3
In quo negotio seu testimonio prædicationis nostræ, etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur, id est, dignos efficiat, vos vocatione sua, id est beatitudine ad quam vocati estis, Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis suæ, id est, quidquid suæ pietati placitum est, ad effectum perducat in vobis, quatenus faciat vos suis præceptis atque consiliis misericorditer datis obedire in omnibus. Impleat quoque et opus fidei, id est opera virtuosa ex fide nascentia, sine quibus fides mortua est in se ipsa.4 Vel, opus fidei proprie intelligitur oris confessio, qua quis fidem profitetur.5 Corde enim creditur ad justitiam, ore vero confessio fit ad salutem. Quæ confessio summe necessaria fuit martyribus tempore Apostolorum, et postmodum diu. In virtute constantiæ seu animi firmitate, vel fortiter, stetis, atque in finem perseveretis. Ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi, id est, ipse Christus clarificetur, in vobis dupliciter : Primo, ut eum sincere cognoscatis, et digne honoretis. Sic enim clarificatur, id est, clare habetur, scitur et honoratur in cordibus vestris. De tali clarificatione ait Salvator :6 Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Secundo, ut divina perfectio Christi in vobis appareat, et ita Christus in vobis per suum præclarum effectum innotescat seu declaretur. Et vos in illo, id est, in Christo clarificemini, videndo eum in patria facie ad faciem.7 Non ergo eodem modo clarificatur Christus in nobis, et nos in illo. Per hoc enim quod ipse clarificatur in nobis, nihil perfectionis aut gloriæ ei accrescit; per hoc autem quod nos clarificamur in Christo, summe perficimur. Sic igitur clarificemini in illo, secundum gratiam Dei nostri, id est juxta mensuram gratiæ vobis a sancta Trinitate exhibitæ, et Domini Jesu Christi, id est secundum eamdem gratiam, quæ nobis per Christum tanquam per mediatorem et causam meritoriam datur. Hoc dicit Apostolus, ne quis propriis meritis principaliter innitatur.
Footnotes
Chapter 2 of 4