Skip to the text

Articulus 2

ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI : TU ERGO, FILI MI, CONFORTARE IN GRATIA.

Tu ergo, fili mi, confortare in gratia gratum faciente : quæ est omnium operum meritoriorum principium, sicut natura est principium operationum naturalium; quæ gratia est in Christo Jesu sicut in fonte et capite, quia ab ipso derivatur in nos. De plenitudine quippe ejus omnes accepimus. Et quæ audisti a me, id est evangelica documenta quæ tibi proposui, per multos testes, id est per allegationes Prophetarum, quorum testimonio confirmavi quæ docui; vel, Per multos testes, id est multis præsentibus qui testimonium ferre possent; hæc commenda fidelibus hominibus ut prædicent aliis, non quibuscumque fidelibus, sed qui idonei erunt et alios docere, id est, qui morum probitate, scientia atque facundia pollent. Labora in agro dominico et vinea Domini Sabaoth, sicut bonus miles Christi Jesu, spinas vitiorum et tribulos passionum de cordibus subditorum evellendo, vita et labiis prædicando, et tuum officium digne continuando.1 Nemo militans Deo, id est ad Dei honorem et gloriam, adversariis veritatis repugnans, contra propria vitia luctans, et divinis exercitiis se immergens, implicat, id est involvit, se negotiis sæcularibus, id est causis et rebus divitiisque mundanis. Per hoc enim distraheretur mens ejus ab illo uno quod solum necessarium est.2 Ideo sollicitudo de crastino prohibetur a Christo. Nam etsi interim oporteat servum et militem Christi sæcularia tractare negotia, non tamen se implicat illis, sed moderate et interdum se applicat talibus, cupiens expediri et Deo uniri. Ut ei, videlicet Deo, placeat cui se probavit, id est, probabilem exhibuit seu devovit, dicens cum Psalmista :3 Mihi adhærere Deo bonum est; et, Unam petii a Domino, hanc requiram.4 Idcirco autem labora ut miles Christi : Nam et qui certat in agone, id est, cum alio contendit in hujuscemodi bellico exercitio : quod et agonizantes quandoque nudi exercuerunt; non coronabitur quasi victor, nisi legitime, id est efficaciter et sicut lex agonis requirit, certaverit, omnia impedimenta pugnandi abjiciendo, quemadmodum dictum est alibi : Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere :5 id est, quemadmodum agricola diligens primo fruges suæ terræ degustat, et de eis necessaria sumit et edit; sic prædicator et pastor qui corda audientium vomere prædicationis aperit, vertit et excolit, semenque verbi cœlestis infundit, debet de sumptibus aliorum et gregis proprii sustentari. Dignus est enim operarius mercede sua.6 Hoc dicit Apostolus, quia superius dixit quod militans Deo non implicat se sæcularibus negotiis. Ut ergo ostendat unde prædicator et prælatus vivere debeat, adjecit similitudinem de agricola. Intellige, id est, discrete perpende, quæ dico, ne tibi videatur contrarietas in verbis et actibus meis : eo quod ego non accipiam sumptum ab aliis, cujus oppositum te doceo. Ego enim non accipio interdum propter rationabiles causas, ut amputem occasionem perversis. Te vero accipere volo propter rationabiles causas, quum sis infirmus, et ut Deo liberius vaces. Dabit enim tibi Dominus in omnibus quæ scribo aut facio, intellectum, id est veram ac circumspectam notitiam. Denique, quatenus legitime certes consi-7

8 deratione futuræ coronationis, memor esto A per actualem considerationem, Dominum nostrum Jesum Christum resurrexisse a mortuis, natum ex semine David, secundum evangelium meum, id est secundum evangelicam annuntiationem a me administratam; in quo, id est in cujus evangelii prædicatione, laboro usque ad vincula inclusive, quibus jam vinctus in carcere jaceo, quasi male operans, id est tanquam falsa prædicans et homines fallens.8 Sed verbum Dei non est alligatum, id est, prædicatio mea seu doctrina non est impedita: nam verbo præsentes in carcere doceo; scriptis vero et item per discipulos meos absentes informo. Ideo omnia adversa sustineo patienter propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, non a me, sed per ministerium meum, videlicet ut cooperer eorum saluti, quæ est in Christo Jesu sicut in objecto, datore et causa meritoria: in ejus enim visione consistit, ab ipso donatur, ipse quoque nobis promeruit eam; cum gloria cœlesti, id est, salutem consequantur cum omni beatitudine præmii accidentalis adjuncta præmio essentiali, quæ per salutem exprimitur. Vel, per salutem intelligitur felicitas viæ, per gloriam cœlestem, felicitas patriæ. 11 Fidelis sermo quem dixi et dicam. Nam si commortui sumus, id est, Christi passionibus conformamur, mundo et vitiis moriendo, ejusque vestigia digne sequendo, et convivemus cum Christo vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro. 12 Si sustinemus adversa pro Christo, et conregnabimus cum eo in regno cœlorum. Si negaverimus eum verbis vel impiis factis, et ille negabit nos pertinere ad ipsum: sicut in Evangelio ait quibusdam: Nescio vos unde sitis;9 discedite a me, operarii iniquitatis. Propter quod rursus loquitur: Qui negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei. Si non credimus ea quæ fidei sunt, ille, scilicet Deus seu Christus, fidelis, id est verus, permanet: negare se ipsum non potest, quum ipse sit veritas. Et hoc non posse, non ad impotentiam pertinet, sed ad veram ac summam potentiam:10 sicut posse peccare, non ad veram potentiam, sed ad impotentiam spectat. Qui enim potest quod sibi non expedit, quanto id magis potest, tanto impotentior est et infelicior. Quemadmodum Dionysius recitat, hunc locum Elymas magus objecit Apostolo, quasi derogaret omnipotentiæ Dei, quod se ipsum negare non potest. 14 Hæc commone, id est, ad horum fidem et observantiam alios exhortare, testificans coram Deo, id est Deum testem invocans, vel per eum auditores tuos adjurans et obsecrans. Noli verbis contendere, cum aliis disputando seu conferendo; ad nihil enim utile est directe et ex sua natura talis verbosa contentio, nisi ad subversionem audientium, qui scandalizantur per hoc. Ideo dicit Glossa, quod non sit securum cum hæreticis disputare in publico. Non sic autem intelligendum est verbum Apostoli, quasi ad subversionem audientium utile esse, sit vera utilitas; sed tantum vult dicere, quod contentio ad nihil valet nisi ad subversionem. Ideo prorsus inutilis est et nociva ac fugienda. Unde Corinthiis dictum est:11 Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei. Ideo dicit Ambrosius: Collatio, non altercatio, esse debet inter famulos Dei. 15 Sollicite cura te ipsum probabilem, id est laudabilem et acceptum, exhibere Deo, opus Dei reverenter agendo, et in puritate conscientiæ coram Altissimo conversando, operarium inconfusibilem, id est exsecutorem virtutum irreprehensibilem, ut non metuas venire ad lucem quatenus manifestentur opera tua; recte tractantem, id est discrete proponentem, verbum veritatis, unumquemque docendo prout capere potest vel indiget.12 Profana autem, id est verba sanctæ Religioni contraria, et vaniloquia, devita audire vel loqui: juxta illud, Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam, et ori tuo facito ostia et seras; multum enim proficiunt, id est, 16 valde cooperantur, ad impietatem :1314 quoniam cultum Dei impediunt, et errores graves inducunt hujusmodi verba. Sumit autem verbum, Proficiunt, improprie. Et sermo eorum, videlicet profanorum, hæreticorum et vana loquentium, ut cancer serpit, id est, ad similitudinem morbi illius paulatim crescit, et tendit a parvo errore ad magnum. Ex quibus, id est de quorum hæreticorum infelici collegio, est Hymenæus et Philetus, qui a veritate fidei in qua olim steterunt, exciderunt, cadendo in hæresim, dicentes resurrectionem jam factam, id est, ea quæ Scriptura testatur de generali resurrectione corporum, asserentes intelligenda esse de spirituali resurrectione animarum a vitiis, quæ in Baptismo jam facta est, quotidieque impletur. Contra quos sanctus Job apertissime profitetur : Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, etc.15 Et subverterunt, sua fallaci expositione, quorumdam simplicium fidem.

Sed firmum, id est, quamvis illi sic perierunt, non tamen de subversione omnium est timendum; sed firmum fundamentum Dei, id est Ecclesia in Deo fundata : quæ in præcedenti epistola dicta est firmamentum atque columna veritatis;16 stat firmiter in fide; habens signaculum hoc, id est, hoc quod subditur habens pro sigillo et signo certissimo quod ipsa non peribit : Cognovit Dominus qui sunt ejus, id est, Deus prædestinatos suos æternaliter cognoscit, scriptos in libro vitæ, eosque conservat et approbat.17 Habens quoque signaculum hoc secundum, quod sequitur : et discedat ab iniquitate, id est, peccata devitet, omnis qui nominat cum mente fideli ac munda nomen Domini. De qua nominatione dicit Apostolus :18 Nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu Sancto.19 Hæc autem discessio, signum est prædestinationis et salvationis Ecclesiæ.

Et quasi aliquis quæreret, cur Deus permittat sic quosdam perire, respondet Apostolus, ponens exemplum de grandi palatio : In magna autem domo, non solum sunt vasa aurea et argentea, pretiosa et pro usibus nobilibus facta, quæ in mensam patrisfamilias apportentur, sed et lignea et fictilia, id est etiam vilia vasa, sunt in domo hujusmodi. Et quædam quidem, id est aurea et argentea vasa, facta sunt in honorem, id est ad usus præclaros; quædam autem, id est vasa lignea et fictilia, facta sunt in contumeliam, id est ad usus immundos. Per hoc insinuatur, quod in Ecclesia (quæ est magna domus Dei), non solum sunt electi et boni, qui per vasa aurea et argentea designantur, sed etiam reprobi, qui per vilia vasa notantur. Electi autem facti sunt in honorem, id est ad gloriam sempiternam : in quibus impletur id Psalmistæ, Gloriam et magnum decorem impones super eum.2021

Reprobi vero sunt in contumeliam, id est ad æternam confusionem ac pœnam. Et hoc totum cedit ad gloriam Creatoris : nam sicut in illis resplendet misericordia, sic in istis manifestatur divina justitia. Unumquodque oppositorum ex consideratione sui oppositi clarius elucescit. Si quis ergo emundaverit se ab istis, id est a vitiis reproborum, qui sunt in contumeliam, erit vas in honorem sanctificatum, id est, per gratiam sanctificabitur, ita ut finaliter sempiternum consequatur honorem, audiens illud a Christo :22 Intra in gaudium Domini tui; et utile Domino, id est ad gloriam Dei proficuum aliis, ad omne opus bonum paratum, id est a Deo dispositum et formatum ad facienda opera virtuosa.

Juvenilia autem desideria, id est pueriles concupiscentias, fuge, videlicet consolationes carnales ac levitates. Sectare vero per jugem operationem, justitiam, quæ est præclarissima virtus : et nec est hesperus nec lucifer ita admirabilis, quantum ad virtutes morales in appetitiva potentia exsistentes; fidem, spem, caritatem Dei et proximi, et pacem internam et concordiam cum aliis, cum his qui invocant Dominum de corde puro. Tales nempe has

23 1 Tim. 1, 4; Tit. 1, 9. virtutes sectantur. Stultas autem et sine disciplina quæstiones, id est vanas et ineruditas, devita: sciens quia generant lites, non ædificationem in fide et moribus.

24 vers. 14. Eccl. 1, 19. Servum autem Domini non oportet, imo nec licet, litigare: sicut jam dictum est, Noli verbis contendere; sed mansuetum esse ad omnes, iram frenando. Unde ait Sapiens: In mansuetudine opera tua fac, et super hominum gloriam diligeris. Docilem, ut possit facile instrui, nec sit pertinax in proprio sensu, quemadmodum

Joann. vi, 45. Jacob. 1, 21.

25 Job xxiv, 13. Christus in Evangelio loquitur: Erunt omnes docibiles Dei. Et Jacobus: Cum mansuetudine, inquit, suscipite insitum verbum. Patientem in adversis. Cum modestia, id est cum discretione ac moderamine, sine perturbatione et impetu, corripientem eos qui resistunt veritati, id est rebelles Deo atque justitiæ: de quibus Job ait, Ipsi fuerunt rebelles lumini; nequando, id est ut tandem aliquando, det illis inobedientibus Deus pœnitentiam, id est gratiam pœnitendi de pristinis malis, ad cognoscendam veritatem fidei et doctrinæ. Purgati enim a vitiis per pœnitentiam, apti sunt illuminationi divinæ, eamque recipiunt, quum aliud nihil dividat mentem rationalem a Deo nisi peccatum.

Propter quod Isaias ait:23 Hic est omnis fructus, ut deleatur iniquitas; et rursus, Iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos.24 Jeremias quoque testatur: Peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis.25 Et resipiscant a diaboli laqueis, id est peccatis atque erroribus: quibus animæ a dæmone capiuntur, prout Scriptura dicit, Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur;26 a quo diabolo captivi tenentur, id est dominationi et jugo dæmonis ac peccati subjecti, ad ipsius diaboli voluntatem, id est sicut diabolo placet et ad exsequendam voluntatem ipsius.

Footnotes

  1. Joann. i, 16. ↩

  2. Luc. x, 42. ↩

  3. Ps. lxxii, 28. ↩

  4. Ps. xxvi, 4. ↩

  5. 1 Cor. ix, 25. ↩

  6. Luc. x, 7. ↩

  7. II Cor. xi, 9, 12; xii, 13, 14; ↩

  8. 1 Thess. ii, 9; II, iii, 8. ↩

  9. Luc. xiii, 27. ↩

  10. Luc. xii, 9. ↩

  11. I Cor. xi, 16. ↩

  12. Joann. iii, 21. ↩

  13. Eccli. xxviii, 28. ↩

  14. II Cor. i, 7. ↩

  15. Job xix, 25, 26. ↩

  16. 1 Tim. III, 15. ↩

  17. Rom. VIII, 29. ↩

  18. 1 Cor. XU, 3. ↩

  19. 1 Cor. XII, 3. ↩

  20. Ps. XX, 6. ↩

  21. Rom. IX, 22, 23. ↩

  22. Matth. XXV, 21, 23. ↩

  23. Is. xxvii, 9. ↩

  24. Is. lix, 2. ↩

  25. Jer. v, 25. ↩

  26. Prov. v, 22. ↩

Chapter 3 of 5